In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpus Christi, ut est in Sacramento, possit videri oculo corporali?
Alens. 4. p. q. 10. m. 7. a. 3. D. Thoro. 3. p. q. 76. a. 7. et hic q. 2. a. 2. Richard. a. 5. q. 2. D. Bonav. 2. p. a. 2. q. 2. Durand. q. 4. Bassol. q. 4. a. 3. Major q. 5. Rnb. q. 8. Saar. 3. p. tom. 3. d. 53. s. 4.
Ad tertium sic proceditur, et arguitur quod existentia corporis Christi in Eucharistia possit videri oculo corporali. Primo, quia Beatus videndo istas species non deciperetur, quia deceptio repugnat Beatitudini ; sed si non videret corpus Christi, posset decipi credendo ibi esse substantiam panis ; ergo, etc. Saltem posset dubitare, an ibi esset substantia panis, si non videret ibi corpus Christi: dubitatio autem videtur repugnare statui Beatitudinis, sicut imperfectio perfectioni.
Secundo, quia lux si esset punctalis, videretur, vel esset visibilis ; ergo corpus Christi, ut hic, est visibile. Consequentia patet, quia non est hic sub ratione minus visibilis quam forma punctalis. Antecedens probatur, tum quia illa lux se diffunderet sphaerice, et ita videretur sphaerice ; tum quia reflexio fit a solo puncto corporis reflectentis, et tamen illud videtur a quo fit reflexio.
Contra, quidquid videtur, videtur sub pyramide, cujus basis est in re visa,et conus in oculo ; ergo corpus Christi videtur sub tali pyramide , sed non est ibi dare basim pyramidis, quia illa esset simul cum base pyramidis, sub qua videtur hostia ; nam ubique est corpus cum hostia, et tunc corpus Christi et hostia simul viderentur sub aequali angulo correspondenti ; sed quae videntur sub eodem angulo, videntur aequalia: ergo corpus Christi videretur aequale speciei; sequeretur etiam, quod corpus Christi videretur, ut rotundum, quia basis, sub qua videtur species, est rotunda.