CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De dubitationibus multiplicibus quae sunt in talibus retributionibus.
Talia autem quantum ad mensuram retributiones vel ministrationes multiplicem habent dubitationem. Verbi gra- tia, dubitatur utrum oportet omnia et in omnibus patri attribuere ? Et prae omnibus patri obedire in omnibus quibuscumque, vel laborantem infirmitate aliqua potius oportet medico obedire quam patri, si dissentiant ? Similiter autem si dux exercitus ponendus est, utrum oportet ponere eum quem pater praecipit, cum forte inutilis sit, vel eum qui secundum virtutem bellicosus sit, et per exercitium exercitus scit ducere et ordinare ? Similiter autem est in aliis, sicut si oportet amico magis ministrare etiamsi non bonus sit, vel oportet magis ministrare studioso qui secundum virtutem bonus est, si facultas non suppetit ad ministrandum ambobus ?
Adhuc autem utrum magis reddenda est gratia benefactori qui prius gratiam ministrat, vel amico qui nullum beiiclb cium ante impendit, si secundum facultates non contingit nos ambobus reddere et reministrare ? Omnia enim talia ad certum determinare non est facile. Diversa enim sunt in causis,et facultatibus, et opportunitatibus, et debito, et loco, et tempore, et secundum haec omnia multas et omnimodas habent differentias, et differunt magnitudine et parvitate, quam magnum scilicet vel etiam quam parvum ministrandum sit ? Differunt in bono, quale scilicet in bono huic vel illi attribuendum sit ? Similiter differunt necessario, utrum scilicet de necessario vel de superfluo subveniendum sit, vel quid cui ubi et quando necessarium vel conveniens sit ? Quia autem tantam, habent differentiam, uno mensurari non possunt.
Sed hoc manifestum est, quod non omnia per singula eidem reddenda sunt, nec in. ratione boni, nec in ratione necessarii. Ut in pluribus autem loquendo beneficia quidem retribuenda sunt magis benefactori quam donandum sit amicis, ut amicos dicamus qui communiter amici
dicuntur, qui scilicet communicant in una utilitate vel delectatione. Beneficium enim receptum a benefico est quemadmodum mutuum quoddam. Mutuatum autem magis reddendum est ei cui. debet, quam dandum sit amico, si ad utrumque non. sufficit. Amico enim de alieno non est subveniendum. Hoc tamen non est generale, quia nec hoc forte semper oportet facere. Verbi gratia dubium enim est, si aliquis liberat nos a latronibus, utrum solvere volentes similiter, et ille liberandus est quicumque sit ille? vel non capto amico benefactori expetenti a nobis retributionem reddendum est, neglecto eo qui a latronibus liberavit, si ad utrumque non sufficimus ? Dubium etiam est si ambo, pater scilicet et liberator capti sint, utrum operiet liberare patrem vel liberatorem, si facultas non suppetit ad utriusque liberationem ? Multis enim videbitur quod in tali quilibet magis debeat liberare suiipsius patrem, quia ab ipso plura bona recepit quam a liberatore.
Ad omnia autem haec solventes dicimus, quod sicut dictum est, universaliter quidem debitum cuilibet reddendum est. Debitum autem dicimus, quod cuilibet competit secundum propriam dignitatem et meritum : sed specialiter considerandum est, quando et ubi et ad quem et in quo superextendat se datio, ita quod melior fiat ad unum quam ad alterum, et hoc in bono et in necessario. Dico autem in bono, quia etiam honestior est ad unum quam ad alium. Et dico in necessario, quia magis necessaria uni quam alteri : sicut magis necessarium est juvare eum qui est in periculo, quam eum qui in nullo periculo est. Ad quodcumque enim datio se superextendit, ad hoc idem declinandum est, et secundum rationem illius dandum vel retribuendum est.
Quandoque enim nullo modo aequale est in bono vel necessario retribuere praeexistentiam amici, hoc est, amicitiam quam prius ex habenti cum eo quod est benefacere studioso. Potest enim aliquis benefacere bono propter hoc quod scit eum studiosum esse, et potest beneficium reddere amico quem existimat malum esse. Et haec nullo modo similia sunt, et ratione honestatis et boni. Non enim semper reaccornmodandum est ei qui prius accommodavit, Prius enim accommodans sic accommodasse videtur forte, ut per accommodatum lucretur. Et sic forte accommodavit ei quem scivit AdminBookmark sive superbonum, et sic justo accommodavit propter lucrum, quod turpe est. Alius autem qui accommodat non justo, sic potest accommodasse, quod non sperat lucrari a malo : sed accommodat ei, quia ante amicus fuit ejus. Et haec omnia habent diversitatem. Sive igitur in veritate sic se habeat sicut positum est in exemplis, non est aequalis dignitas actionis accommodare bono et accommodare malo. Bono, dico, qui secundum veritatem bonus est, vel malo qui secundum veritatem malus est. Sive etiam non sic se habeat in veritate, sed existimat sic se habere, quod scilicet putat unum bonum, et alterum malum esse, nihil inconvenientium videtur facere in utraque istarum operationum sive retributionum. Non enim inconveniens est amico etiam malo benefacere, nec etiam inconveniens est justo benefacere.
