QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deum esse sine omni materia probat quatuor pulchris rationibus, omisso ruinoso fundamento Philosophi, nempe quod sequeretur ipsum posse non esse, et consequenter motus et tempus non essent sempiterna. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 8. quaest, ubi agit de simplicitate Dei, de qua D. Thomas 1. part. quaest. 3. art. 7. 8. Sed advertit Scotus in tractatu conclusionum Melaphys. concl. 23. 1ib. 12. hanc conclusionem et ejus medium seu rationem non excludere omnem materiam a substantiis spiritualibus, sed solum illam quae est subjectum generationis et corruptionis, quia ejus ratio aeque currit de corporibus ccelestibus, quae tamen habent materiam, nec possunt non esse secundum ipsam, lib. 7. Text. 20. Ex quo liquet Scotum inclinare in sentenliatn ponentem materiam in anima et Angelo, quam tenet ut probabilem quaest. 15. de Anima, ubi fusius rem hanc tractavi.
Dicendum, quod in substantia prima non est materia, quod patet ex tribus ; unumquodque enim agit per suam formam, in omni genere eo quod habet materiam est aliquid per quod non agit: cum ergo substantia prima per se agat, et non per partem sui, in prima substantia non est materia.
Item secundo, patet idem, materia non est per se subsistens, quod igitur habet materiam, habet aliquid cum materia, et per consequens est compositum , sed nihil quod est compositum potest esse simpliciter primum: quia esse cujuslibet compositi , ex partibus dependet, nec ad actum reducitur, nisi per aliquod prius ens actu. Cum ergo substantia prima nihil sit prius, substantia prima nec est composita, nec per consequens habet materiam.
Item, materia prima vel est potentia passiva, vel in potentia, sed substantia prima non est potentia passiva: igitur nec materia.
Ad primum dicendum, quod quidquid est in causatis, est in causa, sed eminentiori modo ; non enim quidquid est in causato formaliter, est in causa formaliter, Sol enim non est calidus formaliter, etsi sit causa caloris. Unde materia est in substantia prima non realiter secundum esse, et modum, quo est in causatis, sed solum in virtute, eo quod per influentiam ejus materia sumatur in esse.
Ad secundum dicendum , quod licet substantia sit individua, tamen non est per materiam, sed per se individua est, et determinata est sua substantia et indeterminata ; determinata quia sibi propria; indeterminata, quia infinita, quia ad infinita se extendit.
Ad tertium dicendum, quod non omnis potentia reducitur ad potentiam materiae, quia non potentia activa, nec omnis potentia passiva, quia potentia materiae non est prima potentia passiva: prima enim potentia passiva est potentia ad esse, nam potentia passiva in materia habet reduci ad potentiam passivam adesse, ut dictum est, quia licet potentia passiva non fuerit in substantia prima, potentia tamen activa est in ipsa. Unde quando Commentator dicit, quod omnis potentia passiva habet reduci ad potentiam materiae, debet intelligi de potentia passiva in istis inferioribus.
Igitur aliquid est quod non motum movet sempiternum, et substantia, actu ens. Text. 35.