CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quis secundum virtutem sit amator suiipsius ?
His autem de amicitia determinatis, consequenter determinandum est de dubitationibus et quaestionibus quae sunt de amicitia. Quia autem amator suiipsius omnium aliorum mensura est, quaerimus primo, quis sit amator suiipsius quem Graeci AdminBookmark vocant ? Dubitatur enim
a quibusdam, utrum oportet maxime amire seipsum, vel alium aliquem plus quam alium oportet amare ? Communiter enim loquentes increpant et increpabiles dicunt eos esse, qui seipsos maxime diligunt et plus quam alios. Vocant enim AdminBookmark vel amatores sui, qui ut in turpi sunt suiipsorum amatores.
Pravus enim esse videtur qui suiipsius gratia omnia videtur agere : et quanto aliquis est deterior in concupiscentiis et ira, tanto magis accusant eum ut suiipsius amatorem. Talis enim nihil agit a seipso, sed potius a concupiscentia pravorum, quae concupiscentiae in ipso sunt, et nihil agit propter virtutem vel amicum : et sic omnia videtur referre ad seipsum. AdminBookmark autem, quem, superbonum saepe diximus, omnia agit propter bonum virtutis, vel propter amicum : et quod suiipsius est, secundum se praeterit et negligit intuitu virtutis et amici. His igitur rationibus amator suiipsius est superfluus, qui omnia facit intuitu sui, nihil autem intuitu virtutis vel amici, privatum et non communicabilem habens
amorem.
Rationibus autem veris de natura hominis acceptis haec opera dissonant non irrationabiliter. Aiunt enim omnes vere de moralibus philosophantes, quod ma- xime oportet amare amicum, et plus quam utilem vel condelectabilem. Ille
autem maxime amicus est et maxime ut amicus amat, qui ei cui maxime vult bona, amici gratia vult bona, et vult ei bona etiamsi nullus sciet, nec etiam aliqua retributio fiat. Secundum autem omnia ea quae in praecedentibus dicta sunt, mensura bonorum accipitur ex his In quibus homo amat seipsum. Haec enim maxime existunt et primo unicuique ad seipsum secundum quod ipse est. Reliqua enim omnia quibus amicus determinatur amari, ex his accipiuntur quibus homo optimae determinatur ad seipsum. Dictum est enim in praehabitis, quod omnia illa quibus bene disponitur ad seipsum et amicus est suiipsius, extendit ad allos qui in vera amicitia, et tunc est amicitia perfecta quando diligit alium ut seipsum. Qui autem in concupiscentiis, et in aliis irae et ambitionis incontinentiis seipsum diligit non. secundum quod est Ipse, sed in se diligit multiplicitatem, hydram, et ventositatem. Hydram enim Stoici concupiscentiam vocaverant qui multicaput et renascentium capitum est: quia multifida est et per infinita divisa delectabilia quae non sunt de hominis natura. Propter quod Homerus a Perseo hanc interfectam dicit averso vultu : eo quod nullus vultum propriae animae convertit ad Ipsam, nisi statim veneno ipsius interficiatur. Qui autem vultum avertit, et contemnit, eam interficit fugiendo. Vultus autem animae Intellectus est : hic enim anima est secundum seipsam. Amator ergo suiipsius, amator est proprii intellectus et boni quod secundum intellectum est.
Huic autem sententiae concordant omnia proverbia quae de amicitia dici consueverunt. Verbi gratia, quod " una anima sit amicorum. " Una enim anima secundum affectum esse non potest, nisi in eo quod unum est: hoc autem est bonum et honestum. Hydra enim secundum quod jam diximus, unius capitis non est. Similiter et illud quod est, quod
" communia sunt quae amicorum sunt, " et ut quidam dicunt, " boni unanirnia, " hoc est, obsequentia ad. bonum vel bonum colentia : nulli enim secundo in concupiscentiis communicant, nec aliquem incontinentiae colunt bonum, vel ad bonum obsequuntur. Et hoc similiter quod dicunt, quod " amicitia aequalitas est: " nulla enim aequalitas secundum aliquam proportionem In concupiscentiae lncontinentiis concordat. Etiam hoc quod dicunt, quod "genu tibiae est propinquum: " tibia enim a genu aecipit virtutem movendi : genu enim immobiliter ligat tibiam, ne motu dissolvatur et separetur : sic amicus omnis motus sui principium habet in amico, et impossibilitatem separationis a vi amoris illius. Haec enim omnia proverbia vera existunt ex his in quibus bene disponitur homo ad seipsum. Maxime igitur amicus erit talis, et In talibus suiipsius : et id quod maxime amandum est, maxime est ipse secundum seipsum. Dubitatur autem convenienter, eo quod rationes sunt ad utramque partem, qui istorum sequendi sunt : eo quod ambo credibiliter proponunt.
