Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum in omni creatura sit vestigium Trinitatis.
D. Thom. 1. p. quaest. 45. art. 7. et quaest. 93. art. 6. Richardus hic art. 3. quaest. 1. 2. 3. Heuric. Quodlib. 9. q. 1. et 2. et Quodlb. 3. quaest. 9. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 4. Bassol. quaest. 4. Philip. Faher hic disp. 28. Mayron. hio quaest. 3. Duranti, hic q. 4.
Quod non, quia per vestigium potest investigari naturaliter, illud cujus est vestigium: ergo per creaturanb posset naturaliter investigari Trinitas, quod est falsum, quia hoc excedit naturalem rationem.
Item, si in natura intellectuali est imago Trinitatis: igitur non vestigium. Consequentia patet, quia ista habent oppositas et distinctas rationes repraesentandi: igitur non conveniunt eidem.
Item natura intellectualis, quia nobilior est, habet aliam rationem repraesentandi, quam aliae naturae inferiores ut rationem imaginis ; sed circa naturam intellectualem, sunt naturae multae habentes ordinem in perfectione, sicut sunt animata supra inanimata, et mixta supra simplicia, ergo in eis erit alia ratio repraesentandi, ita quod ratio vestigii non erit communis omnibus.
Contra 6. de Trin. cap. ultimo : Oportet igitur, ut et creatorem, per ea quae facta sunt, intellecta conspicientes, intelligamus Trinitatem, cujus in creatura, quo modo dignum est, apparet vestigium.
In ista quaestione tria sunt videnda. Primo, quia secundum Philosophum, omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Videndum primo est de ratione vestigii in corporalibus, unde translatum est nomen ejus ad propositum.
Secundo videndum est, quae sit ratio vestigii, secundum quam transfertur ad propositum, et in quo consistat, et respectu cujus in Deo, sit ratione vestigii in creatura.
Tertio videndum est, in quibus fundatur respectus vestigii, sive creaturae ad Deum, sive e converso, cujus dicitur vestigium.