Ulterius quaeritur, quomodo per prius dicatur.
Videtur enim quod secundum quod dicit respectum ad creaturam. Essentiale enim est prius secundum intellectum notionali, et commune proprio. Sed esse principium creaturae, est essentiale et toti trinitati commune; esse autem principium divinae personae, est notionale et proprium. Ergo etc..
Contra, aeternum est prius temporali. Sed principium personae dicitur ab aeterno; principium autem creaturae a tempore. Ergo etc..