Quod homo a peccato liberari non potest nisi per gratiam.
Ex eisdem etiam ostendi potest quod homo a peccato mortali resurgere non potest nisi per gratiam.
Per peccatum enim mortale homo ab ultimo fine avertitur. In ultimum autem finem homo non ordinatur nisi per gratiam.
Per solam igitur gratiam homo potest a peccato resurgere.
Adhuc. Offensa non nisi per dilectionem tollitur. Sed per peccatum mortale homo dei offensam incurrit: dicitur enim quod deus peccatores odit, inquantum vult eos privare ultimo fine, quem his quos diligit praeparat. Non ergo homo potest a peccato mortali resurgere nisi per gratiam, per quam fit quaedam amicitia inter deum et hominem.
Ad hoc etiam induci possunt omnes rationes superius positae de gratiae necessitate.
Hinc est quod dicitur Isaiae 43-25: ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me; et in Psalmo: remisisti iniquitatem plebis tuae: operuisti omnia peccata eorum.
Per hoc autem excluditur error pelagianorum, qui dixerunt hominem posse a peccato resurgere per liberum arbitrium.