In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Tertia conclusio est, etc. Haec conclusio est contra eosdem, et recte probatur, quia id non spectat ad objectum Beatitudinis, quae perficitur in objecto primario, neque ex natura ejus necessario extenditur ad objectum hoc secundarium, sicut non extenditur ad effectus aliorum Sacramentorum, quamvis perinde ad fidem spectat in viatore.
(b) Addo juxta hoc, etc. Est quarta conclusio contra Richardum, non videri necessario scilicet existentiam corporis Christi a Beatis in genere proprio ex vi luminis beatifici, quia minus, inquit, hoc spectat ad beatitudinem, quam visio ejusdem in Verbo, et facile est probatu, quia lumen beatificum non transcendit naturam sui objecti primarii, quod est Deus in se, sicut neque visio ; ergo non extenditur ad aliquod objectum, ad quod non determinatur, aut movet objectum beatificum ; objectum autem beatificum est ratio cognoscendi cognita, ideoque, ut movet ad objecta secundaria, movet ad ipsa, ut cognoscuntur in ipso cognito, seu ad ipsum ut primo cognitum.
Dices, fidei succedit visio, sed existentia Christi in Eucharistia est objectum fidei ; ergo, etc. Respondetur succedere fidei visionem quoad objectum primarium, non quoad omnia secundaria, alias videret Beatus in Verbo conferri gratiam per Baptismum, et alia Sacramenta hic et nunc applicata; videri semper Incarnationem, nativitatem, passionem et caetera mysteria, quae de Christo credidit in via; ex natura enim beatitudinis hoc non deducitur, neque est omnino necessarium. Ex his patent caetera, ut responsio ad argumenta principalia, et ad argumenta pro opinione.