QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Principia intrinseca omnium, ut materia, forma, actus et potentia, sunt eadem secundum proportionem. Extrinseca, ut finis et efficiens, realiter eadem. Vide Doctorem in hunc textum.
Dicendum, quod principia sunt duplicia, intrinseca scilicet et extrinseca. Principia intrinseca diversorum sunt diversa realiter: alia enim est materia mei et tui, similiter et forma, omnium tamen principia sunt materia et forma hujus sicut et illius, vel sicut principia hujus actus et potentia, sic et illius, et sic possumus dicere quod omnium compositorum eadem sunt principia intrinseca. Extrinseca principia sunt finis et effectus, et utrumque potest esse proximum, remotum et remotissimum. Si proximum, sic aliud est diversorum, aliud enim est effectus sanitatis, aliud domus et aliud hominis. Si remotum, sic possunt esse eadem principia omnium inferiorum; si vero accipiatur remotissimum, sic unum numero est omnium principium, scilicet Deus, quia in causis efficientibus non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod unum principium. Eadem ratio de fine. Unde non omnium sunt eadem principia realiter, eadem tamen secundum omnium proportionem, et universaliter.
Ad primum dicendum, quorum principia proxima intrinseca sunt eadem realiter, et ipsa sunt eadem, sic non sunt omnium principia eadem.
Ad secundum dicendum, quod principia realia omnium, nec sunt in genere substantiae, quia sicut esse accidentis accidentaliter dependet a substantia, sic principia accidentis a principiis substantiae. Et cum dicitur, principia principiatis sunt unigenea, verum est de principiis proximis; principium tamen extrinsecum primum et remotum non est in genere substantiae, nec in genere accidentis, nec est inconveniens aliquid esse prius substantia et accidente, quae in genere sunt.
Ad tertium cum dicitur, quod principium est a principio, etc. dicendum quod aliquid est secundum numerum a principiato ; secundum tamen speciem aut genus, non est aliquid semper a principiato, unde nihil prohibet substantiae principium esse substantiam, et accidens esse principium accidenti. Similiter quando dicitur, quod nihil aliud est a substantia et accidente, dicendum quod hoc non habet veritatem in prima causa, quia prima causa nec est in genere substantiae, nec accidentis, substantia tamen est, sed aequivoce cum his quae sunt in genere substantiae.
Quoniam autem tres erant substantiae, duae quidem quae Physicae, et una quae immobilis, de hoc dicendum est, quia necesse est esse sempiternam aliquam substantiam immobilem. Text. 29.