CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De principiis amicitiae, penes quorum defectus impedimenta accipiuntur.
Determinatis impedimentis penes communicationem justitiae acceptis, quae im-: pediunt amicitiam ex parte ministrationis et retributionis, nunc de impedimentis penes principia amicitiae acceptis intendendum est. Non enim possent accipi Impedimenta nisi principia determinentur, per quorum defectum impedimenta cognoscuntur. Non enim cognoscitur privatio, nisi per habitum, Amica- bilia autem sunt, quae ad amicos beatitudinem determinant, et ex quibus Ipsae amicitiae diffiniuntur et cognoscuntur. Haec autem omnia videntur in omnibus Philosophis rationabiliter loquentibus provenisse ex his ex quibus optime disponitur homo ad seipsum. Cujus signum est, quia quando modum amicitiae ad alium exprimere volumus, dicere consuevimus quod diligimus eos velut nosmetipsos, innuentes quod in eo diligimus eos, in quo nosmetipsos, et ea eis volumus quae nobisipsis secundum rectam rationem. Non congruens autem sibi, alium diligere non potest sicut seipsum : non enim alii congruit et communicat secundum rectam rationem. Omnis autem amicitia in communicatione et congruitate convictus est. Oportet igitur primum determinare in quibus et quantis et qualibus homo secundum quod homo sibiipsi congruit.
Antiqui autem sapientissimi Stoicorum tria haec esse dicebant secundum quod amicitiam tripliciter considerabant. Si enim accipiatur amicitia in affectu sive voluntate in qua ipsa primo est, dicunt amicitiae esse velle esse amicum et vive-
re, non suiipsius, sed. amici gratia. Si alitem accipiatur amicitia in opere probata, dicunt amici esse velle et operari bona amicis, vel quae videntur bona secundum aestimationem amici, amici gratia si illis etiam inde nihil provenire debeat. Velle enim vel operari bona ad aliquem non gratia illius, sed gratia utilitatis propriae vel delectationis, conductitium et servile est, et ejus qui propriam delectationem vel utilitatem honorat. Primum autem horum dicunt pati matres ad filios, et veros amicos qui ex aliqua causa amicis offensi sunt. Matres enim esse et vivere volunt filios et in omnibus prosperari successibus, quamvis non videant eos, nec aliquid operentur circa filios. Similiter et amicis offensi qui propter aliquam causam opus quod habent circa amicos, retrahunt, non tamen affectum. Patet igitur quod si amicitia consideratur in voluntate, amici est amico bona velle.
Si vero consideratur in actu et effectu secundum quod jam perfecta est tia, est velle bona amico et operari ad hoc ut bona quae optat amico sibi proveniant, et gaudet ex hoc quod in sua operatione et procuratione talia proveniant amico qualia cupit : omnia autem haec non propter se, sed propter amicum vult provenire. Si vero amicitia accipiatur in optimo, scilicet in se et in substantia et in proprietatibus consequentibus, dicunt amici esse, convenire cum amico secundum totum convictum, quasi una vita sit et indivisibilis amborum, et utriusque vita dependeat ex alio, et quod unius sint electionis in omnibus quae ad vitam pertinent, et quod ad invicem sint in eodem condolentes et congaudentes. Non enim dolens est amicus, nisi de boni desiderati absentia : nec gaudet, nisi in existentia et praesentia optimorum et perfectissimorum secundum honestatis rationem. Haec autem etiam dicunt maxime matribus accidere circa natos quando praesentes sunt : gaudent enim illis gaudentibus et tristantur illis tristatis, quasi vita eo- miri ex vita natorum dependeat. Haec tamen non ideo dicimus, quod vera amicitia sit inter matres et natos, sed potius naturalis pietas quae amicitiae similis est. Magis enim hoc experiuntur matres quam patres, quo natura matrum fluxibilior est, et magis ad eos quos diligunt, sentiunt passionis immutationem.
