IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Rationes quas faciunt, sunt ad oppositum. Hic Doctor solvit rationes factas pro prima opinione, quae est Alberti, qui arguit, probando quod sola forma pertineat ad quidditatem compositi naturalis. Et arguit primo auctoritate Philosophi 7. Metaph. text. com. 22. ubi habetur quod materia est, qua res potest esse et non esse. Et vult ibi quod omne generatum, sive a natura, sive a casu, est possibile non esse ratione materiae : Omnia (inquit) quae fiunt, aut natura, aut arte habent materiam ; possibile enim, et esse et non esse eorum quodlibet. Haec ibi ; igitur si materia esset pars quidditatis, quidditas posset generari et corrumpi, patet, quia habens materiam est corruptibile, ut dictum est supra ; sed impossibile est quidditatem corrumpi vel generari, ut patet per Philosophum 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, text. com. 34. ubi vult quod quaecumque concipiuntur sine materia, ut rationes speciei, solum haec non corrumpuntur, ut patet text. comment. 34. Doctor primo ex illa auctoritate Philosophi arguit materiam pertinere ad quidditatem compositi naturalis, quia scientia naturalis non est, nisi de quidditatibus rerum, ut patet per Philosophum 7. Metaph. text. com. 60. sive ult. sed de quidditate corporis Physici potest demonstrari ipsa passio, scilicet corruptibilitas, et per consequens potest ostendi quod corpus naturale est corruptibile, et non solum quod hoc corpus est corruptibile, quia demonstratio est universalium, sicut scientia, ut patet 7. Metaph. text. com. 53. et hoc idem patet 1. Post. text. com. 14. et 43. Si ergo demonstratio est universalium, scilicet conclusionis universalis, hoc erit per medium commune et universale, quia conclusio universalis non potest inferri ex medio particulari, et hoc ultra ; si ergo corruptibile demonstratur de corpore naturali per medium, sicut per quidditatem ipsius corporis, quia definitio est medium in demonstratione potissima, ut patet 2. Post. sequitur quod materia pertineat ad quidditatem corporis, aliter haec conclusio : corpus est corruptibile, non plus sciretur de quidditate composita quam de Angelo, quod est falsum ; unde de corruptibilibus potest esse vera demonstratio in universali, nec est medium ad hoc, nisi quia habet materiam, et sic patet quomodo materia in communi pertinet ad quidditatem compositi naturalis in communi.
Doctor tamen solvit rationem opinantis, et primo praemittit declarationem aliquorum terminorum, scilicet species, simul totum et materia, qui termini multipliciter possunt accipi. Nam species aliquando accipitur a Philosopho pro forma, quae est altera pars rei compositae ; aliquando accipitur pro universali abstracto, cujus Scilicet universalis absoluti primo est ipsum quod quid est, scilicet definitio, quae primo et per se competit universali ; et hoc patet 7. Metaph. text. com. 34. ubi vult quod species accipitur pro universali abstracto : Ex quibus (inquit) speciei ratio, ut concavitatis; et hoc magis patet text. com. 37. ubi vult quod universalis et speciei est proprie definitio : Universalis (inquit) et speciei est definitio, et sic accipit speciem pro universali abstracto a singularibus.
Similiter simul totum in proposito accipitur dupliciter. Simul totum apud Philosophum accipitur pro composito, et tale simul totum aliquando pro composito ultimate contracto, puta pro hoc homine, aliquando pro composito universali, ut pro homine in communi ; sed stricte accipit simul totum pro composito singulari actu existente, et tale potest esse et non esse, nec de talibus est proprie definitio, nec scientia, et tale proprie generatur et corrumpitur.