IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Hugonis, Christum fuisse hominem in triduo mortis, quia habuit animam sibi unitam, nec requiritur quod haec actu utatur corpore. Idem ait Magister, quia (inquit) Christus habuit animam et corpus sibi, licet non inter se unita. Albertus hic, licet dicat Christum tunc non fuisse hominem, quia tamen cum Averroe tenet formam esse totam quidditatem,
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Hic primo videndum est de realitate quaestionis in se, ut est Theologica ; secundo ut est aliquantulum Logica. Theologi enim non quaerunt quaestionem de vi sermonis, utrum haec sit vera : Christus fuit homo in triduo, sicut quaeritur, an Socrates sit homo, nullo homine existente, ex vi sermonis, scilicet an superius praedicetur de suo inferiori, nullo inferiori existente, quia posset stare, quod superius praedicaretur de inferiori suo, sive illud esset, sive non, et tamen dubitari de isto : an scilicet Christus fuerit homo in triduo, sicut dicam infra ; loquuntur igitur Theologi de realitate rei. Et secundum hoc fuit opinio Hugonis de Sacram. lib. 2. part. I . quod Christus fuit homo in triduo, quia habuit animam sibi unitam, ideo posuit Christum fuisse hominem in triduo, nam secundum ipsum homo dicit tantum animam utentem corpore ; sed quod utatur, hoc accidit ad hoc quod sit homo: quia igitur Christus in triduo habuit animam sibi unitam, ideo posuit Christum hominem in triduo.
Magister Sententiarum aliter motus fuit, ponendo Christum esse hominem in triduo. Voluit enim quod ad hoc, quod aliquid esset homo, oportet quod illud habeat corpus et animam, et quod utrumque requiritur ad esse hominis, sed posuit quod non requiritur necessario ad hoc quod habens corpus et animam sit homo, quod corpus et anima uniantur mutuo, sed sufficit unio illorum in supposito habente illa unita sibi, ideo dixit Christum esse hominem in triduo, quia habuit ista unita, quia etsi non inter se, tamen in Verbo fuerunt unita.
Aliqui alii sunt, qui in conclusione incidunt cum Hugone, tamen generalius loquuntur, volentes quod nihil sit per se de ratione quidditatis rei nisi forma, et tunc habens formam haberet quidditatem rei, ut qui haberet animam intellectivam haberet humanitatem, et cum Christus habuit eam sibi unitam in triduo, fuit homo. Probatio assumpti, scilicet quod nihil pertineat ad quidditatem rei, nisi tantum forma, et non materia, quia secundum Philosophum. 7. Metaph. cap. 5. materia est, qua res potest esse et non esse ; ideo secundum quod vult ibi omnibus generatis, sive a natura, sive a casu, quodlibet talium est possibile non esse ratione materiae ; igitur si materia esset pars quidditatis, quidditas posset generari et corrumpi, quod est contra Philosophum in eodem 7. cap. de part. diff. ubi vult, quod quaecumque concipiuntur sine materia, ut rationes speciei, solum haec non corrumpuntur.
Praeterea, probatur idem ex parte cognoscibilitatis rei, quia quod quid est, est per se principium cognoscendi illud cujus est ; igitur quod secundum se est ignotum, non includitur in ratione ipsius quod quid est: hujusmodi est materia secundum Philosophum in 7. cap. de
part. diff.
Praeterea, in per se habentibus quidditatem, quidditas est idem cum eo cujus est quod expresse dicit Philosophus in 7. Metaph. cap. 4.
quod igitur prohibet quidditatem esse idem cum eo cujus est, non est per se ratione quidditatis ; hujusmodi est materia secundum ipsum ibid. cap. 4. in quibuscumque conceptus cum materia non est idem quod quid est cum eo cujus est.
Praeterea, ad hoc sunt auctoritates, nam in 7. cap. de part. diff. dicit quod anima est substantia animati, et species, et quod quid erat esse ; igitur quidditas animalis est tantum anima.
Praeterea, ibid. cap 2. materiam et compositum ex materia et forma dimittendum est, quia hujus substantia posterior est quidditate rei, aperte excludens per hoc materiam a quidditate rei, et post hoc in epilogo concludit, quod partes et materia non inerunt definitioni vel quidditati substantiae.
Hi ulterius dicunt animam dicere totam quidditatem hominis, et ideo si anima in resurrectione uniretur alteri materiae quam prius, adhuc esset idem homo numero propter unitatem animae, quae dicit totam quidditatem hominis.