CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad primum articulum. Hic recitatur prima opinio sancti Thomae, quae opinio stat in du?bus dictis.
Primum est de descriptione vestigii, et dicit quod Vectigium in corporibus est impressio derelicta ex transitu alicujus super vacuum (supple in potentia plenum), vel supra plenum, ipsum imperfecte repraesentans, illu i supple cujus est vestigium. Et nota, quod vestigium in corporibus non est aliquid impressum super omnino vacum, nec super omnino du?rum nec super omnino fluidum, sed super ma?eria milli quae cedit, et impressionem recipit et servat.
Secundum dictum est. quod vestigium repraesentat aliquid tantum sub ratione speciei, imago vero sub ratione individui. Et exempla patent in littera.
(b) Quantum ad secundum articulum, in quo quaeritur de ratione vestigii, sive in quo consistit ratio vestigii Trinitatis.
Hic recitatur opinio Henriei Quod ib. 9. quaest. 1. et 2. qui dicit quod creatura babel triplicem relationem ad Deum, secundum tres modos relativorum, quos ponit Philosophus 5. Metaph. text. com. 20.
Quorum primus fundatur super unum et multa, ut similitudo super unum, et dissimilitudo super multa, et aequalitas super unum et inaequalitas super multa, et quomodo hoc sit, infra exponam, dist. 31.
Secundus modus fundatur super actionem et passionem, sive super potentiam activam et passivam, ut paternitas et filiatio, et quomodo hoc intelligatur, vide Doctorem in 3. dist. et in Quodlib. q. 13.
Tertius modus fundatur super mensuram et mensurabile, de quo modo subtiliter vide Doctorem in Quodlib. q. 13. Dicit ergo Henricus quod secundum primum modum creatura dicit relationem exemplati ad suum exemplar ; et quoad secundum modum dicit relationem ad Deum ut causali ad causam; et quoad tertium modum dicit relationem mensurati ad Deum mensurantem, sive ad Deum, ut finita ad causam finalem. Et sic ratio vestigii Trinitatis in creatura, consistit in his tribus respectibus simul, ita quod unus sine alio non sufficit.
(c) Sed respectu cujus est ex parte Dei, id est, quid repraesentat vestigium in Deo? Dicit Henricus quod tantum repraesentat appropriata tribus personis divinis, quia per primum respectum, scilicet similitudinis, repraesentat artem exemplantis, quae appropriatur Filio ; per secundum, potentiam producentis quae appropriatur Patri ; per tertium, bonitatem Amentis quae appropriatur Spiritui sancto, et sic patet opinio Henrici.
(d) Contra illud, quod dicitur in primo membro. Hic Doctor arguit contra id, quod dicit Thomas ubi supra, scilicet quod vestigium repraesentat tantum sub ratione speciei, et imago sub ratione individui. Et supponit unum, etiam secundum Thomam, quod imago repraesentat totum immediate, et vestigium repraesentat partem. Si ergo possibile tantum esset unus homo in mundo, et a me esset cognitus si viderem vestigium pedis illius hominis, certum est quod tale vestigium non repraesentaret ipsum hominem confuse, id est, secundum aliquam rationem communem sibi et aliis, sed repraesentaret ipsum distincte, et tamen illud vestigium vel similiiudo pedis non diceretur imago ; ergo falsum est dicere, quod illud quod repraesentat aliquid sub ratione individui, est imago ejus. Nam ad hoc quod dicatur imago, requiritur quod repraesentet, vel quod sit similitudo totius individui et secundum omnes paries ; patet etiam quod non est verum, quod vestigium tantum repraesentat sub ratione speciei per casum positum, scilicet si tantum esset unus homo, etc.