Quod igitur a nobis multoties dictum est in primo hujus scientiae libro, rationes quae sunt circa passiones et actiones humanas, actiones quidem dantium sive ministrantium, passiones autem et recipientium et retribu entium, secundum unam similitudinem habent determinari cum his circa quae sunt. Passiones autem in tahibus esse sunt dationum et retributionum. Passiones autem dico affectus ad amicos, vel liberatores, vel parentes,
vel benefactores. Actiones autem, dationes, ministrationes, subversiones, et recompensationes ministrationum in omnibus his. Omnium horum rationes determinari habent ex his circa quae sunt. Secundum quod sunt, extendunt se in bono vel necessario, ut diximus. Non igitur immanifestum est quod non eadem omnibus reddenda sunt. Neque patri vel parentibus omnia reddenda sunt, quemadmodum neque Iovi omnia sacrificantur. Canem vel serpentem enim Iovi sacrificare non superextendit se in bono, sed deficit, quia dignitati Jovis non congruit. Quia autem altera parentibus, et altera fratribus, et altera amicis, et altera benefactoribus, et singulis secundum dignitatem, propriam congruentia attribuenda sunt, satis manifestum est. Et sic in urbanitatibus facere videntur cives. Ad nuptiarum enim festum in quibus de propagatione generis agitur, vocare consueverunt cognatos, quibus commune genus est cum ipsis. Similiter autem cognatos vocant ad omnes actiones quae sunt circa nuptias. Quia ad tractatus de nuptiis (quos Graeci AdminBookmark vocant) maxime vocant co- gnatos, quae ad talia utilius obviant suis consiliis et concurrunt.
Et secundum hanc rationem videbitur utique in omnibus quae ad nutrimentum pertinent, oportere maxime sufficere parentibus, et illos omnibus aliis praeferre in ministratione nutrimenti, cum videamus illo esse causas nobis essendi. Et ideo illis in talibus magis debemus sufficere quam nobi ipsis. Hic enim inaestimabiliter majora ab ipsis accipimus. Similiter autem et honorem et omnia quae ad honorem pertinent, debemus parentibus quemadmodum diis. Non autem ornem honorem parentibus impendere debemus. Neque enim eumdem honorem debemus impendere patri et matri. Si enim pater in balneo fricari debet,
honestum est exhiberi patri a filio : quod valde inhonestum matri exhiberi ab eodem. Neque iterum eum honorem qui sapientis est per congruentiam, vel eum qui. ducis exercitus est, patri exhibendus est. Sed paternum honorem exhibemus patri, et matri maternum. Similiter autem et omni eum honorem exhibebimus, qui secundum aetatem debitus est. Assurrectione enim et inclinatione et talibus hujusmodi senes honoramus, eo quod mundi.ali.orcs et ornatiores nobis sunt, Mundialiores autem dico diutius quam nos mundo in omni demonstratione virtutis cognitos. Ornatiores autem, quia ornatu mentis decorem exterioris meruerunt honoris. De quibus dicit Sapiens, quod cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata . De invetcratis enim dierum malorum dicit Plato in Timaeo : " Pueri estis, et non est in vobis ulla causa sapientiae. " Ad amicos autem rursus et ad fratres sicut ad fideles oportet habere confidentiam, et omnium bonorum nostrorum communicationem attribuere illis sicut fidelibus. Similiter autem et cognatis et contribulibus et concivibus omnibus nobis communicantibus semper tentandum proprium unicuique reddere et comparare, et ea quae singulis sunt propria secundum propriam dignitatem et secundum propriam virtutem et secundum proprium usum quo nobis coutuntur. Eorum quidem igitur qui unius generis sunt amicitiae, facile judicium est quod cui attribuendum sit. Eorum autem qui. differunt secundum genus, judicium difficilius est : sed propter hanc difficultatem non recedendum, sed tentandum sic determinare attributionem bonorum, quemadmodum unicuique contingit secundum propriam dignitatem et meritum.