In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata ?
Alens. 3. p. q. 20. m. 1. D. Thom. 3. p. q. 51. art. 3. Richard. hic. art. 2. quaest. 1. 2. Henric. quadi. 12. q. 12. Durand. hic. quaest. 2. Rabion q. 2. art. 1. Suar. 3. p. q. 51. art. 3.
Circa istam vigesimam primam distinctionem, in qua Magister agit de statu Christi in morte, et de consequentibus corpus Christi post separationem animae, quaeritur unum: Utrum scilicet corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata? Quod sic: Natura non incipit motum, quem terminare non potest, 2. Met. et 6. Phys. in fine; terminus autem corruptionis mixti viventis est putrefactio secundum Philosophum 4. Met. sed natura incipit illam in separatione animae a corpore ; illa enim separatio est inchoatio ad putrefactionem et resolutionem in elementa, sicut patet in aliis hominibus ; ergo videtur quod corpus fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata.
Praeterea, Christus assumpsit passiones naturae humanae viventis, secundum Damascenum c. 66. Totum hominem et omnia quae sunt hominis assumpsit, praeter peccatum, scilicet esuriem, sitim, laborem, dolorem, lacrymas, corruptionem mortis, agoniam, timorem, et talia quae universaliter insunt homini: omnia enim assumpsit, ut omnia sanctificaret. Haec ille ; igitur per eamdem rationem assumpsit passiones naturae mortuae, quae naturaliter omnibus insunt ; talis passio est putrefactio et resolutio, ergo.
Contra, in Psalmo : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.