Oportet igitur forte tales sermones dividere et distinguere, et determinare per diffinitionem in quantum utrique et in quo verum dicunt. Si enim accipiamus qualiter utrique amatorem sui dicunt, forte utique manifestum erit in quantum et in quo isti et illi verum dicunt.
Dicamus ergo, quod illi qui amatorem sui ad opprobrium referunt, amatores sui vocant eos qui sibiipsis plus tribuunt in pecuniis, et honoribus, et delectationibus corporalibus, et in omnibus quae lucrum vocantur, quae scilicet non tantum lucrantur homines ut sensus quos possident, sed et Ipsa ad se trahunt homines, ut quasi lucrati sint homines ab illis et possessi : quemadmodum dicit Ptolemaeus, quod homines lucrantur cen- sus, et census lucrantur homines et, vice versa. Haec enim omnia multi appetunt, et propter hoc invicem pugnabilia sunt. Omnibus enim per circuitum compugnant, ut vel soli obtineant, vel plus aliis, et referantur ad. seipsos, sicut dicunt Philosophi qui Epicurei vocantur. Hi enim dicunt studendum esse, quod talia sint optima entia et summa bona ad vitam hominis, quemadmodum Sardanapalus fecit et imitatores ipsius. Circa haec enim et talia avari plus aliis habere cupientes, largiuntur et indulgent se concupiscentiis, et universaliter passionibus, et donant se irrationali parti animae. Quae quidem anima proprii hominis non est, sed endelechia quaedam et perfectio et forma corpori, adhaerens, et extra corpus nihil agens. Anima autem hominis ut homo est, separata a corpore, substantia est, etiam ea quae corpori conjuncta sunt quantum unicuique particulae possibile est, trahens ad seipsam. Appellatio enim qua tales AdminBookmark , hoc est, amatores sui-
ipsorum vulgariter dicuntur, inde accipit ortum quod tales multi sunt. Multi enim amant concupiscentias : et tales concupiscentiae non sunt nisi a pravo, et a pravitate denominatae. Justa igitur ratione exprobratur taliter AdminBookmark , hoc est, sui- ipsius amator.
Quomodo igitur illos qui talia sibi tribuunt, multitudo communis consuevit dicere AdminBookmark , non immanifestum est. Si
enim aliquis studet semper justa agere, et ipse maxime bona vel temperata et alia quaecumque sunt de numero eorum quae secundum virtutem determinata, et (ut universaliter loquamur) semper bonum quod secundum seipsum bonum est, sibiipsi acquirit, nullus de communi plebe hunc dicet AdminBookmark , nec vituperabit ut exprobrabilem existentem. Haec igitur est sententia communiter loquentium de
AdminBookmark .
