QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Corruptibile et incorruptibile differunt genere Physico, non Logico, et sunt contraria secundum potentiam et impotentiam, quia unum potest pati sui destructionem, alterum non. Vide Scholium positum ad quaest. 9. Adverte secundum Doctorem ma. teriam caelestium et sublunarium non distingui specie in substantia. Vide eum 2 dist. 14. q. 1. et q. 15. de Anima.
Dicendum, quod duplex est genus, scilicet genus Logicum et Physicum: illa sunt in eodem genere Logico, quae sunt in eodem praedicamento ; illa sunt in eodem genere Physico, quorum materia est una. Tunc ad quaest io nem dico, quod corruptibile et incorruptibile non sunt in eodem genere
Physico, sicut in eodem genere Logico. Ratio primi est, cui inest corruptibile aut incorruptibile, per se inest: nam si per accidens, posset sibi non inesse, et per consequens, quod nunc est corruptibile, potest fieri incorruptibile, quod secundum naturam est impossibile, virtuti tamen divinae non est impossibile. Ergo incorruptibile est de essentia ejus cui inest, vel consequitur aliquid esse intrinsecum, consequitur enim materiam. Sed differentiae dividentes aliquod genus non sunt de essentia ejus, nec per se insunt ei; rationale enim et irrationale non sunt de essentia animalis, nec per se insunt ei, sed animal est in potentia ad utrumque. Cum ergo quodcumque ens accipiatur, vel sit necessario corruptibile vel incorruptibile ;corruptibile et incorruptibile non possunt aliquod genus dividere necessario; igitur genere differunt.
Contra,corruptibile et incorruptibile immediate dividunt ens, illud enim est incorruptibile, quod non potest non esse; igitur non differunt genere.
Fraeterea genus sumitur a materia, species a forma, sed potentia proprie debetur materiae: sicut ergo contrarietas formalis facit differre specie, rationabile est quod contrarietas secundum potenciam et impotentiam faciat differre genere, sed sic differunt corruptibile et incorruptibile ; ergo genere differunt.
Non tamen potest aliquid inveniri in corruptibilibus et incorruptibilibus, a quo rationem generis potest accipere, ut corpus, et ideo in genere Logico nihil prohibet corruptibile esse, quia tamen corruptibile et incorruptibile non possunt esse eadem materia, non possunt esse in eodem genere Physico.
Ad primum argumentum dicendum, quod contraria proprie accepta conveniunt in genere, sed differunt specie; sed corruptibile et incorruptibile sunt contraria non dividentia aliquod genus, sed ipsum ens, quod non est genus, et differunt secundum potentiam et impotentiam: ergo non differunt specie.
Ad secundum dicendum, quod principia non sunt proprie in genere, et ideo diversitas in Praedicamentis secundum genus, non est juxta principia. Quia igitur homo est corruptibilis, sicut et asinus, licet anima ejus non sit corruptibilis, ideo in eodem genere sunt. Ad tertium dicendum, quod quocumque modo est aliquid existens, eo modo est corruptibile et incorruptibile ; sed quod quid est rei non est per se existens, imo sicut existit, sic est corruptibile. Corruptibile enim est in individuis, sed extra individua non existit, et ideo non differunt specie. Si tamen esset existens, et non in individuo, specie differret ab individuo, et hoc concludit Aristoteles contra Platonem, qui ponit ideas separatas incorruptibiles, ejusdem tamen speciei cum istis inferioribus. Hoc non potest esse dicit Aristoteles, quia corruptibile et incorruptibile diffe runt genere, et quae differunt genere, maxime differunt.