QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Contraria considerata in ordine ad genus quod dividunt, faciunt differre specie, considerata in ordine ad.subjectum, non. Unde album et nigrum respectu caloris faciunt diversas species, respectu hominis non sic masculus et foemina sunt species sexus, sed non animalis. Hic ad mentem Philosophi differentiam materialem vocat, quae individuum constituit, de quo vide eum 2. dist. 3. q. 6. et quaest. 5. ad 3.
Dicendum, quod omnis contrarietas facit differre specie,sed contraria possunt dupliciter considerari, vel ad subjectum, vel ad genus, quod diversificanti; si ad subjectum, quaedam faciunt differre specie, quaedam non. Cujus ratio est : genus sumitur a materia, et materia per se ordinem habet ad formam, unde contrarietas formalis proprie est ipsius generis, et ista diversitas formalis circa genus, diversificat ipsum in specie. Sed alio modo dividitur species in individua per differentias materiales, et ista contrarietas non facit specie differre. Talis contrarietas est inter accidentia individuant inter album et nigrum; et propter hoc dicit Philosophus, quod contraria, quae sunt proprie generis, sunt differentiae formales et speciei, et diversificant speciem. Contraria vero, quae sunt individua et materialia, dicuntur differentiae materiales, quia non insunt communi sive speciei, nisi quia insunt individuo habenti materiam signatam. Non enim est album vel nigrum, nisi quia iste homo; vel ille est albus, et ideo sic loquendo de contrariis quaedam faciunt sua distantia differre specie in genere quod dividunt, quia album et nigrum specie differunt in colore, et masculinum et foemininum faciunt differre sexum, sed non animal.
Unde ad quaestionem dicendum, quod omne genus diversificans facit differre specie in isto genere, non tamen facit subjectum differre specie. Prima ratio probat quod masculinum et foemininum non faciunt differre specie circa animal, Secunda ratio probat quod album et nigrum non faciunt differre circa hominem. Tertia ratio probat quod non omnis contrarietas facit differre specie. Primam rationem et oppositum concedo.
Necesse diversum esse genere conruptibile et incorruptibile. Text. com.26.