IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit materiam esse partem quidditatis ; quod convincunt rationes adductae, num. 5. et seqq. et solvit argumenta oppositum suadenti a, posita num. 3. pro opinione Alberti, explicando ad singula dicta Philosophi.
Quantum ergo ad istum articulum quaestionis, an scilicet materia sit pars quidditatis rei, sive substantiae materialis ; dico quod sic, quia sicut in genere causae efficientis aliqua causata diversimode se habent ad causalitatem effectivam extrinsecam, quia aliqua habent tantum unam causam immediatam effectivam, ut animae rationales et Angeli, scilicet ipsum Deum creantem ; aliqua habent causas effectivas subordinatas primae causae, et etiam habent ordinem in genere suo, secundum mediatius et immediatius ; similiter etiam et in genere causae finalis, quia aliqua habent multas causas finales subordinatas uni fini ultimo, aliqua pauciores ; eodem modo de causis intrinsecis, quia aliqua entia habent causalitatem intrinsecam per causas inexistentes, materiam scilicet et formam, ut entia materialia composita, et aliqua entia simplicem entitatem, non causatam causalitate intrinseca ex diversis causis, materiali et formali realiter distinctis, ut Angeli, secundum communiorem doctrinam ; sicut igitur homo includit materiam et formam, tanquam causas intrinsecas sui, sic quidditas hominis includit materiam et formam.
Ad primum argumentum alterius opinionis, licet sit ad oppositum, respondeo tamen ad formam: cum dicitur quod materia est, qua res potest esse et non esse, dico quod Philosophus in 7 cap. de Part. definitionis loquitur vario modo de istis tribus, species, simul totum et materia, et aequivocatio nominum multoties decipit ; ideo primo videndum est de aequivocatione istorum, et post per hoc ad formam argumenti. Speciem enim aliquando . accipit pro forma, quae est altera pars rei compositae ; aliquando pro forma totius, ut humanitate, de qua in eodem capite : Speciem autem dico, quod quid erat esse, ubi etiam dicit, quod materia est pars talis speciei. Aliquando accipit speciem pro universali abstracto, cujus scilicet universalis abstracti, primo est ipsum quod quid est, sicut cap. de Part. definit. quasi in principio mota quaestione de partibus definitionis dicit, ex quibus est speciei ratio, et accipit ibi speciem pro universali abstracto, ut concavitatis, sicut infra cap. 9. Universalis et speciei est definitio.
Similiter, simul totum aliquando accipit pro composito ultimate contracto, aliquando pro composito in universali ; stricte autem accipit simul totum pro individuo substantiae compositae, quia illud nihil in sua ratione continet, quare sibi repugnet recipere praedicationem naturae, sive quod quid est, imo quod quid est hominis praedicatur de hoc homine, licet non primo ; sicut enim substantia composita abstrahit a tempore et ab esse existentiae, ita hic homo et tota coordinatio illius generis, et ita individuum hominis, ut hic homo, abstrahit a tempore, sicut homo ; sed stricte per simul lotum intelligit hunc hominem vel lapidem existentem, et talia generantur et corrumpuntur ; et de talibus non est proprie definitio, nec scientia, quia talia, dum abstracta sunt a sensibus, nescitur an sint vel non, sed illorum in absentia est tantum opinio.
Et si arguatur (g), quod hic homo existens est tantum ens per accidens; ergo solum ens per accidens generatur, et non ens per se, dico quod actio generantis terminatur ad esse ; et quamquam esse existentiae hujus hominis non sit res alterius generis, et pro tanto cum eo cujus est, non faciat ens vere per accidens, tamen hic homo abstrahit ab esse existentiae ; et ideo non est de intellectu ejus, propter quod Logici dicunt, quod faciunt unum conceptum per accidens. Tamen realiter loquendo, hic homo existens corrumpitur et generatur et hoc vult Philosophus ibidem, ita quod quamvis hic homo possit dici generari, tamen non nisi necessario concomitante esse existentiae tanquam termino generationis.
(h) Similiter materiam aliquando accipit ibi, ut non contractam per aliquid adveniens sibi, sed solam, ut est principium potentiale ejus, cujus est ; et sic accipiendo maternam, materia est pars quidditatis in compositis materialibus. Aliquando accipit materiam contractam per individualitatem, et sic est de esse simul totius, ut distinguitur contra formam, ut forma accipitur pro universali abstracto ; et hoc est accipere materiam, ut est pars individui substantiae, non autem ut est pars ipsius quod quid est.
Aliquando accipit materiam magis contracte, ut contrahitur per accidens, sicut materia syllabarum diceretur cera ; sed hoc accidit, quia cera potest esse sine syllabis, et syllabae sine ea. Sumitur etiam aliter per accidens, et tamen necessario, sicut semicirculus est pars materialis circuli, quia non cadit in definitione circuli, nec est pars essentialis, sed integralis ; tamen circulus semper habet semicirculum, et est materia propinquius se habens circulo quam aes, cum in aere fit rotunditas illa. Haec in illo cap. supra dicto.
