Postquam determinavit de innascibilitate, quae est proprietas personae, sed non personalis, hic determinat de alia notione, quae non est proprietas personae, quia non uni tantum personae convenit, nec proprietas personalis, quia nullam personam constituit, scilicet de communi spiratione, quae designatur cum dicitur: pater et filius sunt principium spiritus sancti. Et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo nomen principii de deo dicatur; et quia quandoque dicitur ex tempore, quandoque ab aeterno principium, ideo in secunda ostendit qualiter aliquid de deo ex tempore dici possit, 30 dist., ibi: sunt enim quaedam quae ex tempore de deo dicuntur.
Circa primum duo facit: primo ostendit quot modis deus dicatur principium; secundo prosequitur divisionis partes, ibi: et pater ab aeterno principium est filii. Et haec in duas: in prima ostendit qualiter deus dicatur principium creaturae, quia non ab aeterno, sed ex tempore; et quia hoc commune est toti trinitati, et quia est principium per creationem per aliquam operationem in creatura; in secunda ostendit qualiter dicatur principium divinae personae, ibi: deinde in eodem libro continuo ostendit quomodo pater dicatur principium ad filium et ad spiritum sanctum. Et haec in duas: in prima ostendit quod pater dicitur principium filii; et ipse et filius est principium spiritus sancti ab aeterno, non essentialiter sed notionaliter; in secunda ostendit qua notione principium dicatur, ibi: qua ergo notione est pater, ea principium filii dicitur. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qua notione pater principium filii dicatur; secundo qua notione uterque principium spiritus sancti, ibi: unum autem principium sunt pater et filius.
Et circa hoc duo facit, secundum duas quaestiones quas movet; secunda incipit ibi: si vero quaeritur, quae sit illa notio quam ibi notat principium, nomen ejus non habemus.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum una persona sit principium respectu alterius: et supposito quod sit; 2 utrum principium dicatur univoce de deo respectu divinae personae, et respectu creaturae; 3 utrum eadem notione pater et filius sint principium spiritus sancti; 4 si possint dici unum principium ipsius.