CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum in bonis fortunis vel malis magis quis indiget amicis ?
Quaeritur autem iterum, utrum in bo-, nis fortunis vel in infortuniis magis opus est amicis ?
In ambobus autem eufortuniis et in fortuniis amici requiruntur propter di versa. Infortunati enim auxilio indigentes, amicos requirunt propter auxilium. Amicorum enim dicunt proprium esse auxiliari et in necessitatibus promptos esse. In eufortuniis autem amici requiruntur : qui convenentius est his benefacere eum qui potest. Dicunt enim amici esse benefacere amico. Eufortunati enim qui boni sunt, semper volunt bene operari. Hos enim neque eufortunium elevat, nec verecundantur de necessitatibus
amicorum : et cum melius sit amicis benefacere quam extraneis, tales requirunt amicos quibus benefaciant.
Ad hoc autem dicitur, quod amicus quidem magis necessarius est in infortuniis : propter quod in infortuniis opus est utilibus quae auxilientur. Melius autem in bono virtutum considerantes dicimus, quod amico magis opus in bonis fortunis. In omnibus enim quae ad virtutem pertinent, semper melius benefacere quam benepati, licet aliquando magis necessarium sit benepati quam benefacere. Propter quod eufortunati qui boni sunt secundum virtutem, quaerunt amicos AdminBookmark quibus benefaciant : eo quod eligibilius est bonos beneficiare et cum bonis conversari secundum honestatis rationem, quam cum quibuscumque in bonis fortunis et etiam infortuniis.
In infortuniis tristati a tristitia secundum aliquid relevantur et alleviantur ex. praesentia amici tristati condolentis. Propter quod quamvis aliqui dubitent qualiter relevetur unus amicus ex altero, utrum scilicet dividendo gravitatem tristitiae In duos, scilicet dolentem et condolentern, ita scilicet quod condolens in se transumat partem tristitiae ? sed hoc quidem non est verum, sed relevatio fit ex delectatione praesentiae amici supervenientis ? Semper hoc certum est, quod praesentia amicorum sibi invicem delectabilis est : et per hoc quod amicus condolet amico tristato, amicus intelligens et cognoscens quod sibi alter condolet, statim minorem facit tristitiam. Haec autem quaestio maxime propter Platonem est, qui delectationem tristitiae dixit esse non contrariam, et sic tristitiam non relevari a delectatione praesentiae amici sicut a contrario. Hippocrates autem di-
xit, quod sicut in eodem membro major dolor absumit minorem et consumit quantum ad sensum, ita tristitiia supervenientis amici quem sicut seipsum diligit et contristatum videre non potest, absumit et esse tristitiam ejus qui tristatus est. Propter quod etiam tristati qui boni sunt, in praesentia amici confortantur et exhibent se quasi non tristatos vel minus tristatos, ne amicos praesentes ex sua praesentia faciant amplius contristari. Sive ergo propter hoc vel propter aliud alleviantur contristati, ad praesens dimittatur. Non enim pertinet ad propositam intentionem : et sufficit nobis scire, quia sic est, quod tristatus amicus ex praesentia amici relevatur. Praesentia enim ipsorum ad invicem mixta est, ita quod uterque miscetur altero. Ipsum enim videre amicos valde delectabile est. Ei autem qui infortunatus est, delectabilissimum est, si amici dignantur videre eum, et ipsum videre quomodo visitatur ab amico, fit ei quoddam auxilium ad non tristari, vel minus tristari. Amicus enim quoddam consolativum est, et inter consolantia consolantium tam visione quam sermone, maxime si epidexius sit. AdminBookmark autem dicitur ab AdminBookmark quod est supra, et AdminBookmark quod est conceptio vel opinio : et est AdminBookmark qui semper movet
sermonem et morem in quo amico congruere possit. Talis enim novit morem et in quibus potissime delectatur et tristatur amicus.
