Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. Montes exsultabunt a facie Domini , quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Magni, montes. Venit Deus judicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino judicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritualis; montes mali, tumor superbiae. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Quare veniet, et quomodo veniet? Quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in justitia, et populos in aequitate. Gaudeant ergo montes; ille enim non injuste judicabit. Venturo forte aliquo judice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus judicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes justi gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, jam gaude venturum. Christianus enimes. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Optas ut veniat, quem 1258 times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te.