QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Substantia prima seu Deus, est movens immobile, quia actus purus nullo modo est in potentia, unde in ordine moventium et mobilium, ex 7. Phys. Text. et lib. 8. Text. 34 est dare infimum, quod solum est motum, et medium, quod movet et movetur, et summum quod solum movet Quod ait nihil primo seipsum movere, explicat bene 2. dist. 3. quaest. 10. ad 2.
Dicendum, quod substantia prima est omnino immobilis. Cujus ratio est: omne quod movetur inquantum hujusmodi in potentia est, et quod movet inquantum hujusmodi, actu est. Nunc autem impossibile est quod unum et idem, secundum quod idem, in potentia sit et actu: si ergo substantia prima esset mobilis in potentia, esset ad aliquid secundum quod non esset actu, sed nihil tale per se vadit ad actum ; foret ergo necessario ponere aliquod movens prius substantia prima; sed hoc est impossibile, igitur, etc.
Patet : omne quod movetur per motum attingit quod prius non habuit, sed. substantia prima nulla perfectione caret; impossibile est ergo quod moveatur.
Praeterea, quod movetur secundum aliquid movetur, et per consequens est compositum, substantia prima non est composita, igitur, etc.
Posset tamen distingui quodd uplex est motus, scilicet actus entis imperfectus, quia in potentia.
Alio modo motus potest dicere quamcumque operationem, et sic dicit Aristoteles 3. de Anima, t. 2. quod intelligere et sentire sunt motus. Motus primo modo, non est in substantia prima, sed secundo modo, quia substantia prima intelligit et amat se, et propter diversitatem ipsius motus, diversitas fuit inter Aristotelem et Platonem. Aristoteles enim loquens de primo modo dicto motu, ostendit quod nihil movet seipsum primo, quia omne sic mobile est corporeorum, et nullum corporeorum potest se convertere supra se totum primo. Unde 8. Physicor. text. 17. ostendit Philosophus, quod nihil moveat se, nisi partes habeat, quarum una movet, et alia movetur. Plato vero loquens de motu secundo modo reduxit omne mobile ad primum seipsum movens: et ipse ponit ubstantiam mobilem primum seipsum moventem, quia seipsum intelligit, et incorporeum nihil prohibet se supra se convertere totaliter, cum non habeat partem. Unde accipiendo primo modo, dicendum quod substantia prima est omnino immobilis, sed secundo modo potest dici quod est mobilis.
Ad primum argumentum dicendum, quod intellectus non movetur ab intelligibili, motu proprie dicto, quem siquidem motum Philosophus ablegat a substantia prima, sed movetur motu improprie dicto, et sic non loquitur hic Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod non omne quod est tale per participationem oportet reduci ad aliquid, quod est tale per essentiam, secundum eumdem modum: imo illud quod est mobile per participationem secundum motum proprie dictum, reducitur ad mobile per essentiam secundum motum improprie acceptum , isti tamen motus non sunt ejusdem rationis. Ad tertium dicendum, quod substantia prima non dicitur approximari vel elongari nisi secundum similitudinem, sicut Sol dicitur approximari alicui, eo quod radius attingit ipsum, et e converso elongari. Sic est de substantia prima, dicitur approximari vel elongari per hoc, quod aliquid magis vel minus participat influentiam ejus, sed hoc bene potest contingere absque sua mobilitate.
Movet autem sicut appetibile et intelligibile, haec enim sola movent non motum . Text. 36.