In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia D. Thom. ab intellectu creato non esse visibilem existentiam Christi in Eucharistia, bene tamen a Beato, actu beatifico. Bichard. concordat, sed ait a Beato videri in proprio genere, sicut et omnia alia, quae sunt fidei.
Hic (a) dicitur, quod non potest cognosci naturaliter ab intellectu viatoris, quia est objectum fidei: potest tamen bene cognosci a Beato, et hoc actu beatifico, quia eorum quae aenigmatice cognoscuntur in via, succedit in beatitudine clara visio.
Aliter dicitur, idem tamen in sententia, quantum ad primum, sed propter aliam rationem, quia scilicet lumen naturale non attingit ad cognitionem istius existentiae. Quantum ad secundum discordatur, quia dicitur, quod non tantum potest videre Beatus in Verbo illam existentiam, sed etiam in genere proprio, propter hoc, quia quamvis ille modus existendi excedat facultatem luminis naturalis intellectus, non tamen luminis gloriae ; et ideo licet nullus intellectus creatus relictus suo lumini naturali possit videre illum modum existendi, intellectus tamen adjutus lumine supernaturali gloriae potest videre. Unde dicit, quod quicumque intellectus beatus modum existentiae corporis Christi sub Sacramento, et omnia, quae sunt fidei, videt clare, non tantum in Verbo, sed etiam illa visione, quae dicitur esse in genere proprio.