In his autem homo et ad seipsum disponitur, quando AdminBookmark sive superbonus est. In reliquis autem qui non superboni sunt, haec fiunt in tantum in quantum tales in istis dispositis existimant esse, et se illis assimilant. Omnis enim imitatio amicitiae quae quidem vera amicita non est, secundum rectam rationem ex principiis verae amicitiae habet determinari. Sicut enim in sexto et in primo hujus scientiae libro determinavimus, anima humana effectus et imago est luminis primae causae, quamvis a forma ipsius longa differat distantia. Ex hoc enim quod conjuncta est activis et passivis, ex principiis activorum et passivorum complexionatis et compositis est quasi lumen nubi immersum : quod quamvis per essentiam lumen sit secundum se totum, tamen aliud et aliud esse habet secundum quod spissae vel tenui nubi immersum est, et secundum quod in seipso sincerum et immixtum est. Si tamen inferior pars luminis ad ordinem naturalem reducenda est, non potest hoc fieri, quod superius participet formam inferioris : quia ex. hoc a sinceritate recederet. Sed ex hoc fiet, quod inferius quantum possibile est, reducatur ad participationem formae superioris per continuam influentiam superioris in inferius, per quam teneatur id quod inferius est, ne ab obscuro nubis absorptum impediatur ab influentia superioris. Sic enim in homine se habet anima : secundum partem enim impermixtam corpori, quae nullius corporis est actus, sincera est : secundum partes autem quae actus sunt organorum corporalium, immixta est : et ex. illa
parto conjuncta est continuo et ipsi ut hic et nunc accipiens bonum, et ad bonum simpliciter non attollitur,nisi secundum influentiam intellectus in partes inferiores. Anima enim secundum substantiam et essentiam una est : differentia vero potentiarum ex diversitate esse ipsius substantiam animae et essentiam consequitur. Et quo magis adipiscitur proprium intellectum ex inferiorum reductione ad superiora, eo magis bona et perfecta et magis immortalitati proxima, ut dicunt Peripatetici, qui talem adeptionem intellectum adeptum nominant, et in ipso ponunt radicem immortalitatis. Nec est aliquis Peripateticorum qui animam ex materia et forma composuerit, vel aliam sibi dederit compositionem. Quinino animam hoc modo dixerunt instrumentum intelligentiae, et intelligentiam formam suam imprimere in animam, sicut anima formam suam imprimit in naturam corpoream. Imprimit autem anima in naturam corpoream formam suam, quando natura instrumentum efficitur animae, et ad formam et finem animae operatur, sicut patet in calore digestivo, qui quamvis natura corporea sit, cujus virtus est separare heterogenia et homogenia in se convertere : tamen in quantum instrumentum animae est, non haec operatur, nec stat in hoc fine. Non enim heterogenia sibi segregat et abjicit, sed potius heterogenia membro cui parat nutrimentum, segregat et abjicit. Similiter non homogenia sibi, sed potius homogenia membris attrahit et congregat et distribuit. Similiter non in fine sibi proprio stat, intorminaret enim omne quod digerit : sed terminat actionem ad formam vivi, et aliquando ad formam vivi et sentientis.
Si igitur eodem modo natura intellectualis imprimit in animam, sequitur necessario, quod sensibile animae sentiat ad formam intellectus, et vegetabile animae ad formam intellectus vegetet et corpus totum quantum ad partes sensibilis animae et vegetabilis formetur et vegetetur et specificetur ad formam intellectus. Propter quod si vegetabilis quae est in homine, hepar et stomachum et cor caprae accipiat, nihil penitus operabitur : et similiter sensibilis prout est in homine si oculos et aures et totum cerebrum a leone accipiat, in toto cessabit ejus operatio, sicut cessat operatio architecti, si accipiat instrumenta arto sua non informabilia. Fistulas enim accipiens a tibicine, nihil aedificabit. Propter quod Aristoteles contra Pythagoram loquens dicit, quod dicere animam transcorporari, idem est dicere, quod tectonica tibicines induite Hinc est etiam quod verissime dicitur, quod etiam corpus hominis propter talis animae vitae receptionem secundum aliquem modum disponitur ad ipsius animae immortalitatem. Sequitur enim ex hoc, quod oculus hominis et oculus bovis, et caro hominis et caro bovis non ejusdem sunt speciei et naturae : et quod totum quod est in corpore hominis, secundum aliquid naturae intellectualis sit participativum. Ex hoc etiam intelligitur quod vegetabile est in sensibili, et sensibile in intellectuali sicut trigonum in tetragono. Trigonum enim in tetragono est secundum actum tetragoni, in quo trigonum non est actu, sed in potentia. Non enim est in ipso, nisi in potentia divisionis et resolutionis quae non est accepta secundum naturam et substantiam tetragoni, secundum quod tetragonum est : haec enim non est divisa in tetragono in quatuor trigonis, nisi secundum esse resolutionis.
His ita dispositis, manifestum est qualiter in dictis tribus optime ad seipsum disponitur, et quod haec tria non coaccidunt perfecte, nisi ei qui bonus est secundum virtutem. Videtur enim ex his, quemadmodum dictum est mensura esse et boni propria virtus, quae in ultimo bonitatis totam ponit naturam, secundum quod saepe dixi aliam esse virtutem hominis, et aliam bovis. Proprie autem virtus hominis est, quae connaturaliter et non impedita perficit humanum bonum, quod
est bonum Intellectus : et hoc modo etiam studiosus secundum intellectuale bonum mensura est omnium aliorum. Sicut enim in. discretis unum indivisibile mensurat in omnibus, et omnia tanto magis unum sunt, quanto magis accedunt ad illius indivisibilitatem : ita et omnia quae in homine sunt, eo magis humana sunt, quanto magis accedunt ad. hominis bonum, quod virtus ejus est. Hoc enim est, quod in omnibus iteratur, quamvis secundum esse diversum diversimode sit in ipsis : sicut etiam diversimode participatur indivisibilitas unitatis in discretis : et quod maxime participat unitatis indivisibilitatem, mensura efficitur omnium aliorum, quamvis non iteretur in ipsis, sed secundum quod referuntur ad ipsum sicut ad exemplar primum indivisibilitatis .
