IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus fuerit homo in triduo ?
Alens. 3. p. q. 19. m. 3. D. Thom. 3. p. q. 2. art. 5. et quaest. 50. art. 4. et hic quaest. 1. art. 1. Richard. art. 1 quaest. 1. Durand. q. 1. et d. 26. q. 2. Gabr. hic quaest. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 7. sect. 4. Hug. Vict. lib. 1. de Sacram. p. 2. cap. ult. Mag. hic. Vide Scot. 7. Met. q. 7.
Circa istam vigesimam secundam distinctionem, in qua Magister agit de statu Christi in morte, quantum ad tempus sequens horam mortis, quaeritur unum : Utrum scilicet Christus fuerit homo in triduo ?
Quod sic, Christus in triduo fuit Christus ; igitur Christus fuit tunc homo. Antecedens patet, quia idem praedicatur de se. Consequentia patet, quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Similiter aliter probatur, ab inferiori ad superius tenet consequentia ; antecedens est inferius ad consequens.
Praeterea, Christus in triduo habuit humanitatem ; igitur fuit homo. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia habuit animam et formam hominis ; sed forma dicit totam quidditatem rei secundum
Philosophum 7. Metaph. et Commentatorem expresse.
Similiter, Christus habuit totam entitatem humanitatis ; igitur humanitatem. Haec consequentia patet. Antecedens probatur, quia Christus habuit corpus et animam, et illa sunt tota entitas humanitatis ; nam in morte non corrumpitur aliqua entitas, cum mors sit tantum separatio et dissolutio unitorum, non autem corruptio alicujus absoluti. Hoc dicit Dionysius 5. cap. Ecclesiasticae Hierarch. et Damascenus cap. 73.
Praeterea, (et hoc potest ponderari) omne suppositum subsistens in natura creata, potest ab illa natura denominari ; sed Verbum in triduo subsistebat natura creata, habuit enim naturam creatam sibi unitam, scilicet corpus et animam ; sed non potest dici animatum, nec corpus, nec corporeum ; igitur videtur quod potest dici homo, cum non possit haberi alia denominatio a natura, in qua subsistebat.
Contra, Christus in triduo non habuit animam unitam corpori, ut formam perficientem proprium perfectibile ; compositum enim, cujusmodi est homo, non est nisi forma uniatur materiae, ut perfectio perfectibili, quare in triduo non fuit homo.