QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Quaecumque ex univoco fit substantia. Text. 13.
Q UAESTIO I.
Utrum generatum sit simile generanti secundum formam ?
aegidiiis lib. 11. Metaph. quaest. 3. Antonius Andreas 12. Metaph. quaest. 1. Flandria hic quaest. 3. art. 2. Suarezdisput. 18. sert. 2. Conimbr. lib. i. de generatione cap. 4. quaest. 10. Fonseca lib. 12. Metaph. in Exposit. cap. 3.
Videtur quod non, animalia generata per putrefactionem, a corpore caelesti solum sunt producta, sed illa animalia secundum formam caelestibus non sunt similia ; igitur, etc.
Item, virtus activa in semine ex semine producit animam, sed in semine non est anima, cum ergo generatum habet animam, non sunt similia secundum formam.
Item, motus est generativus caloris ; sed ipse motus non est calidus: igitur, etc.
Oppositum dicit Philosophus. Dicit enim quod omnis forma, sive ab arte producta, producitur a sibi simili.
Dicendum, quod omne productum a causa per se, aliquo modo assimilatur generanti. Et dico aliquo modo, quia quale est generatum secundum formam, tale est generans secundum formam vel virtutem. Sed intelligendum est, quod forma generati aliquando est in generante secundum eumdem modum essendi, et in materia ejusdem rationis sibi, ut cum homo generat hominem, et ignis ignem, talis generatio est univoca totaliter. Quandoque vero forma geniti praeexistit in generante, non secundum eumdem modum essendi, nec in materia rationis ejusdem, sicut forma domus praeexistit in mente artificis, quia domus extra habet esse materiale, sed in mente artificis habet esse immateriale; et talis generatio est partim univoca et partim aequivoca, quantum ad formam est univoca, quantum ad materiam essendi est aequivoca.
Tertio modo, forma generati praeexistit in generante, non in actu, sed solum in virtute, et sic caliditas hic causata inferius, praeexistit in Sole, et sic calor prius existit in motu, motus autem calorem in virtute habet; sed talis generatio penitus est aequivoca. Unde Philosophus dicit hic quod omnis forma procedat a sibi simili, sed hoc potest esse perfecte vel imperfecte. Perfecte, sicut forma domus in materia a domo sine materia, ut in anima, et equus ab equo. Sed in generatione aequivoca non est similitudo perfecta, quia in Sole non est aliquid simile caliditati hic inferius perfecte: est tamen in Sole aliqua virtus productiva caliditatis excellens ipsam, et ita forma caliditatis provenit a sibi simili in proportione.