In omnibus autem his advertendum est, quod numerans primum semper sibi simile et aequale est : aliter enim alia non certificaret. Ulna enim et cadus et pondus diversimode se habentia et sibi non aequalia, nihil possunt certificare de quantitate aridorum vel liquidorum vel ponderum. Et sic est in omni natura : si enim virtus ultimum illius naturae est in bono, nisi uno modo se habeat, nihil in tota natura certificari potest ad ipsam : propter quod variorum mensura esse non potest. Sensibile autem et vegetabile totum in homine varium est : intellectus autem simplex et unus : propter quod bonum intellectus mensura est : et homo intellectualiter vivens, omnia ad bonum intellectus referens, unus est et potest esse mensura aliorum. Isto enim consentit sibiipsi et omnibus, et eadem appetit secundum omnem animam superiorem scilicet mensurantem, et mediam et inferiores mensuratas : et iste vult utique sibiipsi bona secundum quod ipse est : et vult sibiipsi bona quae tali apparent bona : tali autem non apparent bona, nisi quae similiter bona sunt. Talis etiam sibi comparat bona, ut sibi proveniant bona quae secundum veritatem bona esse aestimant. Ejus enim qui simpliciter bonus est, proprium est elaborare bonum, ut bonum quod in ipso est depuratum., bona possit perficere, et omnia haec facere gratia ipsius, secundum quod ipse intellectus et homo est, et nec referre ad hoc quod coaccidit ei ex conjunctione animae ad continuum vel tempus : hoc enim principium perversitatis est, ut dicit Avicenna. Istius ergo proprium est omnia facere gratia intellectus. Unusquisque enim homo nihil aliud videtur esse in quantum homo est, nisi intellectus quo omnia sua facit vel perficit, format et mensurat.
Hic etiam talis maxime seipsum vult vivere et in esse proprio salvari, et maxime hoc quo sapit, sicut primo intellectivo. Tali enim intelligere est esse,secundum quod esse determinatur a Boetio, quod esse est quod ordinem retinet servatque naturam. Studioso enim secundum intellectum viventi proprium esse est bonum esse. Et unusquisque talium bonum simpliciter volens, consequenter sibi vult bonum. Si autem factus sit alius a bono intellectus transmutatus, et quasi (ut dicunt Stoici) transcorporatus, nequaquam eliget secundum rectam rationem illud quod ipse factus est. Electio enim et appetitio boni, sicut dixit Socrates, secundum habitum est : tunc enim eliget ad habitum quo alius factus est, convenientia. Quod autem sic studiosus unus sit in di.vi.no bono simpliciter existens, ex hoc patet quod Deus est divinum bonum, quod sibi bonum est : sed hoc bonum tale est esse et taliter sicut aliquando fuit et erit secundum omne aevum. Unusquisque enim homo unicuique sapienti videbitur hoc vel solum esse maxime, quod est intellectivum in ipso. Secundum substantiam enim hoc solum est. Sed esse autem maxime est illud : quia ab illo etiam formantur et mensurantur quaecumque sunt in ipso, tam in corpore quam in anima. Hoc quidam sapiens suis optavit accidere, quando dixit, " Ut integer vester spiritus et
corpus et anima, servetur, " spiritum accipiens pro parte rationali. Et tali etiam maxime competit quodcumque inductum est. Talis enim maxime sibi vult convivere, omnia vitae scilicet principia refereris in idem. Hunc enim hoc ipsum delectabiliter facit vivere secundum praeteritum, praesens, et futurum. Talium enim valde delectabiles sunt memoriae, quando scilicet appetitorum ab ipsis accipiunt recordationem. Similiter spes futurorum bene et optime sunt, quia nihil proponunt nisi bonum. Tales autem spes delectabiles sunt. Tales etiam secundum mentem abundant theorematibus sive contemplationibus optimis, in quibus delectatio est nihil habens contrarium, sicut inferius in decimo hujus scientiae probabitur libro. Talis etiam, sibi maxime ipsi condolet et condelectatur secundum totam animam : condolet quidem in absentia bonorum, condelectatur autem in praesentia. Alii autem discerpti sunt, in uno delectati, et in altero contristati. Omnium enim secundum totam animam idem est triste et delectabile. Si bene studiosus est, non est sibi aliud triste vel delectabile secundum partem et partem, sicut de continente et incontinente diximus. Hic enim impoenitibilis est secundum totam, vitam., in quantum impartibile convenire potest homini, et in quantum singula horum existere possunt in AdminBookmark quem superbonum dicimus.
Ad amicum autem convenit ei se in his habere quemadmodum ad seipsum : eo quod (sicut in antehabitis diximus), amicus ipso alius est. Patet igitur quod amicitia videtur esse horum aliquid, et amici sunt veri quibus haec existunt. Utrum autem amicitia secundum perfectam rationem amicitiae sit unius et ejusdem ad seipsum vel non, relinquatur in praesenti : quia hoc in octavo hujus scientiae libro determinatum est.