QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum aliqua forma vel intellectus possit remanerecorrupto homine ?
S. Thomas 12. Metaph. lect. 3. et 1. p. quaest. 75. art. 2. et 6. et 2. contra gentes cap 7. et 79. et quodlibet. 10. q. 3. a. 1. Albert. Magn. tract. 2. d Anima c. 20. et tract. 3. c. 13. Aegidins 3. de Anima ad c. 4. Duranti. 2. dist. 18. q. 3. Eugub. de perenni Philos. a c. 18. Nyphus opusc. de immortalitate animae cap. 1. Conimbr. tract. de Anima separ. disp. l.art. 3. Fonseca citat.q. antecedenti.
Videtur quod non, semper existens et semper non existens sunt contraria, secundum Philosophum 1. Caeli et Mundi in fine, text. 127. et non semper existens et non semper non existens, sunt sua subcontraria: et illa duo sunt idem subjecto, quia unum et idem subjecto est, quod quandoque est, quandoque non est; et ibidem, quod illud est medium inter semper existens et semper non existens, unde utrumque interimit. Quod igitur quandoque est, et quandoque non est; nec est semper ens, nec est semper non ens, sed intellectus quandoque est, quandoque non est: ergo nec semper est, nec semper non est: sed illud quod manet in toto tempore futuro, semper est: igitur intellectus toto tempore futuro non potest manere.
Praeterea, omne per se existens aliquam propriam operationem habet, sed propria operatio intellectus humani, est intelligere cum phantasmate: cum igitur hanc operationem non possit habere separatus a corpore, post separationem non potest esse.
Item, nihil ab aeterno usque nunc manens, potest nunc non esse. Probatur 1. Caeli et Mundi, text. 103. ergo per eamdem rationem nihil potest de novo incipiens in aeternum fore; sed intellectus de novo est cum generatur homo; ergo corrupto homine corrumpitur et intellectus.
Oppositum dicit Philosophus. Dicendum enim quod omne agens praecedit generatum, forma tamen praecedit, quia tunc illud est sanitas cum est sanum, aliqua tamen forma manet post corruptionem, ut anima, non quaelibet, sed intellectus.
Circa istam quaestionem diversae sunt opiniones.