QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Omnia quae specie differunt, sunt contraria, licet non ita proprie, quia non omnia habent distantiam per quam ab uno possit perveniri in alterum ; est dicere quod magis spectat specifica diversitas ad contrarietatem quam ad alias oppositiones, non est tamen contrarietas perfecta.
Dicendum, quod differentiae dividentes Genus per se, vel diversitas diversificans genus in species, est contrarietas. Cujus ratio est, ad hoc quod aliqua differant specie, oportet quod in aliquo conveniant, et oportet quod illud genus diversificatum, per se sit in utroque, utrumque istorum invenitur in contrariis, et non in aliis. Contraria tamen in eodem genere, et genus diversificatum est in his, in quae dividitur, sicut animal est in homine et equo. Ista vero, per quae genus dividitur, oportet quod sint opposita, quia quae non sunt opposita, possunt esse simul, et illa per quae genus est diversificatum, oportet esse diversa: illa autem opposita non possunt esse contradictoria, quia negatio nihil praedicat, et species determinantur ad illud, quod est per aliquam naturam. Non ergo potest determinari per aliquam negationem, nec per privationem ad eamdem rationem, quia privatio inquantum hujusmodi ponit nihil, et ideo non potest esse differentia specifica alicujus. Nec possunt esse relativa, quia relativa, accidentia sunt, et determinatum genus habent, unde non possunt esse constitutiva alicujus, propter quod oportet differentias diversificantes genus in species esse contrarias.
Sed intelligendum propter rationes, quod aliqua dicuntur contraria multipliciter. Quaedam enim dicuntur contraria, quia in eis salvatur essentialiter per se tota ratio contrarietatis, et inter sic contraria requiritur distantia continua, per quam perveniri potest ab uno in alterum. Sed talis distantia non est inter numeros, eo quod numeri non sunt continui, nec per continuum distantes, sed differunt specie per additionem unitatis, et ideo in numero proprie non est contrarietas. Similiter in substantiis non est distantia perfecta et continua, quia esse in indivisibili consistit, et cum materia exuitur una forma, est in potentia ad quamcumque. Unde in 2. de Generatione, text. 27. si fiat ex igne terra, non oportet tamen fieri per elementa media, unde in substantiis non est proprie contrarietas. Quia tamen, prima radix contrarietatis est privatio et habitus, ut diximus supra q. 11. et superabundantia et defectus, ut in primo Physicorum, text. 55. differentiarum dividentium quodcumque genus per se, altera se habet ad alteram ut deficiens et superabundans, et imperfectum ad perfectum: nec tamen dicit solam privationem, necr negationem simplicem, sed utraque differentia naturam aliquam ponit.
Igitur istae differentiae possunt dici contrariae, quia prima radix contrarietatis in eis salvatur, etsi tota ratio contrarietatis in eis non compleatur, sicut in privativis aliquid dicitur privativum alterius licet non totaliter privet ipsum, etsi privet rationem formalem in ipso, sic injustum non privat totaliter justitiam: aliquis enim est injustus si non obediat legibus, sed tamen potest esse justus secundum naturam: sed justitia solum privat completam rationem justitiae, nec totaliter privat ipsam, sicut caecitas privat visum. Et ideo dictum est supra quaest. 16. num: 2. quod inter quaedam privativa potest esse medium circa proprium subjectum, vel comparando ad proprium subjectum, et inter quaedam non. Unde non intendit Philosophus, quod diversitas secundum speciem completa sit in omnibus contrarietas: sed ratione oppositionis habet et plus habet de contrarietate, quam alicujus alterius oppositionis, quia utrumque extremum aliquam naturam ponit.
Ad primum argumentum dicendum, quod non omnia contraria proprie dicuntur, quae habent in se contraria, imo hoc solum est verum in illis generibus, in quibus contrarietas proprie invenitur. Unde rationale et irrationale dicuntur contraria, quia irrationale habet privationem rationalis sibi adjunctam. Illa tamen privatio non exprimitur per nomen asini, sicut per nomen irrationalis, et ideo homo et asinus non dicuntur contraria, licet differentiae eorum contrariae sunt.
Ad secundum dicendum, quod in substantia et in quantitate et in quolibet genere convenit reperire contrarietatem saltem in differentiis, eo quod prima radix contrarietatis in eis salvatur ; quia tamen in eis non est plena contrarietas, ideo dicit Aristoteles in Praedicamentis, tract. 2. cap. 1. quod substantiae nihil est contrarium.
Ad tertium dicendum, quod inanimatum et incorporeum secundum quod facta sunt differentiae divisivae substantiae, solam privationem non important: vel si sic, non dividunt Substantiam, sed dividunt eam secundum quod huic privationi aliqua natura est subjecta. Verumtamen pro differentiis positivis ignotis, frequenter utimur privativis, sicut pro differentiis essentialibus utimur quinque accidentalibus, propter indigere ut dicit Philosophus, 1. Topic. cap. 14.
Ergo differentia contrarietatis est hoc unum et diversa esse specie in eodem genere. Text. 24.