CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ergo ad secundum articulum. Hic Doctor determinat, in quibus consistit vestigium Trinitatis. Et primo dicit quod omnis respectus creaturae ad Deum, pertinet ad tertium modum relativorum, et conclusio debet sane intelligi non enim omnis respectus creaturae ad Deum est mensurati ad mensuram, ut patet de respectu effectus ad causam, sed quantum ad hoc, quia nulla relatio creaturae ad Deum est mutua. Deinde dicit quod vestigium consistit in aliquibus absolutis, et forte in aliquo respectu sicut in tertia sui parte. Et primo probat de absolutis per Augustinum : Unum, inquit, aliquid est sicut natura corporum, unitas enim accipitur pro ipsa entitate.
Ordo autem aliquem respectum dicit, etc. Et forte hic ordo accipitur pro respectu actus primi ad actum secundum: et si ordo accipitur pro ipsa operatione ut amor, et hujusmodi, satis patebit in quaest. 13. Quodlib. quod licet operatio talis, puta intellectio et volilio, includat aliquem respectum, non tamen est essentialiter relatio.
(b) Haec tria sic sumpta repraesentant sub ratione similitudinis, etc. Nota quod hic non accipitur proprie similitudo, quae est inter individua ejusdem speciei specialissimae ; sed accipitur similitudo tantum univocalionis, pro quanto scilicet quod unitas quae est formaliter in creatura, et unitas quae est formaliter in Deo, conveniunt univoce in unitate communi; et haec similitudo ultra hoc, quod est univocationis, habet etiam quod illa similia conveniunt univoce in conceptu, qui eodem nomine dicitur, et quoad hoc differt vestigium hoc modo acceptum a vestigio secundum proportionalitatem. Licet enim productum et producens primum sint univoce, saltem in conceptu entis, et sic aliqualiter dicantur si.nilia summae univocationis in conceptu entis, non tamen sunt univoca modo supradicto, ut patet, et sic patet littera.
(c) Sed quomodo accipitur ratio vestigii in divinis, etc. Nola pro intelligentia hujus litterae, quod in divinis proprie non est numerus, ut declarat Doctor infra distinct. 24. nec proprie pars, nec quasi pars constitutiva, ut infra patebit distinct. 5. quaest. 2. licet possit esse ibi quasi pars, non integralis, nec essentialis, sed subjectiva, ut supra dixi in prolog. in quaest, de subjecto Theologiae, quod tres personae sunt quasi partes subiectivae, tamen ut nos concipimus Trinitatem esse quoddam totum, non in re, sed in nostro intellectu sic concipiente, persona erit ibi pars ut concipitur in nostro intellectu. Et nota, quod per rationem vestigii non devenimus in cognitionem personarum quoad earum propria, sed tantum quoad appropriata, et quia unum, verum, bonum, sunt in qunlibet creatura, et haec sunt appropriabilia tribus personis; et si actu ista tria quae complent rationem vestigii, approprientur illi personae, adhuc in intellectu nostro erit ibi persona ut pars; si etiam ex natura sua sint appropriabilia, licet non actu approprientur, adhuc erit ibi pars, et sic vestigium dicitur repraesentare partem, inquantum est appropriabile illi personae, et ipsa persona cognita, cognoscimus totum, id est, ipsam Trinitatem.
(d) Nunc expono istam litteram, ut Trinitas est quasi quoddam totum numerale saltem in conceptu intellectus nostri, quia in intellectu nostro possunt esse tres conceptus distincti realiter respectu trium personarum ; persona est ibi quasi pars hujus totius, non accepta in se, sed prout concipitur in intellectu nostro; ita etiam appropriatum personae, inquantum appropriatum est ibi quasi pars ejusdem, quia accipitur pro illo cui appropriatur, id est, quod species, unitas et ordo, vel unum, verum et bonum ut actu appropriantur, puta Filio, in quo est summa unitas, quia principium omnis creaturae, et summa pulchritudo et perfectissima operatio, ut patet, et similiter summa bonitas, summa unitas, summa veritas, ista ut actu appropriantur Filio, per intellectum nostrum dicuntur pars, quia Filius cui appropriantur, dicitur pars hoc modo praedicto. Sequitur : Nec lanium hoc, sed etiam appropriabile, etc. id est, licet unitas, veritas et bonitas non actu approprientur uni personae, quia tamen sunt appropriabilia uni personae, puta Patri vel Filio, adhuc ista appropriabilia uni personae, sunt ibi quasi pars, quia et illa persona cui sunt appropriabilia, habet rationem quasi partis; et hoc est quod dicit, quia e,us ratio, scilicet appropriabilis ut est et ut concipitur, complete salvatur in una persona, id est, quod unitas, veritas et bonitas, vel species, unitas et ordo ut concipiuntur ut appropriabilia, possunt complete salvari in una persona, et per consequens ratio ejus, scilicet attributi appropriabilis, non ponit Trinitatem, cum ex se sit appropriabile uni personae, sed ponit concomitanter unitatem alicu?us personae in qua sit, vel cujus sit appropriabile. Sequitur :
Licet igitur creatura communiter non repraesentet, nec personam ut persona, quae est in intellectu nostro quasi pars Trinitatis, ut patet, nec appropriatum ut appropriatum, quia appropriatum ut appropriatum alicui personae non potest cognosci, nisi praecognoscatur illa persona cui approprietur. Sufficit ergo quod creatura, quae dicitur vestigium Trinitatis, repraesentet ipsa attributa ut sunt appropriabilia uni personae, et sic illa appropriabilia, ut hujusmodi, dicuntur quasi pars ; quia et persona, cui sunt appropriabilia, habet rationem quasi partis respectu totius Trinitatis, modo praeexposita, et sic patet expositio litterae.