QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In prima substantia non est potentia, quae sit principium operationis, sed bene effectus ad extra. Quod bene ostendit esse ad mentem Aristotelis, cujus principium hic est erroneum, nempe motum et tempus esse aeterna.
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, et alio modo impossibili, sic potest dici et bene, quod duplex est potentia. Una, quae est indeterminata ad opposita, haec est putentia passiva materiae. Alia potentia determinata est, et haec est activa. Nunc autem potentiam passivam in substantia prima nullo modo est ponere, sed in ipsa est ponere potentiam activam. Ratio primi est : unumquodque patitur secundum quod imperfectum est et deficiens, sed primae substantiae nihil deficit de perfectione; in ipsa ergo non est potentia passiva prima, licet enim eadem potentia praecedat actum simpliciter, tamen actus prior est potentia. Si igitur in substantia quocumque modo esset potentia passiva ipsa per se ad actum non reduceretur, sed per aliquod prius ens actu. Cum ergo substantia prima sit primum inter entia (ut dictum est prius q. 4. hujus,) substantia prima non habet in se potentiam passivam, sed actus ipsius est, et nullo modo potentia. Ratio secundi est : unumquodque agit secundum quod actu est perfectum, sed substantia prima est actus purus et perfectissima substantia ; ergo maxime sibi competit agere, sed propter agere dicitur aliquid habere potentiam activam: sibi ergo debetur summe potentia activa,
Intelligendum tamen est, quod in quibusdam potentia activa differt ab ipso agere, quo enim ignis calefacit est color, et ipsius est calefacere. Sed in substantia prima non differt potentia ab operatione. Verumtamen quia potentia non solum est principium operationis, sed ipsius effectus: ideo licet in substantia prima non sit aliquod principium suae operationis, quia sua essentia est sua operatio, differt tamen in ipso esse potentia activa, eo quod principium est principium effectus.
Ad primum argumentum dicendum, quod esse intelligens aliud a se per rationem intelligendi aliam a se, est in potentia ad intelligibile, sed sic non intelligit substantia prima, sed intelligit alia a se per se, unde e converso est de intellectu humano et divino ; intellectus humanus intelligit se per hoc quod intelligit alia, sed intellectus divinus per se intelligit alia inquantum relata ad ipsum.
Ad secundum dicendum, quod omne quod est possibile, habet potentiam, non tamen omne possibile habet potentiam ab actu distantem: unde in prima substantia potentia et actus sola ratione differunt.
Ad tertium dicendum, quod agens per voluntatem vel per motum non agit nisi determinetur, vel per electionem vel per haeresim, id est, judicium aut opinionem, unde si prima causa nunc producat animam, ab aeterno fuit determinata per voluntatem ut nunc produceret, sed in aeternitate non est prius, nec posterius, quia tota simul estr et licet nunc producat animam quam prius non produxit, ex hoc non sequitur quod in ipsa sit potentia contradictionis
Ad primum argumentum in oppositum dicendum, quod Philosophus intelligit, quod in substantia prima non est potentia passiva materiae: quia quod sic est in potentia non est perfecte unum, et si talem potentiam haberet, contingeret ipsum quandoque non esse.
Ad aliud dicendum, quod potentia non solum est principium operationis, sed effectus: unde potentia primae substantiae attribuitur, non quae sit principium operationis, sed quae est principium effectus.
Oportet igitur principium esse tale cujus substantia actus ; amplius igitur tales oportet esse substantias sine materia. Texi. 30.