QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Genitum est simile generanti, vel perfecte et formaliter, ut in generatione univoca, vel virtualiter, ut in aequivoca. Vide Doctorem 4. dist. 44. quaest. 2. in fine, et 2. dist. 3. quaest. 6. num. 22. et clarius 7. hujus text. 30. ubi explicat tres gradus generationis univocae. Primus gradus est quando generans et genitum assimilantur in forma et essendi modo, et is tantum est perfecte univocus, ut quando ignis generat ignem. Secundus, quando asimilantur in forma, sed non in essendi modo, ut domus in mente artificis et domus extra, et idem est de aliis artificialibus. Tertius, quando generans non habet similem formam in pecie, sed tantum virtualiter vel eminenter, ut in Sole respectu ranae. Quod tangit ad tertium an semen agat in generante, vide quid de hoc sentiat 2. dist. 18. q. 27.
Ad quaestionem dicendum, quod generatum non semper assimilatur secundum formam, ita scilicet quod forma generati sit similis formae generantis, sed vel forma similis est formae, vel forma proportionabilis est virtuti. Hujus ratio est, quia generans producit genitum ad actum. Sed secundum Aristotelem primo de Generatione, text. 51. agens et patiens in principio sunt contraria, et in fine sunt similia,et ideo generat semper simile aliquo modo generanti. Quod tamen non assimilentur in forma, defectus non est in agente, sed in eo quod transmutationem suscipit, quia omne receptum in aliquo est in eo per modum recipientis: si tamen aliqua materia esset susceptiva Solis, in illam materiam poss etSol formam suam inducere. Unde quod Sol Solem non generat, defectus est ex parte patientis; sicut in generatione muli, quia menstruum asini non est susceptivum formae equi: ideo virtus in semine equi inducere non potest formam equi in menstruo asini, et cum defecerit a propria intentione inducit formam quamcumque potest similem, et propter hoc inducit formam muli. Si vero causa sit per accidens, non oportet ut generatum aliquo modo assimiletur generanti, ut si fodiens inveniat thesaurum, non oportet inventionem thesauri assimilare fodienti. Similiter est de omnibus, quae fiunt a casu et fortuna, quia fortuna nihil aliud est, quam intellectus agens praeter intentionem operantis, et casus nihil aliud est, quam natura operans sine intentione.
Ad primum dicendum, quod in materia putrefacta est quaedam virtus a virtute caelesti causata, quae similis est virtuti in semine ab animali deciso, et illa virtus potest animam producere: et licet anima non sit in corpore caelesti actu, est tamen in virtute, ideo talis generatio non est penitus univoca.
Ad secundum dicendum, quod virtus in semine non est agens principale, sed instrumentale, non enim agit in virtute propria, sed in virtute ejus a quo decidit semen: et ideo licet non assimiletur semini secundum formam, assimilatur tamen agenti principali a quo decidetur.
Ad tertium dicendum, quod licet motus non habeat calorem actu, habet tamen virtute et potentia, unde est generatio simplex aequivoce.
Si antem aliquid manet posterius, perscrutandum est: in quibusdam enim nihil prohibet, ut si est anima tale, non omnis, sed intellectus. Text. 17.