Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) In ista quaestione. Hic recitatur opinio Henrici qui negat omnem partem speciem intelligibilem, naturaliter praecedentem actum intelligendi, et modus ponendi Henrici patet in littera; vult enim quod in cognitione abstractiva objectum sit tantum praesens in phantasmate, formaliter existente in virtute phantastica. et quod non est necesse ponere aliquam speciem intelligibilem in intellectu possibili, respectu cognitionis abstractiva. sed sufficit phantasma, et hanc positionem probat auctoritatibus et rationibus, quae exponentur respondendo ad illas.