Si quis etiam hoc subtiliter inspiciat, aliorum his contradicentium sententia videbitur magis vera. Videbitur enim talis magis dicendus esse AdminBookmark , qui bona simpliciter tribuit sibiipsi secundum quod ipse est : haec enim sibiipsi tribuit optima et ea quae sunt maxime bona : largitur enim ipsa principalissimo sui, et suiipsius gratia. Principalissimo enim hominis omnia alia obediunt, sicut mota ab ipso et mensurata et informata. Jam enim ante diximus, quod intellectualis substantia quae anima hominis est, et imago intellectus universaliter agentis, et effectus luminis ipsius in corpore hominis, sicut centrum est se habens in pyramide, cujus basis sive circulus super quem stat pyramis, in toto extendatur corpore, et ad omnia organa determinatur et circumducitur. Cujus signum est, quod motus omnium organorum est sicut in centro quod est in cono pyramidis, et est sicut principium ejus. Musculus enim qui extra membrum est, lineis nervalibus diffusis per totum membrum motus membri est ad omnem partem, et non est ad. unum sicut motus naturae corporalis. Dicit autem Aristoteles in II de Anima quod id quod est in parte, oportet in toto accipere. In tota igitur anima sic erit, quod illud quod est per modum centri, substantia et primum in anima est, et sicut principium omnibus aliis influit, quod vitae sint causa et principium operationis. Cujus imaginatio est, sicut si dicamus solem esse in nube diversae dispositionis, et obscuritate et claritate, et radiis totam nubem implentibus. Radii enim in sole purissimi sunt: secundum autem quod a sole distant diversimode secundum diversam nubium dispositionem in diversos trahuntur colores, et quidam efficiuntur albi, quidam autem caerulei, quidam vero rubei, quidam ve ro virides, et alii fusci, quidam etiam nigri : et in his omnibus diversum accipiunt esse et operationem. Et secundum
Peripateticorum sapientiam sic habet se anima ad potentias organicas, quod anima quae vere est anima hominis ut homo est, secundum seipsam separatus est intellectus, propter quod, incorruptibilis et perpetua est. Potentiae autem quae sunt actus organorum, emanationes sunt ex ipsa per esse differentes, et per esse corruptibiles, et endelechiam organorum : secundum substantiam autem secundum quam conferuntur ad animam, incorruptibiles sunt et separabiles. Propter quod patet, quod ea quae conveniunt homini secundum appetitum talium potentiarum in esse sic differentium ab anima hominis secundum quod homo est, non conveniunt ei secundum quod homo est, sed conveniunt homini secundum quod animal est, et conveniunt ei secundum quid et non simpliciter.
Quemadmodum civitas in regimine civitatis est principalissimum quod videtur esse in civitate, sicut est rex, vel melius monarcha : et quemadmodum omnis alia congregatio aristocratiae scilicet et timocratiae est principalissimum quod est in ea, et quod omnibus aliis influit et formam et motum. Sic ergo et homo et principalissimum est quod in homine est, et AdminBookmark utique maxime erit talis qui hoc diligit et colit, et huic propria procurat, et largitur ei quae secundum ipsum appetit.
Cujus signum est, quod continens et incontinens dicitur ab eo quod est intellectum tenere vel non tenere alia quae sunt in homine. Sic ergo homo ab hoc simpliciter est. Adhuc autem inter omnia quae dicuntur acta hominum vel ab homine, illa dicuntur maxime hominis acta quae cum. ratione et voluntarie fiunt. Voluntas autem et ratio intellectus sunt. Homo igitur secundum se etiam intellectus est : quia est substantia intellectualis. Manifestum est igitur quod homo maxime intellectus est.
Quia vero AdminBookmark sive superbonus ma-
xime hoc diligit quod intellectus in ipso est, hoc enim est ejus quod simpliciter verum et simpliciter bonum est, et non ejus quod est bonum hic et nunc, sequitur quod solus AdminBookmark est, et est secundum aliam speciem et formam quam sit ille AdminBookmark qui est exprobratus, et in tantum differens ab ipso, in quantum differt secundum rationem vivere ab eo quod est appetere id quod videtur hic et nunc conferre secundum sensibile desiderium. Omnes igitur recipiunt et laudant eos qui student circa bonas actiones secundum omnes differentias virtutum. Quos autem recipiunt et laudant, illis non exprobrant. Omnes igitur taliter laudant AdminBookmark . Si enim omnes contendant ad bonum simpliciter, et omnes intendant optima agere, procul dubio communiter omnibus erunt et provenient omnia bona quibus indigetur ad vitam, et unicuique secundum propriam naturam provenient ea quae sunt sibi maxime bona. Tale enim bonum est, quod est uniuscujusque secundum cujuscumque bonum propria et connaturalis virtus.