Per haec ad formam (b) argumenti, cum dicitur quod aliquid dicitur corruptibile ratione materiae, dico quod corruptibile potest dicere potentiam propinquam ad corruptionem vel remotam. Illud est corruptibile potentia remota, quod habet in se unde possit dici corruptibile ; non tamen potest exire in actum, nisi prius fiat in potentia propinqua, sicut calefactivum dicitur quod habet calorem, non tamen potest calefacere, nisi sit approximatum passo. Illo modo dicitur ignis corruptibilis, et est praedicatio de secundo modo, sicut color est visibilis, sed tamen ignis non est in potentia propinqua ad corruptionem, nisi sit in esse existentiae, sicut nec ignis generatur proxime, sed hic ignis existens ; tunc dico, quod illud quod est generabile et corruptibile proxime, habet materiam contractam per esse existentiae, sic enim materia est causa proxima corruptionis. Isto modo, quod quid est non est proxime corruptibile, et ideo nec habet in sua ratione materiam, ut est proxima ratio corruptionis, ut scilicet est sub actuali existentia, nec plus concludit ratio.
Ad secundum, cum dicitur quod quid est est principium cognoscendi, et materia est secundum se ignota, dico quod habens materiam partem sui, non cognoscitur, nisi cognita materia ; nunquam enim homo haberet scientiam de substantia composita, nisi cognosceret materiam, aliter omnis cognitio scientifica esset simplicium et immaterialium, secundum quod scientia est de rebus. Quamvis ergo requiratur cognitio materiae ad hoc, quod cognoscatur substantia rei materialis, aliter tamen est causa cognoscendi materia, et aliter forma; sicut enim causae differunt in perfectione, et entitate, et causalitate in causando entitatem causati, ita et in causando cognoscibilitatem ejus; sicut enim forma est magis ens quam materia, ita magis causat, et entitatem, et cognoscibilitatem. Similiter
(j), quia materia non habet esse perfectum in effectu, nisi per formam dantem esse tale ultimate in effectu, ita forma facit cognoscere etiam materiam ; utraque tamen sunt una causa integra cognoscendi perfecte compositum. Est igitur materia ignota, quia non est perfecta ratio cognoscendi illud cujus est, nec potissima, et hoc concludit ratio, et non plus.
Et cum dicis, quod materia est ignota, hoc pro tanto dicitur, quia forma est aliquo modo ratio cognoscendi materiam. Vel aliter (k) quod loquitur de cognitione scientifica, et de materia contracta per esse existentiae, et ita materia est ignota scientifice, et est causa contingentiae, et ideo non facit cognitionem scientificam eorum, quorum est materia, sed causat contingentiam in eis, et non possunt sciri, sed illorum est tantum opinio, quia cum sint extra sensum, non habetur de eis nisi opinio ; et per hoc non excluditur materia a quidditate rei, quia de illis mutabilibus et corruptibilibus potest haberi scientia in universali, sciendo talia esse mutabilia.
Ad tertium, cum dicitur quod in conceptis cum materia non est idem quod quid est, etc. Dico quod aliquid habet quidditatem per se et primo, aliquid per se, sed non primo, et aliquid per accidens generaliter ; ergo in his, quae habent quidditatem per se et primo, quod quid est est per se primo idem cum eo cujus est ; habenti autem quidditatem per se non primo, idem est quod quid est per se, non primo ; habenti vero quidditatem per accidens, solum per accidens est idem quidditas. Tunc ad propositum dico, quod homo habet quidditatem per se et primo, sic est sibi idem quidditas ; hic homo habet quidditatem per se, non primo, et sic quidditas est idem sibi. Hic autem homo existens habet quidditatem per accidens, et ita quidditas est idem sibi sed hic homo albus habet quidditatem magis per accidens, et ideo quidditas magis per accidens est idem sibi.
Tunc ad formam (1), argumenti dico quod in conceptis cum materia contracta per existere, quidditas non est idem per se, cum eo cujus est, sed per accidens, ita ad Philosophum ; sed in substantiis compositis conceptis cum materia universali abstracta, est idem quod quid est cum eo cujus est, secundum quod expresse dicit Philosophus 7. Metaphysicae, cap. 4. Singulum enim non aliud videtur esse a suimet substantia, et quod quid erat esse singuli, dicitur substantia : sicut igitur aliquid habet quod quid est, sic est idem sibi.
Ad alias auctoritates, cum dicitur, quod anima est substantia animalium, et quod quid erat esse, dico quod accipit substantiam et quod quid erat esse, pro notiori parte definitionis, non autem pro tota definitione. Quod probo per eumdem glossantem se infra, et eodem cap. Siquidem altera, et non est anima animal, et sic quidem hoc dicendum, hoc autem non dicendum, sicut dictum est. Sicut igitur vult quod non est anima animal, sic nec est definitio animalis, sed principalis pars, ideo dicit, sic autem dicendum, sic autem non, ita quod uno modo est definitio, alio modo non. Ad aliud dico, quod loquitur de materia contracta, ut supra dictum est. Similiter alibi dicit, anima est animali esse, sed loquitur contra Platonem. Auctoritates aliae, si adducantur,possunt solvi per distinctiones supra positas.