IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed ultra contra conclusionem in generaliori sensu. Doctor arguit multis rationibus, probando quod non sola forma dicat totum esse compositi substantialis, ita quod materia sit extra rationem quidditativam compositi substantialis. Et arguit primo contra rationem ducentem ad impossibile, videlicet, quia tunc sequeretur quod materia nullo modo pertineret ad esse compositi, et arguit sic : Quaelibet essentia est sufficiens ratio essendi illi cujus est, hoc patet, quia dicimus quod humanitas est sufficiens ratio essendi hominem, quia humanitas dicit totam essentiam hominis ; homo enim adaequate humanitate est homo, sed si anima diceret totam essentiam hominis, sequeretur quod humanitas tantum diceret animam, et esse ignis tantum includeret formam ignis, quod est absurdum. Hic tamen adverte, quod essentia hic accipitur pro eo quod dicit totam quidditatem compositi, et intelligitur aliquid dicere perfecte essentiam alicujus, quod circumscripto omni alio ab ipso, adhuc dicit totam essentiam, et sic circumscripta materia a substantia ignis stante sola forma ignis, adhuc ignis esset vere ignis essentialiter, quod est inconveniens. Et quod dicit hic de re et realitate, hoc dicit, quia etsi res pertineat ad illud esse essentiale rei, non tamen sequitur quod quaelibet realitas pertineat ad illud esse, patet, quia ad esse quidditatum Francisci et essentiale non pertinet realitas, cum haecceitas non pertineat ad quidditatem, ut patuit in 2. dist. 3. quaest. 6. Et similiter ultima realitas formae, a qua accipitur ultima differentia, cum non sit ens quidditative, forte non videtur pertinere ad essentiam hominis, et de hujusmodi realitatibus dictum est in primo, dist. 3. quaest. 3. et distinct. 8. quaest. 2.
(b) Praeterea, cujus essentia est secundum se incarnata, ipsum est secundum se incarnatum. Secundo, Doctor arguit argumento deducente ad impossibile, ad hoc scilicet quod sequeretur compositum substantiale non esse intrinsece materialiter causatum ; et quod sequatur patet, quia si essentia alicujus est incausata, et illud cujus est essentia erit incausatum, patet, quia si humanitas est incausata, et homo erit simpliciter incausatus, quia homo est quidditative homo humanitate, nam essentia, et id cujus est essentia ex parte rei sunt penitus idem homo enim et humanitas tantum ratione differunt, ut patet a Doctore in 1. distinct. 8. quaest. penult. Et non loquor hic de partibus essentialibus constituentibus essentiam, puta de anima et corpore, quae constituunt humanitatem, sed loquor praecise de humanitate, quae dicit totam essentiam hominis, sicut etiam dictum est in 1. dist. i. quaest. 2. quod Deus est Deitate Deus, et hic Deus quidditative est hac Deitate Deus, ita quod Deitas dicit totam essentiam ipsius Dei. Dicit ergo Doctor : Si essentia ignis est incausata intrinsece, et ipse ignis erit incausatus, sed si materia ignis non pertinet ad essentiam ignis, sequitur quod essentia ignis erit materialiter incausata, et sic ignis erit incausatus materialiter, et per consequens compositi materialis materia non erit causa intrinseca, quod est contra Philosophum in multis locis.
(c) Praeterea, ens, etc. Hic Doctor per hanc rationem deducit ad aliud inconveniens, vel quod ignis non est ens per se, sed tantum per accidens, vel quod per se esset tantum forma substantialis. Et probatur sic, quia ens completum in genere substantiae, vel in alio genere non unitur alteri, ut faciat per se unum. Hoc patet, quia aliter non esset ens completum, illa enim quae uniuntur ad faciendum aliquid unum per se sunt praecise partes illius, sic quod una dicit per se potentiam, ut patet ex 8. Metaphys. Si ergo forma substantialis ignis sit ens completum in genere Substantiae, sequitur quod ex illa et materia non fiet unum ens per se, sed ignis includit formam et materiam ; ergo ignis erit tantum unum ens per accidens,
vel saltem erit unum ens aggregatione.
Et si dicatur quod materia non includitur in igne ; ergo ignis dicit solam formam substantialem, quod est inconveniens.
(d) Praeterea, quod non includit, etc. Quarto arguit Doctor ad idem, quia quod non includit aliquam quidditatem in genere, nec aliqua quidditas in genere includit ipsum. Si enim aliquid est in genere Substantiae reductive, ideo est ibi, quia pertinet ad essentiam alicujus quidditative contenti in tali genere, et sic forma substantialis et materia sunt in genere Substantiae alicujus compositi per se contenti in genere Substantiae. Et similiter, quod est in genere per accidens, per se includitur in aliquo genere, sicut dicimus quod albedo est in genere Substantiae per accidens, cum dicitur, substantia est alba, illa albedo erit in genere Qualitatis per se.
(e) Praeterea, rationi materiae. Hic Doctor arguit ostensive, probando materiam pertinere ad essentiam rei materialis, et ratio stat in hoc, supponendo aliqua. Primo, quod hoc compositum naturale est. compositum ex hac materia et ex hac forma, ut patet per Philosophum 7. Metaph. cap. de Partibus definitionis text. com. 39. Siquidem igitur anima dupliciter dicitur, et post subdit: Si vero anima haec, et corpus hoc, ut quod quidem universale, et singulare. Et ante, in eodem capitulo : Homo et equus, et quae ita in singularibus, universaliter autem non sunt substantiae, id est, forma, sed simul quoddam totum, id est, compositum ex hac materia et hac ratione. Hanc auctoritatem Philosophi exposui in 2. dist. 3. quaest. 5. Si ergo compositum particulare est ex hac materia et ex hac forma, sequitur quod compositum in communi abstractum a compositis particularibus, erit compositum ex materia in communi, et forma in communi. Et hoc patet, quia causae et effectus proportionantur, si genere, genere ; si numero, numero, ut patet per Philosophum, 5. Met. cap. de Causa, text. com. 3. et 2. Physic. text. com. 38. et hoc expressius dicit Philosophus et Commentator 12. Metaph. text. com. 27. ubi vult quod principia sunt eadem, sicut principiata : Et eorum, inquit, quae sunt in eadem specie diversa, non specie, sed quia singularium aliud tua materia, et movens, id est, efficiens, et species, id est, forma, et mea, ratione autem universali eadem. Haec ille. Igitur sicut illud est unum compositum in genere, sic habebit causas componentes in genere, scilicet materiam et formam in communi, et illa duo sicut includuntur in quidditate ejus, sic et in unitate. Sicut ergo compositum singulare est ex partibus componentibus singularibus, ita compositum in communi erit ex partibus componentibus in communi, ut expresse habetur a Philosopho 7. Metaphysic. cap. de partitus definitionis text. comment. 39. ut supra dixi.