Propter quod eum quivero AdminBookmark est, oportet esse bonum simpliciter. Si enim AdminBookmark est, in propriis juvabitur bona agens quae simpliciter bona sunt, et alios juvabit secundum idem. Talem autem oportet non esse malum. Malus enim laedet seipsum, proprium diminuens bonum. Laedet autem et proximos, pravas passiones sequens, quibus corrumpitur et distrahitur a proprio. Malo enim homini semper dissonant ea quae agit, ab eis quae oportet secundum intellectum proprium agere. Omnis enim intellectus purus et concupiscentiis non inebriatus, eligit optimum quod et secundum seipsum optimum est, et sibi optimum. AdminBookmark autem sive superbonus in omni-
bus et per omnia obedit intellectui.
Verum, enim est quod communiter de studioso dicitur, quod scilicet oportet eum agere multa amicorum gratia, et multa agere patriae gratia, intellectui enim in tantum obedit, quod et si oporteat eum mori, a talibus non desistit. Propter obedientiam enim intellectus quasi ut nihil projiciet pecunias et lucra et honores exteriores, et universaliter loquendo omnia bona quae communiter bona pugnabilia vocantur. Haec autem sunt ad quae constantes pugnant qui sensibilia desideria prosequuntur. Haec omnia projicit bonus, et quasi nihil reputat ut procuret hoc bonum quod sibiipsi bonum est secundum quod ipse est. Hoc autem est magnum intellectualis vel virtutis bonum. Propter quod dicit Michael Ephesius, quod superhonus assimilatur multum sitienti qui magis delectatur in paucum tempus et subito absorbere aquam frigidam et limpidam, quam diu bibere et. paulatim ingerere aquam turbidam et coenulentam. Superhonus enim delectationes turbidas sensibiles contemnens, magis movetur magno bono quam diu frui coenulentis concupiscentiis sensibilium. Paucum autem tempus delectari in optimis valde magis eliget, quam multo tempore quiete et remisse delectetur. B mittunt enim delectationes optimorum sensibiles concupiscentiae. Et magis eligit bene vivere in optimis per unum annum, quam quod multis annis vivat qualitercumque et remisse vivens in optimorum delectatione. Et magis eligit unam optimam electionem facere et magnam quam multas et parvas circa remissa bona. Haec autem maxime accidunt morientibus in bello optimo : hi enim eligunt magnum bonum quod salvatur per ipsos, sicut est salus reipublicae, vel salus patriae, vel salus amicorum, vel liberalitas : propter quod projiciunt pecunias et contemnunt vitam propter bonum in quo amici bona recipiunt plura sed parva, sicut salutem pecuniae vel vitae, quae bona amici recipiunt in patria. Ipsis autem morientibus magnum bonum fit, quod est esse causam salutis omnium.
Ex tali enim bono amico quidem fiunt pecuniae salvae. Superbono autem qui
causa salutis est, non quidem fit bonum conferens vel utile, sed hoc quod simpliciter bonum. Id autem quod simpliciter bonum est, majus est et maximum : et hoc superbonus tribuit sibiipsi. Quod autem diximus de pecuniis, hoc etiam facit circa honores dignitatum et circa principatus. In omnibus his enim servat eumdem modum, omnia haec pro amico projicit et dimittit. Haec enim omnia talia pro amico projicere laudabile est, et bonum sibiipsi secundum quod ipse est.
Convenienter itaque videtur ille studiosus esse perfectissimus, qui pro salute omnium et prae omnibus eligit id quod bonum est omnium, et causa boni in omnibus. Id autem quod est contingens etiam ut hic et nunc bonum, et actiones et fruitiones quae sunt circa id, projicit et dimittit amico : eo quod sibi omnium bonorum melius est, quod ipse sit operans et causa, quod talia et similia bona proveniant vel salventur amico. In omnibus enim laudabilibus studiosi proprium est contendere ad hoc quod sibi plus tribuat de eo quod maxime bonum est : hoc autem est, quod ipse sit causa salutis omnium in bono. Propter hoc enim et coelum moveri dicunt, quod cum nullo indigeat moveri, continue tamen laborare, ut sicut primum causa boni in omnibus est, ita et ipsum causae per se assimiletur in hoc quod bonum unicuique attribuatur et salvetur in omnibus. Sic igitur AdminBookmark esse oportet si subtiliter inspiciatur, quemadmodum dictum est, et non oportet AdminBookmark (sicut multi dicunt) qui concupiscentiis ducitur, et carnales sequitur delectationes.