CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum (a) in parte intellectiva sit memoria proprie sumpta, id est, intellectus habens speciem intelligibilem priorem naturaliter actu intelligendi ?
Aristot. 3. de Anima cap. 4. text. 15. Alensis 2. pari. q. 24. m. 2. et 3. D. Thom. 1. p. q. 55. art. 1. 2. Boaav. D2. d. 3. p. 2. art. 2 q. i. Richard . art. 6. q. 1. et 2. Herv. q. 4. art. 2. Aegid. ibi 2. p. art. i. hi cum communi admittunt species. Sequentes negant. Durand. 2. d. 3. q. 6. Bactionus 9. 2. prol. Goffr. quodl. 9. q. 19. Henr. quodl. 4. q. 7. 8. et 21. et quodl. 5. q. 14. de quo Scot. 2. d. 3. q. 10. S ad quaest. Vasquez 1. p. d. 200. Vide Scot. 1.
Met. q. 6. 7. Met. q. 18. et 9. Met. q. 10. et 1. Phys. q. 22. conc. 2. et fin.
Circa tertiam partem distinctionis, in qua Magister agit de imagine, quaero primo de memoria : Utrum in parte intellectiva proprie sumpta sit memoria proprie, id est, intellectus habens speciem intelligibilem priorem naturaliter actu intelligendi?
Et videtur quod non, quia omnis species impressa ab objecto repraesentat illud sub illa ratione qua imprimitur ab eo ; si imprimitur ab alio, adhuc repraesentat sub eadem ratione, sub qua repraesentaret si imprimeretur ab objecto, alioquin non esset vera species ejus: sed species quando imprimitur ab objecto, imprimitur ab eo ut singulare est, quia actio est singularis: ergo species impressa a quocumque non potest repraesentare universale, quale repraesentatur intellectui: ergo nulla species impressa repraesentat intelligibile sub ratione intelligibilis vel universalis.
Secundo sic, praesentia objecti est causa praesentiae speciei, et non e contra: non enim quia species est in oculo, ideo objectum est praesens, sed e converso ; ergo prima repraesentatio objecti non est per speciem: ergo superflue ponitur species propter praesentiam objecti.
Tertio sic, quaelibet species si esset in intellectu, esset forma naturaliter agens ad intellectionem, sed multae possunt esse in intellectu simul, si una ponitur: ergo omnes illae naturaliter agerent ad intellectiones sibi correspondet tes ; ergo simul essent plures intellectiones in intellectu, corres pondentes illis pluribus speciebus. Si enim aliqua illarum ageret naturaliter, et tamen non esset intellectio secundum eam, sequeretur quod nunquam posset esse intellectio secundum eam, quia causa naturaliter agens quando agit, agit secundum ultimum potentiae suae, sed si tunc non potest habere effectum, nunquam habebit. Pluralitas autem ista specierum quae sequitur ex hypothesi, improbatur per illam rationem Algazelis 4. Metaph. quia sicut unum corpus non potest simul figurari diversis figuris, ita non videtur idem intellectus posse figurari simul diversis objectis, quod tamen sequeretur, ponendo simul plures species intelligibiles.
Quarto sic, quia tunc videtur sequi quod intellectus non patietur ab intelligibili inquantum intelligibile, sed tantum patietur passione reali, recipiendo quamdam formam, quae erit sicut perfectio ejus realis; recipit enim speciem illam,ut subjectum recipit accidens reale, et ita non patitur intellectus inquantum intellectus ab intelligibili inquantum intelligibile, et ex hoc sequitur quod intelligere non erit motus rei ad animam, imo omnis intellectio erit actio ejus absoluta, sicut forma stans non habens aliquem terminum extra.
Item, posset conservari species illa sine actu, et ita non necessaria conversio ad phantasmata.
Item, voluntas habet objectum sufficienter sibi praesens ut circa illud possit agere, licet nihil recipiat in se ab objecto; igitur ita potest esse in proposito inquantum objectum est terminativum actus.
Confirmatur, sicut est praesens voluntati, quia in intellectu quare non ita de intellectu et phantasmate. Ad oppositum, intellectus quandoque est in potentia propinqua et accidentali ad intelligendum, qui prius fuit in potentia essentiali et remota: istud autem non est in intellectu nisi per aliquam mutationem, non objecti, patet, quia in objecto tantum est relatio rationis, ergo ipsius intellectus; igitur ista mutatio, quae fit ad talem potentiam propinquam, videtur esse ad aliquam formam per quam objectum intelligibile, est praesens intellectui, quae forma erit prior naturaliter actu intelligendi, quia prior est natura potentia propinqua, qua quis est potens intelligere quam sit actus intelligendi: illa autem forma per quam objectum est sic praesens, vocatur species, ergo in intellectu est ponere speciem intelligibilem.
Aliter deducitur argumentum praecedens sic, quia aliter se habet intellectus quando est in potentia essentiali ante addiscere, et aliter quando se habet in potentia accidentali ante intelligere. Objectum autem se non habet aliter, sed eodem modo, intellectus igitur se habet aliter per hoc quod est mutatus, sed omnis mutatio terminatur ad aliquam formam ; ergo aliqua praecedit actum intelleclionis, istam non voco nisi speciem.