QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum omivs contrarietas faciat differentiam in specie ?
S. Thomas lect. 11. Albert. Magn. traclS2. cap. 11 . Flandria quaest. 12. art. 1. Fopseca in Exposit. cap. 12. in principio. Suar. disp. 6. sect. 9.
Videtur quod non : quae ex eodem semine producuntur, specie non differunt, sed contraria ex eodem semine possunt produci, ut masculus et foemina; ergo non omnis contrarietas facit differentiam in specie. Probatio majoris : Omne agens naturale agit aliquid determinatum, intendit enim producere simile: sed in semine est quaedam virtus activa naturalis ad producendum unum, et non ad producendum diversa specie.Minor patet, quia si in semine fuerit calor sufficiens, producitur masculus, sed si deficiens, foemina.
Item, ista non faciunt differem tiam in specie , quae simul reperiuntur in eadem, et successive in eodem individuo, sed nigrum et album simul reperiuntur in eadem specie pro diversis, et successive in eodem individuo ;igitur, etc.
Item dicit Philosophus in littera, quod differentiae materiales, sicut individua, non faciunt differre specie, differentiae tamen formales et speciei faciunt differre specie ; igitur, etc.
Oppositum : Omnis diversitas diversificans genus, per se facit differre specie, sed omnis contrarietas diversificat aliquod genus: igitur, etc.