IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo ad quaestionem, etc. Supponit explicationem terminorum, et reducit ad sensum quaestionis, qui est: an possit intellectus separatus a materia ut Angelicus, et animae separatae, vel se habens in operando, ut separatus, sicut intellectus Beati intelligere, non abstractive, sed intuitive Cbristum, ut subest speciebus sacramentalibus, etiam quoad modum existendi, ita ut hic modus videatur etiam naturaliter. Hanc quaestionem resolvit per duas conclusiones:
Prima est negativa, quantum ad intellectum nostrum in via;et haec est communis utriusque scholae, et bene probatur in littera.
Secunda conclusio est affirmativa quoad intellectum separatum, quam tenet etiam Major hic quodlibeta 5. Palacius dispul. 3. concl. 7. Occham ut 4. quaest. 5. Gabriel lect. 45. in canon. aegidius Theor. 16. et omnes nostrae scholae auctores, quos citat Scholiastes. Rationes autem Doctoris procedunt ex his principiis cognoscendi, nempe ex objecto primo intellectus Angelici, aut separati, ex prioritate existentiae ad modum existendi, et excellentia objecti cognoscibilis, alias ad intellectu lumine naturali prae tali modo, tam in esse entis quam in esse cognoscibilis. Haec ratio impugnat fundamentum oppositae, sententiae, quod sumitur ex perfectione supernaturalis modi.
Tertio denique, quia supernaturalitas illius modi non impedit, quin positus in reipsa videatur, sicut alia entia supernaturalia, verbi gratia, virtutes supernaturales ; procedit ergo per principia contradictoria. Et quamvis tota difficultas reducatur ad hoc ultimum, nempe supernaturalitatem modi existendi, et an entia, quae sunt supernaturalia respective ad esse et produci, sint etiam supernaturalia ad cognosci, non licet eam hic ex proposito disputare aut inquirere, in quo est differentia entis naturalis et supernaturalis, cum hoc commodius agetur infra in materia de beatitudine et appetitu naturali ad ipsam dist. 49. quaest. 9.
Eadem ergo conclusio probatur contra modernos Thomistas, replicando eadem principia, primo, quia totum hoc visibile cadit sub objecto naturali intellectus Angelici: ergo tollitur repugnantia posito concursu sufficiente ex parte Dei, qui intelligitur adesse. Antecedens patet, quia intellectus Angelicus est totius entis finiti,
quod non respicit aliquid, quod excedit virtutem naturalem intellectus essentialiter, sicut unio hypostatica, vel similis ordo intrinsecus rerum, qui est ad Deum sub ratione propria, qua excedit intellectum creatum et objectum ejus naturale motivum et terminativum ; sed existentia indivisibilis non est talis, quia est inter corpus Christi, et species, quorum quodlibet est contentum sub objecto naturali intellectus Angelici ; ergo, etc.
Respondent adversarii totam repugnantiam esse in eo, quod haec existentia sit supernaturalis. Contra, gratia et virtutes infusae sunt supernaturales, tamen videri possunt, et cognosci ab Angelis per naturalem virtutem, et species concreatas ipsis; deinde supernaturali tas non variat rationem rei in se formalem, quia est tantum ordo ad agens, quia substantia per se est prior omni modo essendi, qui convenit ipsi per accidens: ergo, et sic cadit sub cognitione intellectus Angelici ; ergo et cognoscibilis est secundum se, non obstante modo illo accidentali. Probatur consequentia, quia talis modus non est ipsi ratio substantialis essendi in se, neque ratio intelligibilitatis, quia neque motiva, neque terminativa cognitionis.
Respondet Cajetanus, concedendo totum, et negat cognosci modum illum existendi ejus indivisibilem respective ad species. Contra, in primis idem argumentum potest etiam fieri de quantitate, sub ratione sua absoluta, ut distinguitur a sua extensione, et modo essendi in loco divisibili vel indivisibili; et eadem responsio etiam dari potest, quam confirmant exemplo humanitatis Christi Domini, quae videbatur ab Angelo, non tamen modus ejus unionis. Sed hoc exemplum non est ad propositum, quia, ut suo loco dicetur, ille modus essentialiter respicit terminum, sine quo nequit intelligi, aut videri, qui terminus excedit virtutem intellectus Angelici ; in proposito non datur talis ratio, quia supernaturales non obstat.
