IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita triplici distinctione satis clara, resolvit quaest, per sex conclusiones. Prima, corpus Christi, ut in Eucharistia, non potest moveri virtute creata motu stricte sumpto, id est, ad substantiam, Quantitatem, Qualitatem, vel ubi. Ratio est, non se habet ad corpus ut passibile, nec ad Angelum ut locale ; Angelus enim non potest movere corpus, nisi supposito corporis ubi.
Ad intellectum quaestionis prae mitto distinctiones quasdam; primo de motu. Potest enim intelligi - stricte, non dico distinguendo motum contra mutationem, sicut divisibile contra indivisibile, sed accipiendo motum indifferenter ad mutationem divisibilem et indivisibilem. Stricte tamen accipitur, secundum quod est ad alios terminos, ad quos ponit Philosophus proprie ficri mutationem, quae sunt Substantia, Quantitas, Qualitas et ubi, patet 5. Physic. Potest etiam alio modo magis extensive accipi, prout dicit quamcumque acceptionem cujuscumque novae formae, sive absolutae, sive respectivae, et sive respectus pertinentis ad ubi proprie, vel per quamdam similitudinem vel reductionem, cujusmodi respectus est praesentialitas corporis Christi hic sub specie, ut tactum est in prima quaestione hujus distinctionis.
Distinguo secundo, quod corpus Christi potest intelligi moveri motu sic vel sic sumpto : primo vel concomitanter: et ratio membrorum hujus divisionis patet ex principio solutionis quaestionis praecedentis. Tertio distinguo ex parte agentis, quia corpus sic vel sic moveri tali vel tali motu, potest intelligi, vel a virtute creata, vel immediate a Deo: secundum hoc ergo stabit solutio quaestionis in sex conclusionibus.
Prima est ista : Corpus Christi, ut in Eucharistia, non potest moveri primo, motu vel mutatione proprie dicta a virtute creata.
Secunda est ista, quod potest primo moveri, motu proprie dicto, immediate a Deo.
Tertia est ista, quod potest moveri, et movetur primo, motu extensive sumpto.
Quarta est ista, quod isto modo, et isto motu, non movetur, nisi immediate a Deo.
Quinta est, quod potest concomitanter moveri, et movetur omni motu ad formam absolutam, quo movetur primo, ut in coelo, et ab eodem agente a quo ibi movetur.
Sexta et ultima est, quod non movetur concomitanter motu locali, quo movetur primo, ut in coelo, nec aliquo motu simili motui locali.
Prima conclusio probatur sic, quia nulla virtus creata agit circa corpus non sibi proportionaliter approximatum secundum locum ; corpus Christi est hic, non ut in loco, et per consequens nulli approximatum secundum locum, imo tantum illa species sub qua est, approximatur cuicumque agenti, illa approximatione, quae potest haberi ad istud ubi. Dixi autem nulla virtus creata, quia etsi manifestius sit de corpore, quam de Angelo, tamen Angelus si agat circa corpus, realiter transmutando illud, realiter sibi approximatur localiter, vel saltem habet existentiam, quia virtus ejus non potest esse ad aliquem motum in corpore, nisi praesupposito ubi illius corporis.