IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Contra Hugonem et Magistrum probat Christum in triduo non fuisse hominem. Primo, auctoritate Augustini et Damasceni. Secundo, probat sex rationibus materiam non esse extra quidditatem rei.
Contra ista primo, quod conclusio in qua isti conveniunt cum Hugone, scilicet quod Christus fuerit homo in triduo, quia scilicet habuit humanitatem, id est, animam, quae dicit totam quidditatem, sit falsa, probo; nam, quod nihil dicatur homo ab anima, patet per Augustinum 13.
de Civit. cap. ult. Hoc, inquit, verum est, quod non totus homo, sed pars melior anima est, nec totus homo corpus, sed inferior pars hominis. Haec contra Hugonem, et sequitur contra Magistrum Sententiarum : Sed cum est utrumque conjunctum simul, habet hominis nomen : haec Augustinus.
Nota etiam in ista auctoritate, quod corpus est pars hominis, contra alios dicentes animam esse totam quidditatem hominis, quod non est verum, quia quidditas dicit totum quod dicit homo, et homo includit corpus, ut patet ; igitur et quidditas ejus.
Praeterea, Damascenos cap. 49. Plures hypostases hominum sunt: omnes autem eamdem recipiunt rationem naturae, omnes enim ex anima compositi sunt et corpore. Nota, quod vult quod omnes hypostases hominum participant eamdem rationem naturae, per hoc, scilicet quod quaelibet hypostasis componitur ex corpore et anima ; igitur sic componi convenit naturae, quam participant et hoc contra Hugonem et alios, qui dicunt, quod alterum tantum est homo. Contra Magistrum est, quia ista composita faciunt hominem.
Praeterea, Damascenus cap. 5 8. contra haereticos dicentes Christum habuisse corpus de coelo assumptum, et tamen per Virginem transiens, arguit quod habuit veram carnem de Virgine substantialiter sumptam, aliter non esset homo univoce nobiscum ; sed hoc argumentum nihil valet, si caro non est de ratione hominis, quia habendo animam ejusdem rationis, esset homo ejusdem rationis, si corpus vel caro esset extra rationem hominis.
Sed ultra contra conclusionem (a) in generaliori sensu, quo dicunt, quod materia est extra rationem quidditatis substantiae, scilicet ignis vel hominis, arguo sic : Essentia substantiae ignis est sufficiens ratio intrinseca igni essendi substantiam, circumscripta quacumque alia re ab essentia (non dico modo alia realitate, quia bene facio differentiam inter rem et realitatem) ; igitur si essentia ignis dicit solam formam, circumscripta omni alia re a forma, forma erit sufficiens ratio igni ipsi essendi ignem et substantiam; igitur ignis esset vere ignis, si sola forma ignis esset ; et hoc dicerem, si tenerem opinionem, et hoc est destruere omnem materiam. Major patet de se, quia sicut albedo est sufficiens ratio essendi album, ita humanitas essendi hominem, et igneitas ignem ; si ergo sola forma ignis esset, et nulla materia, forma esset sufficiens ratio habenti eam essendi ignem.
Praeterea, cujus essentia (b) est secundum se incausata, ipsum est secundum se incausatum, quia quod aliquid causetur per se, et non ejus essentia, quae est idem sibi per realem identitatem, omnino nihil est dictum ; patet igitur major ; ergo eodem addito utrobique, illud cujus essentia est incausata a causis intrinsecis, est incausatum a causis intrinsecis ; sed si quidditas vel essentia rerum materialium non includit materiam, esset incausata a causis intrinsecis, quia non habet materiam causam sui, et per consequens est incausata materialiter, sed frustra poneretur materia in substantia materiali, nisi esset causa sui ; ergo sequitur quod si verum est, quod concessum est, quod materia nihil est.
Praeterea (c), ens completum in genere nulli alteri unitur, ut faciat per se unum cum eo, sed tantum faciet cum alio unum per accidens vel aggregatione. Et ratio hujus est, quia illa quae faciunt per se unum, non sunt entia completa per se in genere, sed tantum principia rei completae in genere. Si igitur forma ignis est quidditas completa in genere, ut tu dicis, quia non potest contrahi, ut sit perfectior per materiam vel aliquid tale, tunc forma ignis nulli alteri poterit uniri, ut faciat cum eo per se unum ens in genere per se ; igitur hic ignis non erit ens per se. Vel si sic, non habet materiam, sed solam formam, quod est aeque inconveniens ; et si habet materiam, est ens per accidens vel aggregatione, sicut acervus, quod est contra Philosophum 7. Metaph. cap. 5. quia compositum per se generatum, per se est unum, 8. Metaph. alias esset minus unum, quam terminus augmentationis vel alterationis.
Praeterea (d), quod non includit aliquam quidditatem in genere, nec aliqua quidditas in genere includit ipsum, illud non est in genere, nec per se, nec per accidens ; non per se, patet, quia sola illa sunt in genere per se, quae includunt quidditatem, ut individua, vel quae sunt ipsa quidditas, ut homo vel humanitas ; nec per accidens, vel per reductionem, quia quod est sic in genere, includitur in aliquo, quod est per se in genere ; si igitur materia non includitur in quidditate hominis, nec includit (hoc est certum), nullo modo igitur est in genere ; sed quod nullo modo est in genere, nihil est, vel est Deus ; sed materia non est Deus ; igitur est nihil.
Praeterea (c), rationi materiae secundum se non repugnat esse communis diversis materiis in diversis individuis, sicut nec repugnat rationi formae esse communis diversis formis in diversis individuis ; igitur ab hac materia ignis, et ab illa potest abstrahi communis ratio materiae, sicut ex hac forma et illa, communis ratio formae ; sed ex forma et materia sic abstracta fit compositum per se abstractum in genere, quia fit ex eis per se unum, quia haec potentia, et ille actus in communi, sicut haec materia et haec forma, quia haec potentia et hic actus in speciali faciunt unum hoc signatum ; illud ergo compositum sicut est per se unum, ita habet quidditatem per se unam, et sicut sua entitas vel unitas includit per se materiam et formam, sic et sua quidditas. Et hoc probatur per Philosophum 5. Metaph. cap. de Causa, et 2. Physic. causae et effectus proportionantur, si genere, genere ; si numero, numero. Et hoc expressius dicit Philosophus et Commentator 12. Metaph. igitur sicut illud est unum compositum in genere, sic habebit causas componentes in genere, scilicet materiam et formam in communi, et illa duo sicut includuntur in quidditate, sic et in unitate.
Praeterea, 7. Metaph. vult Philosophus, quod sicut ex hac materia contracta cum hac forma, fit hoc individuum ultimate, ita ex materia communi et forma communi resultat quidditas communis. Cujus probatio est, quia facere per se unum in singulari convenit huic materiae, et huic formae, et illi materiae, et illi formae ; igitur hoc convenit eis per aliquid commune, cui primo convenit facere per se unum cum alio, et haec est materia in communi, et forma in communi. Nam ratio quare haec forma facit per se unum cum hac materia, est, quia hic est actus, et illa potentia ; et haec ratio scilicet esse potentia et esse actus, convenit per se pluribus ; igitur per aliquod commune eis, quod non est nisi per materiam et formam, quae primo faciunt unum ; sed omne per se unum habet per se quod quid est; igitur.