Quod probatur, species, ut separantur a natura panis, habent modum existendi supernaturalem; sed hoc non obstante possunt cognosci in esse separato sine sua inhaerentia existere, quia cognoscitur substantia panis non esse praesens, aut cognosci potest, et accidens non habere propriam inhaerentiam aut subjectum sibi connaturale, hoc autem est supernaturale. Potest cognosci idem corpus positum in diversis locis naturaliter; ergo superna turalilas non obstat.
Deinde cognoscitur substantia corporis Christi, ut hic nimirum, esse sub speciebus, ut admittit Cajetanus ; sed cognoscimur non esse cum sua extensione, ergo sine extensione ; cognoscitur autem tota sub qualibet parte specierum, ergo ut est indivisibiliter sub speciebus. Probatur, consequentia, divisibiliter existere sub speciebus, et indivisibiliter, appellant super extrema contradictionis ; sed cognoscitur naturaliter non esse extensa, et esse hic in loco specierum, et ut indistans ab ipsis, quia quodlibet horum cadit sub cognitione et objecto naturali intellectus Angelici, nempe, substantia secundum rationem absolutam cum quantitate; et esse eam in hoc loco determinato, nempe in circulo hostiae, et esse indistantem a quolibet parte hostiae totam ; ergo totum hoc complexum , simul ergo ordo omnium ad invicem, et consequenter praesentia cognoscitur.
Patet prima consequentia, quia complexum nihil superaddit extremis; patet consequentia secunda. Ad cognitionem alicujus relationis, aut modi dicentis relationem inter extrema, nihil requiritur, nisi ut cognoscantur extrema, qua fundant talem ordinem ad invicem ; sed species et corpus Christi ratione indislantiae fundant praesentiam ad invicem, et cognoscuntur secundum quod indistantia, nempe qua neutrum est loco separatum ab altero; ergo et praesentia ipsorum. Major patet, quia nihil aliud requiritur ad esse et cognitionem talis relationis, quam ipsa extrema esse et esse cognita, qua dicunt talem ordinem fundamentaliter. Dices, id verum esse, quando ordo fundatur inter ipsa, ex natura rei non vero secundum potentiam obedientialem virtute agentis extrinseci. Contra, licet potentia obedientialis passiva non cognoscitur semper, non inde sequitur, quin terminus, seu actus ejus productus in esse cognosci possit, verbi gratia, substantiam corpoream, et quantam esse sige extensione actuali partis extra partem, est actus potentiae obedientialis: accidens esse sine subjecto et inhaerentia, similiter est potentiae obedientialis actus. Haec in re posita cognoscuntur ab Angelo naturaliter, quia videt non esse extensam illam ; haec autem esse separata absque inhaerentia ad subjectum, haec et illa esse indistantia localiter; corpus Christi non esse extensive in loco, aut aliqua ejus parte, esse tamen in loco hoc determinato, ergo secundum praesentiam indivisibilem.
Deinde connaturale est corpori esse in loco definito, quia non est ubique, sed si non extensim in loco, nequit esse in ipso aliter, quam non extensim, inter quae non est medium ; ergo indivisibiliter hoc est totum in toto, et totum in qualibet parte ; ergo, etc. Sed non habere extensionem videt Angelus, quia videt caput non distare a pedibus, et extensionem, qui est modus naturalis essendi, videret, si adesset ; ergo et ejus negationem, quia ejusdem potentiae est extrema contradictionis cognoscere.
Secundo principaliter, si substantia esset in puncto, cognosceretur ad Angelo, et ipsa puncta cognoscuntur; et modus essendi indivisibilis cognoscitur suiipsius, et animae separatae, et potest cognoscere extensionem majorem vel minorem ejusdem rei, Imo et nos eamdem cognoscimus per sensum ; ergo cognoscere potest omnem determinatum, saltem extensionem separabilem esse a corpore, quia sub quacumque forma subjectum manet invariatum, ipsa mutata, non dependet ab ea subjectum: adde quod videat etiam corpus, ut hic carere extensione, ergo nihil in ipso excedit lumen naturale intellectus Angelici.
