In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Modo ad propositum. Hic Doctor ponit opinionem propriam, dicens quod Christus in triduo, loquendo realiter, non fuit homo, quia in illo triduo non erat homo; patet, quia homo ultra corpus et animam, etiam unita, dicit entitatem absolutam realiter distinctam, ut supra patuit d. 2. et talis entitas in illo triduo erat destructa ; patet, quia entitas totius immediate sequitur ad unionem partium, qua stante, stat entitas, qua non stante, destruitur entitas totius, et in illo triduo anima fuit vere separata a corpore, quia corpus erat in sepulchro, et anima in Limbo. Et quamvis anima et corpus fuerint unita Deitati, non tamen anima actu informabat corpus.