QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Differentias, proprie loquendo, non esse differentes: sed si sunt, id eis accidit, quia species tantum proprie differunt differentiis, quomodo dici possunt differentes improprie, vel per accidens, explicat. Vide Scholium ad q. 8.
Ad illud dicendum , quod nihil prohibet duas differentias esse differentes, hoc tamen non est necessarium, sed hoc accidit, proprie tamen differentes non sunt, nec necessarium est differentias differentes esse, sed perseipsas. Ad cujus intelligentiam intelligendum est, quod diversitas faciens speciem differentiae,non est differentiae,sed ipsius ge. neris;differentia enim proprie non dividitur per differentias, sed genus ipsum. Animatum enim non dividitur per sensibile et insensibile, sed corpus animatum. Unde illa proprie differunt quae claudunt in se diversum per se, et ea, per quae dividitur, et talia sunt species, et ideo species sunt differentes proprie. Unde differentiae sunt, quae formaliter diversa aliquid idem materialiter entia sunt ; unde non omnia, quae participant aliquid idem, et per aliud sunt diversa, habent dici differentia, sed requiritur quod illud idem sit per se diversificatum. Et ideo licet duae differentiae oppositae claudant in se intellectum superioris differentiae, et aliquid, quo sunt diversae; non illae differentiae proprie sunt differentes, quia ista differentia superior non proprie diversificatur in istas. Exempli gratia, animatum non diversificatur per se propter sensibile vel insensibile, sed corpus animatum ; si tamen animatum dividatur per A et B, et animatum constitueret sensibile cum B, intelligi deberet quod sensibile et insensibile sint differentes, sed non est ita. Imo si dividatur immediate, dividetur in sensibile et in insensibile; unde differentiae oppositae eo modo, quo diversa sunt aliquid idem entia, sunt differentes. Sed tamen illud idem quod sunt entia, non est aliquid materiale, imo formale, nec se habet differentia inferior ad superiorem, sicut materia ad formam; sed sicut forma ad formam non proprie non sunt differentes, hoc tamen est per accidens. Accidit enim, quod duae differentiae conveniant in aliquo superiori. Si enim hoc esset per se, tunc quaecumque duae differentiae oppositae participarent aliquam differentiam superiorem. Hoc non est nisi quia est devenire ad aliquas differentias primas, quibus non est aliqua prior: et propter hoc differre per differentias convenit speciebus, non autem differentiis, quia omnibus convenit speciebus, non tamen ex omnibus differentiis.
Nec intelligo, quod omnis differentia inferior includit in se intellectum superioris, sed est ut sic, et est ut non. Quia enim ratio intelligit sensum, dicerem ideo quia rationale non includit sensibile, sed habens duos pedes includit habens pedes, sed dicto rationali non superfluit dicere, vel addere sensibile; et ideo dicit, quod ubi est pluralitas formarum, pono ordinem differentiarum, ita quod significatum unius non includit significatum alterius, illud tamen quod significatur est idem.
Ad rationes in oppositum dicendum, quod differentia simplex est respectu speciei, sicut et genus simplex est respectu speciei; multum tamen prohibet differentiam habere intellectum compositum, sicut habet genus.
Ad secundum dicendum, quod duae differentiae differentes per aliqua differunt, et illa possunt esse differentia per aliud: sed tamen est devenire ad aliquas quae non sunt differentes, quia non habent differentiam superiorem. Nec est eadem ratio standi in uno et in alio.
Ad tertium dicendum, quod in composito est aliquid praeter elementa, quod nec est elementum, nec ex elementis, hoc potest esse forma. Forma enim lapidis nec est ignis, nec aqua ex eis: modo si differentia includit intellectum compositum, vel si aliquo modo includit rationem materialis, tamen differentia rationem formae habet respectu generis, et ideo non obstante tali compositione, potest esse complexio definitionis. Unde sicut in composito non est aliquid aliud praeter materiam et formam, sic nec in definitione est aliud praeter genus et differentiam.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus non dicit, quod non differant seu differant; sed dicit, quod non differunt specie, sed faciunt definitionem speciei, et ideo differunt specie. Unde in capitulo priori dicit Philosophus , quod cum album et nigrum differant per congregationem et disgregationem, illa priora sunt magis differentia, quia causant diversitatem in aliis.
Primam rationem in oppositum concedo.
Ad secundum , cum dicitur, unumquodque propter quod , etc. dicendum, quod illud habet intelligi in his, quae sunt ejusdem generis. Si enim duo sint scibilia, et unum propter alterum, illud propter magis ; si tamen non sunt in eodem genere , non tenet , quia conclusiones sciuntur per principia: principia tamen sciuntur non magis, quia non sunt in eodem genere scibilium, sed in genere intelligibilium. Sic in proposito, licet sensus differant per differentias, non tamen oportet differentias magis differre, quia differentiae non sunt in genere differentium, sed diversorum.
Ad tertium, cum dicitur quod si abstractum de abstracto, etc. hoc est verum ubi abstractum, differt ab abstracto et non concretum. Nunc autem non solum contrarietas est differentia, sed contrarium: et ideo non oportet, quod omnia contraria differant, sed aut differunt, aut sunt differentiae.
Dubitabit autem utique aiq uis quare foemina a viro non specie differt, e contrario masculino, et faeminino existente, differentia autem contrarietate. Text. com. 5