Patet consequentia, quia vel ideo excederet, quia indivisibilis est praesentia, vel quia corporis est, non qua indivisibilis, quia sic nec seipsum in loco videret ; non qua corporis, quia quod praesentia indivip sibilis, non addit nisi negationem extensionis in ordine ad locum, et esse in loco, totum hoc cognoscit Angelus: deinde illam praesentiam esse corporis magis quam spiritus, non variat rationem formalem praesentiae, licet subjecto non debeatur, ergo neque, ut afficit subjectum, variatur ejus intelligibilitas; sicut non aliter mutat sensum albedo separata, quam in subjecto, licet esse illud separatum ei non debeatur: sic etiam, si divinitus poneretur in Aethiope, cederet sub sensum et intellectum.
Confirmatur corpus esse indivisibiliter in loco potest a nobis intelligi et concipi in via, tanquam ratio vera, nihil habens implicantiae, quia quod posterius est et realiter diversum, separari potest a priore divina virtute, et concipi prius sine ipso, imo et cum ejus opposito, sicut et corvus cum albedine; ergo a fortiori illud idem cadit sub objecto intellectus Angelici, ergo in re positum ab ipso videtur, quia ejusdem potentiae est cognoscere objecti praesentiam, cujus est objectum.
Neque refert hic dicere illud esse objectum supernaturale, quia est effectus supernaturalis ; non enim sequitur esse objectum supernaturale respective ad potentiam cognitivam, quamvis sit supernaturalis effectus in ordine ad potentiam activam, quia cognoscit Angelus naturaliter aliquos effectus supernaturaliter posse fieri a Deo, cognoscit enim potentiam Dei non esse exhaustam per ea quae facta sunt. Item extendi ad omne illud quod non involvit contradictionem, quamvis excederet virtutem creaturae, ut caecum illuminare, mortuum suscitare, etc. Et cognoscit insuper haec non involvere contradictionem ab intrinseco, sicut et multa alia, quae divinitus fieri possunt et excedunt naturam; ergo supernaturali tas effectus non ponit aliquid repugnans intellectui Angeli, et abstrahens objectum a lumine ejus naturali.
Tertio, ut patebit, videri potest oculo corporeo corpus Christi, ut hic miraculose, et docent adversarii; ergo naturaliter etiam videri potest ab Angelo. Probatur consequentia, quia objectum quodcumque potentiae inferioris continetur sub objecto potentiae superioris: et quod in proposito etiam apparet sub naturali objecto, quia repugnantia,quae in proposito est ad naturalem visionem sensibilem corporis Christi sub speciebus contenti, est propter modum operandi potentiae et objecti respective ad ipsam ab extensione objecti in ordine ad locum, quia potentia materialis est, et objectum respectu ejus est etiam materiale.
Sed nihil horum concludit respective ad intellectum Angeli, qui potest abstrahere species a rebus quibuscumque praesentibus, etiam materialibus, secundum scholam nostram; vel certe habet congenitas secundum adversarios, quae aeque rem praesentem et absentem repraesentant independenter ab objecto ipso, saltem in ratione moventis: ergo potest videri, ut hic, corpus Christi ab Angelo per tales species, quia materialitas objecti non obstat, alias semper obstaret, neque modus essendi, ad quem elevari etiam potest oculus, et qui alioquin cadit sub intellectualitate Angeli, quae abstrahit a materia.
Objiciunt adversarii, quia intellectus separatus nequit recipere species a corpore Christi, quia habet species congenitas, et nullam habet, nisi quae debetur; non debetur eidem species repraesentans corpus Christi sub speciebus, quia supernaturalis est talis modus essendi, ergo, etc.
Respondetur, Angelum et abstrahere species a rebus, et cognoscere eas praesentes, neque in hoc esse ullam repugnantiam: demus etiam contrarium. Dico, quod Angelo debetur cognitio omnium, quae ponuntur in esse, et continentur sub objecto naturali sui intellectus, ergo etiam species earum, si per species tantum cognosci debent. Videt ergo Angelus intuitive praesens ipsum corpus Christi, et hoc naturaliter.
Secundo objiciunt quod potest Angelus naturaliter intueri, dum est praesens, potest etiam naturaliter cognoscere, ut est possibile ; sed hoc in proposito est falsum, ergo et antecedens. Respondetur in primis negando minorem, in iis. scilicet quorum non repugnantia est manifesta Angelo ex principiis intrinsecis ipsorum, ut idem corpus poni posse in diversis locis simul, extensionem posse separari a corpore, quia ab ea non dependet; videtur ergo etiam Angelus (probabiliter loquendo) potuisse attingere lumine naturali intelligibilitatem hujus mysterii, et possibilitatem; quae videtur sufficienter probari potuisse ex natura rei, et independentia subjecti a modo essendi quanto, sicut etiam resurrectionis possibilitas ab Angelo demonstrari potest ex natura ipsorum extremorum, et idem de restauratione caeci nati.
