Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponderat et uberius explicat tria illa argumenta adducta, num. 3. non quatenus faciunt pro conclusione falsa Henrici, sed ut conformia intento Augustini.
De sexto articulo videndum est quomodo illae tres rationes factae pro prima opinione aliquid veri concludunt, inquantum accipiuntur ab Augustino, licet non concludant illam conclusionem falsam ad quam inducuntur.
Ubi sciendum est, quod a sensibilibus sicut a causa per se et principali, non est expectanda sincera veritas , quia notitia sensus est circa aliquid per accidens, ut dictum fuit, licet actus sensuum aliqui sint certi et veri. Sed virtute intellectus agentis, qui est participatio lucis increatae , illustrantis super phantasmata , cognoscitur quidditas rei, et ex hoc habetur sinceritas vera, et per hoc solvitur primum argumentum Henrici, et secundum intentionem Augustini non plus concludit.
Ad secundam rationem Henrici dico, quod anima mutabilis est ab uno actu disparato ad alium, secundum diversitatem objectorum et suam illimitationem, et immaterialitatem, quia est respectu cujuslibet entis. Similiter ab actu in non actum , quia non semper est in actu, sed respectu primorum principiorum , quorum veritas nota est ex terminis et conclusionum evidenter deductarum ex terminis, non est mutabilis a contrario in contrarium, scilicet a vero in falsum. Regulae enim in lumine intellectus agentis intellectum rectificant, et ipsa species intelligibilis terminorum, licet in essendo sit mutabilis , in repraesentando tamen in lumine intellectus agentis, immutabiliter repraesentat, et per duas species intelligibiles cognoscuntur termini primi prineipii, et ita illa unio est vera et certa evidenter.
Ad tertium dicendum, quod concludit contra eum, quia non ponit nisi speciem sensibilem vel phantasma , non autem concludit de specie intelligibili repraesentante quidditatem.
Dicendum autem quod si potentiae sensitivae non sunt impeditae , species sensibiles veraciter repraesentant rem, sed in somno potentiae sensuum exteriorum sunt ligatae ; ideo virtus imaginativa conservans species sensibiles, secundum diversitatem fluxus humorum capitis, apprehendit eas tanquam res quarum sunt similitudines , quia vim rerum habent, secundum Philosophum de motibus animalium, non plus concludit tertia ratio.