QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Datur substantia sempiterna, quae est efficiens causa omnium. Verum hoc non probatur ratione Philosophi hic, scilicet ex aeternitate motus vel temporis, quia non datur. Facit tamen alia ejus ratio pro hoc lib. 2. hujus, text. 5. nempe quod in causis ordinatis, essentialiter non est procedere in infinitum, ex quo sequitur dari unam causam primam, qua nulla est prior, et consequenter erit incausata, quia omni causato aliquid est prius, et hinc erit sempiterna, quia habens esse a se necessario semper est. Vide Scotum de hoc fuse 1. dist. 2. quaest. 2. art. 1. concl.1. num. 1. et seq. et de 1. princ cap. 3. et 1. hujus q. 6. n. 9.
Oppositum : omne quod movetur, ab aliquo movetur, sed si motus sit aeternus, aliquid movetur aeterne; ergo necesse est aliquid ponere sempiterne movens : sed nihil movet, nisi ens actu ; ens autem actu per se est substantia; igitur oportet esse substantiam aliquam sempiternam efficientem.
Ad illud dicit textus sic, quod est necesse ponere aliquam substantiam sempiternam et sempiterne agentem, quia inter entia substantia est primum ens ; si ergo substantia non esset sempiterna, nihil esset sempiternum; consequens est falsum, quia motus est sempiternus secundum Philosophum, quia non incepit postquam non esse habuit, nec desinet, ita quod post non erit. Nam cum tempus sit mensura motus, tempus non potest esse sine motu : sed impossibile est tempus incipere vel desinere, quia si incipit, ante non fuit: sed prius, non est sine tempore: ergo tempus fuit ante tempus. Similiter si desineret posterius, posterius non erit, sed posterius non est sine tempore: erit ergo tempus postquam desinet esse. Si ergo tempus est sempiternum, et motus erit aeternus, et si motus aeternus, et substantia est sempiterna; sed si substantia non semper ageret, contingeret motum non esse sempiternum.
Non ergo substantiam solum oportet esse sempiternam, sed sempiterne agentem, licet demonstratio Philosophi fundatur super hanc rationem, et super alias, quas ponit in libro Physicorum, rationes tamen non sunt demonstrativae ; conclusio tamen necessaria est, quia sive ponatur medium, sive non, conclusio est necessaria, quia concesso quod motus sit aeternus, manifestum est conclusionem esse concedendam. Negato etiam motum esse aeternum, sequeretur eadem conclusio, quia si motus incepit postquam esse non habuit, necesse est aliquod ens actu per quod in esse productus est: illud ergo ens aut fuit ab aeterno, aut non; si sic, habeo propositum; si non, ergo per actum aliquod ens actu productum fuit in actum. Cum igitur impossibile sit procedere in infinitum in efficientibus ordinatis per Philosophum 2. hujus text. 5. quia primum est causa medii, et medium causa ultimi, et si non est primum in efficientibus, non est aliquid posteriorum, quia si non est efficiens, non est effectus ; sed in infinitum non est primum, nec igitur erit aliquid posteriorum. Hoc igitur est falsum et contra sensum, medium enim est, quo aliquid posterius est. Oportet ergo devenire ad aliquod efficiens primum, et cum nil sit efficiens suiipsius, oportet ipsum esse non causatum. Ideo sive ponatur motus sempiternus, sive non, oportet ponere aliquam substantiam sempiternam: et quia nihil reducitur de potentia ad actum, nisi per ens actu, cum nihil sit prius quod possit ipsum ad actum reducere, oportet quod semper sit agens ; si enim quandoque ageret, quandoque non, oporteret ponere aliquid per quod actum reduceretur.
Istud patet ex alio, manifestum enim est quod quaedam sunt possibilia esse et non esse, et impossibile est omnia esse talia, quia sic omnia quandoque non essent, et si omnia quandoque non essent, vel poterunt de novo esse ; igitur oportet ponere aliquid quod non potest non esse, tale est necessarium. Et tunc potest quaeri de isto necessario, utrum habeat causam suae necessitatis aliunde, vel non ; si aliunde, quaeritur de causa sua, et cum non sit procedere in infinitum in causis efficientibus, ideo oportet devenire ad aliquid, cujus causa ab alio non dependeat, tale autem non potest esse nisi substantia, ens actu ; oportet ergo ponere aliquam substantiam sempiternam existentem actu.
Ad primum argumentum dicendum, quod etsi motus non esset aeternus adhuc oporteret ponere substantiam esse sempiternam: de mente tamen Philosophi est, quod motus sit aeternus, aliter enim demonstrationes suas non fundaret super aeternitate temporis. Ratio tamen sua solubilis est, quod cum dicitur, si tempus incepit, prius non fuit: et si desinit, prius non erit: et prius et posterius haec non sunt sine tempore. Dicendum quod prius et posterius in proposito sunt imaginata, sicut cum dicitur extra caelum non est locus ; hoc extra non dicit aliquem locum realem, sed imaginatum: et cum dicitur ante tempus nihil fuit, ante tempus dicit imaginativum.
Vel potest dici, quod secundum quod propositiones sunt admittendae, sic cadunt sub negatione, scilicet quod si tempus incepit, non fuit tempus tantum, et similiter non fuit locus extra caelum. Supponendo tamen cum Philosophis motum esse aeternum, dicendum est ad rationem, cum dicitur quod si motus non est aeternus, tunc infiniti dies praecessissent hunc, concedo. Et cum dicitur infinita sunt pertransita nego, quia omnis transitus est a termino in terminum. Unde quaecumque dies praeterita signetur inter ipsam et hanc diem, dies sunt finiti; unde ratio procedit ac si positis extremis essent infinita me dia, hoc enim significatur cum dicitur, quod infinita pertransita sunt.
Ad aliud dicendum, quod si ideae Platonis essent, nihil ad motum conferrent, quia omnis operatio singularium est: sed illae sunt universalia, et per consequens in eis non est principium operandi, sed substantiae separatae singulares, et ideo in eis bene potest esse principium operandi.
Ad tertium dicendum, quod si generatio est perpetua, et tamen nulla particularis est perpetua, oportet necessario ponere aliquam causam successionis continuae, illa causa non potest esse aliquid generabilium, quia non semper est, nec omnia generabilia, quia non simul sunt: imo oportet causam hujus continuationis esse aliquid, quod semper uniformiter se habeat, et tale secundum Philosophum est primum caelum, quod unico motu movetur tantum. Sed quia a causa semper uniformiter se habente non procedit per naturam nisi unum, et illa quae generantur et corrumpuntur aliter et aliter se habent; igitur praeter primum caelum, quod est causa continuationis, ponit Philosophus circulum obliquum, in quo corpora mota aliter se habent secundum elongationem et appropinquationem ad haec inferiora, esse causam generationis et corruptionis. Videmus enim quod generatur Sole appropinquante, corrumpitur Sole recedente, unde generatio non potest esse perpetua, nisi aliqua una substantia perpetua esset.
Ad aliud dicendum, quod natura non est sufficiens principium in se eorum, quae fiunt per naturam: natura enim est sicut quaedam ars divina, unde natura reducitur in aliquam naturam superiorem. Unde quia natura uniformiter agit et finem non cognosc t, oportet ipsam reducere in aliquam causam superiorem dirigentem. Similiter voluntatem humanam oportet reducere in aliquam voluntatem superiorem, quia omnia quae voluntati humanae subduntur, mutabilia sunt.
Aut vero si fuerit motivum, aut ostensivum, non operans autem aliquid, non erit motus: contingit autem potentiam habens non agere. Text. 30.