QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Anima rationalis est incorruptibilis, quia nec per se, nec per accidens corrumpi potest. Explicat utramque corruptionem. Hic et aliis locis ita sentit Aristoteles, sed habet alia principia, quae potius probant esse corruptibilem. Unde in hac quaestione dubius videtur mansisse ex variis locis ipsius ad invicem collatis, probat Doctor 4. dist. 43. q. 2. sig. de 2. n. 13. De quo quidquid sit, certum est ipsum non demonstrasse hanc incorruptibilitatem, ut ibi bene probat Doctor S Potest diei n. 16.
Dicendum tamen, quod intellectus manet post corruptionem compositi, nec est possibile intellectum corrumpi. Hujus ratio est, quia omne quod corrumpitur, aut corrumpitur per se, aut per accidens ; illud quod corrumpitur per se habet esse, et includit in se contraria, quia corruptio principaliter debetur actioni contrariorum; habet etiam in se subjectum transmutationis, quod est materia, unde quod per se corrumpitur, est compositum. Sed intellectus nec in sua essentia habet aliquam materiam, sicut nec aliqua habet in se contraria, quia quae contraria sunt in aliis, in intellectu non sunt contraria, nec per modum contrariorum, una tamen est ratio duorum contrariorum per se ; ergo non est corruptibile nec per accidens, quia corruptio alicujus per accidens dependet ab eodem, a quo dependet sua generatio. Quia enim forma materialis non fit nisi per compositionem, non corrumpitur per accidens nisi per compositionem. Sed intellectus non fit per perfectionem compositi, quia intellectus ab extrinseco est per Philosophum de partibus animalium lib. 1. cap. 1. Per accidens ergo non corrumpitur ad transmutationem compositi, et necesse est intellectum manere, quia non habet in se principium corruptionis imo si potest desinere esse, hoc solum est ex potentia primi, sicut ponit esse post non esse.
Ad primum argumentum dicendum, quod si semper importat universalitatem temporis praeteriti, praesentis et futuri, sic quandoque esse et quandoque non esse, interimunt semper esse, non tamen interimunt semper esse in futuro: et sic conceditur intellectum semper esse, scilicet in futuro, non tamen semper fuisse in praeterito.
Ad secundum dicendum, quod intelligere ipsius intellectus uniti cum corpore, non est sine phantasmate; intellectus tamen separatus alio modo intelligit, quia per modum substantiarum separatarum.
Ad tertium dicendum, quod nihil usque nunc ab aeterno manens potest nunc non esse, nec per transmutationem incipiens potest in aeternum fore: hoc probat Philosophus 1. Caeli et Mundi, text. 127. quod nihil generatum sit incorruptibile, nec aliquid ingeneratum sit corruptibile, quia utrumque tale habet materiam partem sui: eadem tamen potentia ab aeterno usque nunc manens, nec de novo potest non esse, quare tamen hoc non eveniat, voluntati divinae praescribendum est.
Aut igitur dicimus, est quidem ut est, est autem ut non, puta forsan sensibilium corporum, etc. Text. 22.