QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Movens immotum seu Deus, movet ut appetibilis et finis, cujus motus non est naturalis, nec violentus, sed voluntarius. Rem pulcherrime explicat. Vide eum 4. dist. 49. q. 10. ubi tractat illam quaestionem : An homo vult omnia propter ultimum finem ?
Dicendum, quod primum movens movet ut appetibile et finis, cujus declaratio est triplex, est motus scilicet, violentus, naturalis, et voluntarius. Sed motus primus non est violentus; tum quia violentum est quid privativum, et privatio praesupponit habitum, et per consequens motu primo esset motus prior: tum quia nullum violentum est sempiternum, 1. de Caelo et Mundo, t.13. tum quia motus violentus non est uniformis , per Aristotelem 2. Caeli et mundi, text. 35. Sed intendit vel in fine, vel in medio.
Item, motus primus non est proprie naturalis, quia motus naturalis est approximare ab aliqua dispositione naturali ad naturalem, ad quam cum est perventum, cessat motus. Sed talis non est motus caeli.
Praeterea, in motu naturali movens necessario movetur: movens enim gravium est generans vel solvens prohibens, quorum utrumque mobile est. Sed primum movens immobile est: ergo non movet naturaliter, nec violenter; ergo voluntarie. Sed in motu voluntario tria sunt, aliquid est motum, non movens: aliquid est movens, non motum: et aliquidmovenset motum. Motum non movens, est ipse appetens vel volens: movens non motum, est ipsum appetibile ; movens et motum, est ipse appetitus, qui movetur ab appetibili, et movet illud, cujus est. Cum ergo primum movens sit movens, non motum, necessario movet per modum appetibilis, sed appetibile non movetur nisi prius apprehensum , bonum enim cognitum appetitum movet; primum ergo movens movet ut appetibile et intelligibile. Movens enim proximum ipsius caeli intelligit primum movens, et appetit assimilari ei in causando, et explicare virtutem ejus in haec inferiora; et ideo continue movet propter ipsum primum movens, sicut nos movemur propter aliquid appetibile consequendum.
Ad primum argumentum dicendum , quod duplex est finis ; aliquis enim finis praeexistit motui, ut si dicatur quod finis est medium respectu motus gravium. Alius est finis acquisitus per motum, sicut esse deorsum acquiritur per motum gravis, et sanitas acquiritur per operationem medicinae. Finis primo modo dictus nihil prohibet esse in separatis et immobilibus, sed finis secundo modo dictus non est in eis: nihil enim prohibet aliquid moveri, ut participet aliquo immobili et separato, immobile autem et separatum non habebit esse per motum.
Per idem ad aliud dicendum, quod secundo modo dictus finis est ultimum in esse, et primum in intentione: finem tamen primo dictum nihil prohibet esse primum in esse sicut in intentione. Vel potest dici, quod duplex est finis, scilicet proximus et remotus ; finis proximus est ultimus in esse, sed remotus potest esse primum in esse et in intentione.
Ad tertium dicendum, quod aliquid movetur propter finem dupli-, citer, vel propter ipsum habendum, vel propter habitum conservandum. Illud quod movetur gratia alicujus habendi, ipso acquisito desistit moveri, sicut aedificator cessat ab aedificando facta domo, sed illud quod movetur propter habitum conservandum, non desistit a moveri habito acquisito. Nunc autem movens effective caelum non propter aliquid habendum movet quod prius non habuit, sed movet propterhabitum conservandum, et ideo ut continue habitum conservet continue movet. Unde ad formam argumenti, cum quaeritur utrum attingat ipsum vel non, dicendum quod attingit ipsum movens primum, tamen non cessat, quia non solum movet propter ipsum habendum, sed propter habitum conservandum.
Ad ultimum dicendum, quod motus caeli est ex necessitate, illa tamen necessitas non est violenta, quia nihil est ibi contra naturam: nec absoluta, quia tunc moveretur caelum per seipsum et in potestate sua, et per consequens haberet movere et non movere: sed ista necessitas est propter bene esse, quia non moveretur continue coetu m, nisi salvaretur ordo universi. Unde motus caeli non est propter generationem et corruptionem, ut finem intentum, quia tunc finis non esset melior his quae sunt ad finem, sed propter ordinem totius universi, et ut manifestaretur virtus ipsius primi. Et cum dicitur, quod primo nihil accrescit melius, dicendum quod verum est, quia nullum ei bonum accrescit, quod sit alterum a se, sua tamen virtus explicatur per motum caeli.
At vero et bonum et propter ipsum eligibile in eadem coelementatione, et optimum semper. Text. 37.