Dices, illud ens est supernaturale factibile ; ergo supernaturale cognoscibile, vel si supernaturaliter fit, ergo supernaturaliter tantum cognoscitur. Respondetur ex Doctore, si ly supernaturale determinat tam in antecedente quam in consequente, totum est verum, nam sicut quod est tantum supernaturaliter factibile, nequit fieri virtute naturali, sic etiam quod est supernaturaliter cognoscibile, nequit virtute naturali cognosci ; si tamen supernaturale determinat tantum rationem entis, et non cognoscibilitatis, falsum erit consequens, nempe non posse cognosci nisi supernaturaliter.
Objicies tertio, quodcumque cognoscibile per fidem, excedit quodcumque cognoscibile naturaliter. Respondetur, quodcumque cognoscibile tantum per fidem respective ad cognoscibile naturaliter respective ad eumdem intellectum et statum, verum esse, non tamen ad diversum intellectum et statum comparatum.
Unde aliquid pro statu viae, tam in Angelo quam in homine, non est cognoscibile nisi per fidem, ut unio hypostatica, capacitas gloriae in anima et ejusmodi, quae sunt simpliciter ordinis supernaturalis, quantum ad cognosci a creatura virtute sui objecti primi motivi et contenti naturaliter sub ipso.
Aliquid tamen cognoscibile est ab intellectu nostro pro statu viae tantum per fidem, quod cognosci potest naturaliter ab intellectu nostro separato, ut accidens esse sine subjecto, corpus sine extensione, duo corpora esse in eodem loco penelralive, quod videri potuit ab Angelo sibi dimisso, imo etiam a quibusdam viatoribus, aliqua sunt credita tantum, quae aliis fuerunt scita, ut Crux Christi, et mors a nobis creduntur ; aliis tamen, qui fuerunt praesentes, visa evidenter sunt, et non credita, neque probabiliter deinceps etiam erat in ipsis objectum fidei, quia remansit in rememorativa species eas repraesentans cum evidentia actus praeteriti; habitus autem fidei, licet in utrisque sit idem, tamen nequit applicari ad objectum, nisi quod obscure tantum proponitur.
Objicias quarto, sequi quod mali Angeli possint naturaliter cognoscere existentiam corporis Christi in Eucharistia, quia naturalia in ipsis manserunt integra secundum Dionysium 4. de Divinis nominibus ; sed hoc est falsum, quia inimici gratiae non cognoscunt Sacramenta gratiae. Respondetur, quod sibi dimissi possint cognoscere, sicut et integritatem Virginis, cogitationes cordium, et multa alia ex natura sua, quae non permittuntur eis, ut Magister in 2. dist. 7. inter quae est integritas Virginis, secundum Ambrosium super illud Lucae 1. Missus est, etc.
Dices, Damascenus lib. 4. cap. 5. loquens de hoc Sacramento : Vere, inquit, Spiritus operatio haec, quae supra naturam sunt operatur, quae non potest capere nisi sola fides: et infra : interrogas qualiter panis fit corpus Christi, dico Spiritus sanctus supervenit hic, et facit haec, quae sunt super rationem et intellectum. Respondeo, eum loqui de nobis tantum, qui solum attingimus illam veritatem per fidem. Dices, nullum futurum contingens potest ab intellectu, quamdiu futurum.est, cognosci, sed existentia corporis Christi in Eucharistia est aeque indeterminata, sicut quodlibet futurum: ergo, etc. Respondetur, quamdiu futurum est in virtute suae causae, non posse sciri ab intellectu creato, sed quando positum est in esse, sicut habet determinatam entitatem, sic etiam cadit determinate sub cognitionem: sic ergo intellectus non cognoscit, quod sub ista hostia fiet corpus Christi, positum tamen cognosci potest ab intellectu Christi, et alio separato. Ex his patet responsio Doctoris in littera ad argumenta ad oppositum, quae ferme eadem sunt, sicut et responsio data, quae est ipsius Doctoris in terminis, solum accommodata hic, ad modum quo moderni formant rationes in oppositum.