Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) De secundo membro, scilicet praesentia objecti. Hic Doctor probat necessitatem speciei intelligibilis tribus rationibus sumptis ex praesentia objecti. In prima ratione supponit unum, quod intellectus potest habere aliquam operationem sibi propriam sine potentiis inferioribus, hoc est, non dependendo a potentiis inferioribus, quod suppositum potest habere multiplicem sensum. Primus est, quod pro statu isto intellectus possit aliquid immediate intelligere, sic quod non requiritur, quod aliqua potentia inferior prius habeat operationem circa illud, ut potentia sensitiva vel imaginativa ; et iste sensus est falsus, quia intellectus pro statu isto non potest immediate moveri ab aliquo sensibili, prius enim sensibile movet potentiam sensitivam exteriorem, et deinde causatur phantasma in virtute phantastica, ut supra exposui.
Secundus sensus est, quod intellectus prius habita operatione sensitiva, possit habere in se omnia necessaria ad causandum propriam operationem, ita quod haberet praesentiam objecti in seipso, scilicet per speciem intelligibilem repraesentantem objectum in ratione intelligibilis, et hic sensus est verus. Si enim isto modo non posset habere operationem propriam, nisi dependeret a potentiis sensitivis, tunc sequeretur quod non posset operari, nisi circa illud quod relucet in virtute phantastica, et sic semper in operando dependeret a virtute phantastica, quia non haberet in se necessaria ad operandum, puta praesentiam objecti, sed tantum in alio, puta in virtute phantastica ; et si sic dependeret in operando, dependeret etiam in essendo secundum argumentum Philosophi. Separatur enim hoc ab hoc,sicut perpetuum a corruptibili, ut patet in prooemio libri de Anima, text. com. 12. et 13. et quomodo illa auctoritas Philosophi intelligatur, vide Scot. in 4. d. 43. q. 3. imo posset dici intellectus sic dependens in operando virtus organica, quia potentia sensitiva dicitur uti organo, cum species sensibilis repraesentans sensibile tantum recipitur in organo, et sic objectum relucet ibi. Cum ergo phantasma sit in organo virtutis phantasticae, tantum repraesentabit objectum ut in tali organo, et per consequens si intellectus haberet objectum praesens tantum in virtute phantastica, tunc non posset operari circa illud, nisi quodammodo organice, modo praeexposito, et per consequens si potest habere operationem propriam, modo praeexposito, poterit habere praesentiam objecti in se, non autem ut in aliqua virtute inferiori, sed talis praesentia haberi non potest nisi per speciem intelligibilem ; ergo, etc.
Expono tamen aliqua dicta in littera. Cum dicit ibi: Aut intellectus potest habere objectum, puta universale, sibi praesens in ratione objecti intelligibilis absque hoc, quod sit praesens alicui potentiae inferiori. Hoc sic intelligitur, quod licet idem objectum possit esse diversimode praesens alii et alii potentiae, non tamen erit praesens sub una et eadem ratione, quia albedo ut est praesens virtuti phantasticae, est tantum praesens sub ratione singularis; ut vero est praesens intellectui est primo praesens sub ratione universalis,ut supra declaravi, et sic intellectus potest habere objectum sibi praesens sub ratione universalis absque hoc, quod sit praesens potentiae inferiori sub illa ratione universalis.
(b) Ergo habet, scilicet objectum sub ratione universalis potest esse praesens intellectui absque hoc, quod sit praesens potentiae inferiori sub tali ratione; ergo actu est praesens. Probatur haec conser quentia, quia agentia talis praesentiae objecti, etc. Probatio hujus consequentiae supponit unum, scilicet quod in virtute phantastica sit actu phantasma singularis alicujus universalis fortius moventis sensum exteriorem ; quo posito, patet probatio consequentiae, quia phantasma et intellectus agens sunt sufficienter approximata intellectui possibili, et agunt per modum naturae, et ita causant necessario in illo praesentiam objecti cujus est receptivus, et patet littera.
Secunda ratio est ibi: Secundo sic: Alia e potentiae.
(c) Tertia ratio est ibi: Item potentia non potens habere actum, et littera clara est. Sed quod intellectus contingenter conjungatur potentiae sensitivae in operando, patet, quia potest intellectus separari, et separatim existere sine potentia sensitiva, ut patet de anima separata. Patet etiam, quia ut conjungitur corpori glorioso non habet objectum praesens per phantasma, cum non habeat tunc necessitatem uti potentiis sensitivis in cognitione abstractiva, ut supra patuit q. 3. praesentis dist. Caetera patent.