In infortuniis autem triste est omni bono contristatum sentire amicum. Omnis enim bonus fugit ne tristitiae causa fiat amicis. Propter quod qui viriles sunt secundum naturam et optimi, valde reverenter et proprias tristitias abscondunt, ne ipsis contristari faciant amicos : et si tristati et infortunati, tristitiae se non superextendam non sustinent sibi amicum contristari. Abscondit enim tristitiam ab amico et demonstrat se amico ac si non tristatus sit vel minus tristatus. Universaliter enim virtuosus virilis est, et propter hoc non complacet sibi in comparantibus qui lugent eum : neque etiam ipse secundum seipsum in tristitia plorativus est, sed in omnibus virilitatem ostendit et non dejcetum animum. Propter quidam ad amicos dixisse refertur, " Non perii propter imminentes tenebras : nec operuit faciem meam caligo. " Aliquando enim etiam tales qui secundum virtutem amici sunt, muliebriter gaudent in his qui sibi co angustiantur et condolent et lugent eos,et amant illos ut amicos qui sibi condolentes sunt, quos in talibus imitari non oportet : sed in omnibus imitandi sunt meliores. In omnibus enim ad virtutem pertinentibus virile muliebri melius est. In bonis autem fortunis amicorum praesentia et conversatio delectabile habet, et insuper in hoc quod amicus condelectari sentit amicum in quibus ipse delectatur, et de hoc intelligentiam accipit, multum auget delectationem.
Propter quod rationabiliter videtur ad bonas fortunas vocare et invitare amicum prompte. Bonum enim semper benefactivum est, et benefactivum esse bonum est. Ad infortunia autem in malis fortunis pigritare debet amicus, ne advocet amicum ad contristationem : amicitiae enim verae proprium est, ut minimum quam potest malorum suorum et tristitiarum tradat et communicet amico. Unde hoc tragoedorum verum est quod dicunt, " Sufficit quod ego solus infortunatus sim, non oportet amicos mecum infortunari . " Si autem in infortuniis vocantur amici, maxime in talibus advocantur, in quibus parum et secundum pauca turbari debeant, et secundum multa juvare tristatum. In his ergo et talibus advocandi et invitandi sunt amici.
In ire autem et visitare amicum e converso forte congruit facere secundum ve-
ram amicitiae rationem, Ad infortunatos quidem enim oportet prompte ire etiam non vocatos, ut amicis infortunatis benefaciant. Amici enim proprium est benefacere amico, et maxime benefacere his qui in necessitate sunt constituti, et his qui tunc hoc maxime amico dignificant, quod ab amicis visitentur. Non enim dignum se reputat infortunatus amici praesentia. Semper enim bonus alium existimat meliorem et se indignum esse illius praesentia, maxime cum infortunatus sit. Ambobus enim his existentibus, scilicet quod amicus in necessitate sit, et indignum se reputet visitatione amici, melius et delectabilius estbenefacere,tum propter humilitatem, tum propter amicitiam. Ad bonas autem fortunas amici amicum oportet prompte cooperantem esse : quia hoc proprium est amicorum, ut prompte in omnibus bonis promoveant amicum. Etenim ad hoc necessitas amicorum est, quod uterque ad bonum promoveatur ex altero. Promovere enim operari est et conferre, et ad hoc debet esse promptus quilibet bonus amicus. Ad hoc autem quod bene patiatur amicus ab amico, quiete debet se habere amicus et remisse, et quasi invitus advenire. Non enim competit bono virtutis promptum fieri aliquem ad hoc quod juvetur ab aliquo. Adhuc autem unicuique bono reverendum, et opinionem et delectationem facit et taedii, quod saepe adveniat amico in hoc quod onerosum. In antehabitis autem diximus onerosum esse et juvare. Hoc enim quandoque accidit, quod saepe se ingerens ad subventionem aliorum, onorosus et taediosus efficitur. Ex omnibus autem inductis patet, quod praesentia amicorum in omnibus eligibilis esse videtur, dummodo serventur ea quae dicta sunt. Amicorum autem secundum virtutem semper delectabilis est praesentia. Non enim fundatur super adjutoria, sed super virtutis communicationem. Hi enim studiose sibi communicant in ac tionibus virtutum, et sermonibus, et speculatione communicantes. In his nunquam saturitas est vel taedium, sed semper gaudent coesse et continue confrui bonis quae sunt in signis amico.