Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Pro declaralione tituli quaestionis praemitto aliqua. Primum, quod memoria.
in proposito accipitur pro principio productivo actus intelligendi, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et infra patebit dist. 6. et 7. et talis memoria (ut dixi) includit intellectum et praesentiam objecti intelligibilis sub ratione intelligibilis, qua? duo inter grani unum principium formale productivum actus intelligendi, ut infra patebit q. 7. et 8. praesentis dist. et etiam ultima quaest.
Secundum, objectum esse praesens intellectui potest dupliciter intelligi. Primo in se et in propria existentia, et sic pertinet ad memoriam ut est principium productivum notitiae intuitivae ejusdem objecti. Secundo ut non est in se praesens, sed tantum in aliquo repraesentatio, et sic pertinet ad memoriam, ut est principium productivum notitiae abstractivae ejusdem objecti sic repraesentati.
Tertio praemilto, quod Doctor in praesenti quaestione tantum loquitur de memoria, ut est principium pro tuctivum notitiae abstractivae, et quia principium productivum alicujus est prius ipso producto, ut patet ; et objectum in cognitione abstractiva, vel repraesentativum objecti pertinet ad memoriam supradictam, sequitur quod tale repraesentativum erit prius ipso actu intelligendi. Sed quia repraesentativum objecti potest multis modis accipi, restringit ergo se Doctor ad unum tantum modum, an scilicet respectu cognitionis abstractivae alicujus objecti, sit necesse prius ponere in intellectu possibili speciem intelligibilem repraesentantem objectum in ratione intelligibilis, quae species pertineat ad memoriam, vel sit pars memoriae productivae cognitionis abstractivae. Et sic titulus quaestionis debet intelligi.