CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De accusatione amicitiae quae est differen tium personarum.
Hae autem accusationes non tantum sunt in amicitia et amicitiae speciebus, quae distinguuntur penes amabilia, sed sunt etiam in his quae penes amantes distinguuntur, et sunt inter personas secundum superexcellentiam differentes. In talibus enim amicitiis etiam differunt accusationes. Uterque enim talium dignum se reputat plus habere, tam excellens scilicet quam excessus : et cum non fiat sibi hoc quo se dignificat, dissolvitur amicitia. Melior enim superexcellens existimat sibi plus convenire quod plus habeat ex sua excellentia secundum distributionem geometricam : ratiocinatur enim plus esse tribuendum in quantitate ei qui melior est et dignior. Addit quod etiam quanto dignior est, tanto utilior est : et quanto excessus indignior est, tanto etiam inutilior est, et minus confert communitati. Qui autem inutilior est, minus debet habere in distributione. Aiunt igitur excessum minus oportere habere. Adhuc autem si non plus recipiat, dicunt non esse amicitiam, sed quamdam servilem ministrationem. Si enim amicitia est, cum uterque amicorum alteri velit bona secundum dignitatem oportet quod majori uterque amicorum velit pius bonum : aliter enim videtur fieri injuria. Hoc autem fit : quia existimant, quod sicut in pecuniarum distributione plus accipiunt qui plus conferunt in promotione communitatis, ita dicunt oportere fieri in amicitiis. Verbi gratia, habent forte communicationem miles et plebeius in mercatione, et propter militem mercatio absolvitur a vectigalibus et teioneis : et sic ad commune lucrum plus confert operatio militis quam plebeii: propter quod militi rationabile videtur quod plus accipiat.
Indigens autem sive excessus, cujus operatio deterior est in communicatione, e contra allegat, quod amici boni proprium sit quod sufficiat indigenti amico : et quia plus indigeat, de communi lucro pius debeat recipere. Dicunt enim, quod ad nihil utile esset amicum esse studioso, vel potenti, vel erudito, vel diviti, si nec ultra id quod confert, sit recepturus ab amico : tantum enim a quolibet non amico esset recepturus.
Ad haec autem dicendum esse videtur, quod uterque videtur ratione dignificare, et quod oportet utrique plus tribuere ex amicitia: sed non ex eodem bono utrique pius tribuendum est. Sed superexcellenti quidem pius tribuendum honoris et demonstrationis et laudis. Indigenti autem qui superexcessus est, oportet tribuere lucrum, ita quod lucrum generaliter
sumatur pro omni eo quod supplet indigentiam excessi Proprium enim praemium virtutis et beneficii liberaliter impensi honor est. Excellentis autem est ex virtute et liberalitate ministrare, eo quod ille per indigentiam non cogitur. Proprium autem auxilium indigentiae lucrum est. Talis enim ab ipsa indigentia cogitur lucro intendere. Sic ergo utrique retribuendum est secundum dignitatem, honor excellenti, et lucrum attribuetur excesso. Hoc autem probatur per id quod fit in urbanitatibus. Sic enim videtur in urbanitatibus observari. In urbanitatibus enim non honoratur qui nullum vel parvum bonum commune reipublicae tribuit. Commune enim bonum quod inter cives distribuendum est, datur ei qui communem rempublicam beneficiat et promovet. De talibus autem communibus bonis est honor. Communitatem autem promovens excellens persona est. Opus enim vilis personae et humilis ad rempublicam. nullum est. Honor igitur excellentis est. Nec potest dici quod una et eadem persona communitatem promovens simpliciter in uno tempore ditari possit a quibusdam communibus, et honorari. Sic enim unus et idem et simul excedens esset et exscessus in eodem. Adhuc autem si excellens lucrum non intendens, etiam honorem non reciperet : tunc impendens communitati, in utroque, honore obsequii scilicet et lucro minoraretur. Nullus quidem in omnibus minus exspectat. Excellentia autem minus circa pecunias tribuitur, sed honoris : et excesso qui dona exspectat ad propriae indigentiae supplementum, urbanitates tribuunt pecunias, et non honorem. Sic enim utrique retribuitur secundum dignitatem. Quod autem secundum dignitatem sic retribuitur, secundum geometricam proportionem salvat et adaequat amicitiam, quemadmodum saepe dictum est. Sic utique associandum est unicuique, inaequalibus personis existentibus, quod congruit utrique secundum propriam dignitatem. Verbi gratia, quod ei qui in lucrum pecuniarum commune ex propria dignitate plus utilis est, vel etiam qui plus utilis est ad virtutem ex propria dignitate, sicut dives, vel honestus, vel eruditus, plus honoris reddatur ab eo qui sibi communicat, et retribuere debet quod congruit. Ei autem qui plus indiget, plus lucri reddatur propter famulatum quem impendit.
Attendendum tamen est, quod retributio fit secundum possibilitatem, ut scilicet hoc retribuat quod contingit eum retribuere secundum facultatem propriam. Amicitia autem ab amico recipi requirit possibile, et si non requirit hoc quod dignum esset reprehendere : hoc enim aliquando est super facultatem retribuentis. Non ergo quaerit quod in omnibus sibi secundam dignitatem retribuatur, quemadmodum patet in his honoribus qui ad deos vel parentes retribuendi sunt. Nullus autem est (etiam si seipsum saepius rependat) qui secundum aequalem dignitatem diis et parentibus retribuere possit: sed famulans et retribuens secundum potentiam propriae facultatis, AdminBookmark et bonus esse videtur.
Propter quod ulterius videtur, quod non est possibile filio patrem abnegare in decenti retributione. Patri autem possibile est abnegare filium. In tantis enim beneficiis pater sibi filium obligavit, quae filius nunquam reddere potest adaequate : filius autem in nullo sibi obligavit patrem : filius ergo semper debet. Qui autem semper debitor est, ad reddendum semper obligatur. Filius enim nihil operatus est quod sit dignum his quae sibi subfuerunt a patre. Semper igitur debitor manet et patri debet. In omnibus antem ita est, quod ille cui debetur, liberam potestatem habet dimittendi debitorem : et non culpatur si dimittat, et solvat amicitiam. Patri igitur liberum est filium dimittere, et subtrahere sibi amicitiae subventionem. Simul autem cum hoc notandum est, quod forte nullus parvum sic dimitttit filium, nec
aliquando recedere videtur a filii subventione, nisi filius superexcellentis malitiae sit et contumaciae in parentes : tunc enim pro certo a patre relinquendus est, et judici condemnandus debet assignari. Quod autem diximus, patrem non relinquere filium, non est ex amicitiae debito, sed potius ex naturae vinculo : quia scilicet se alterum pater habet in filio. Unde etiam sic conscribatur naturalis haec amicitia, in quantum amicitia est. Adhuc humanum et humanae pietati congruum est, non expelli a patre talem auxiliationem quam potest impendere filio. Ex-pelli autem diximus, quia tanta est inclinatity naturae patris in filium, quod nisi violenter expellatur per nimiam filii impietatem, pater filium non deserit. Sed tunc sic malo existente filio, patri vel a filio fugiendum est, vel ad minus non festinandum, ut filio secundum malam voluntatem suam sufficientia ministret. Multi enim talium benevoluiit pati, et multa bona recipere a patribus : facere autem in reverentia patrum quae debent, fugiunt : eo quod hoc inutile et non lucrosum reputant. De talibus igitur accusationibus in tantum dictum est.