Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit, Irascantur populi. Quod enim dixit, Dominus; hoc repetivit, Qui sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in alio versu: et quod ait, Irascantur populi; hoc dixit, Commoveatur terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui jam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi ejus, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis ejus, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit; commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, Sedes sapientiae, anima justi. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, 1260 qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen