CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem ergo dico, quod sst necesse ponere in intellectu speciem intelligibilem priorem naturaliter actu ontellifenli abstractius, quod etiam probat auctoritatibus P?????? et Augustini ; et primo per Aristotelem 3. de Anima, text. com 37. qui sic ait : Onnia. ea quae sunt, quodammodo est anima, aut enim sensibilia quae sunt, aut intelligibilia, est autem scientia quidem scibilia quodammodo, sensus autem sensibilia ; et ibi Commeutator : Contingit, inquit, necessario ut anima sit entia omnia uno modorum, secundum quos possibile est dicere animam esse omnia entia. Iste textus Aristotelis exponitur ab Henrico et Goffredo sic quod Aristoteles non sequitur uniformiter hic et ibi, scilicet de intellectu et sensu, quia de sensu loquitur quantum ad speciem impressam, id est, quod sensus habet in se quodammodo omnia sensibilia per quamdam similitudinem, scilicet per speciem sensibilem impressam sensui, quae est similitudo sensibilium ; sed de intellectu loquitur quantum al habitum scientiae, supple, quod anim test onaia entia sensibilia per habitum scienti e impressum, non autem per speciem intelligibilem.
(b) Contra hanc expositionem arguit Doctor ibi : Sed haec expositio non videtur esse , ad intentionem Philosophi, quia vult quod sicut omnia entia sensibilia sunt in sensu per quamdam similitudinem, quia per speciem sensibilem, quae similitudo sensibilium ; sic etiam quod omnia scibilia, sive omnia intelligibilia sunt in intellectu tantum per quamdam similitudinem, quia per aliquid quod est formaliter similitudo illorum, et illud non potest esse nisi species intelligibilis, non autem habitus scientiae, cum non sit similitudo intelligibilis, circumscripta omni alia specie objectum repraesentante. Nec valet dicere, quod omnia intelligibilia sunt in intellectu per phantasma, quia tunc anima non esset omnia intelligibilia per intellectum sive per scientiam, sed tantum per phantasma, quia tunc nihil ibi esset repraesentans intelligibile nisi phantasma.
Si dicatur, quod secundum Scotum praesentid. quaest, ult. actus intelligendi est similitudo objecti, imo perfectius est similitudo objecti quam species intelligibilis, ut patet expresse ab ipso, in quodl. quaest. 14. et habitus causatur ex actibus, et semper inclinat ad similes actus circa idem objectum ; ergo habitus causatus ex illis actibus erit similitudo objecti, quod hic negat.
Dico primo, quod non sequitur, quod si actus est similitudo objecti, quod similiter habitus causatus; tum quia actus immediate causatur ab objecto, habitus vero non, et sic per dictum supra, eo modo quo actus imprimitur ab objecto, eo modo repraesentat illud ; tum etiam, quia potentia per actum cognoscendi actu cognoscit objectum, non autem per habitum.
Dico etiam, quod differentia est inter actum cognoscendi, et speciem intelligibilem in repraesentando, nam actus repraesentat objectum inquantum cognitum. Et si etiam ponatur quod actus cognoscendi repraesentet entitatem objecti in se, non tamen sub illa ratione qua est intelligibile, ita quod per actum dicatur objectum esse praesens intellectui in ratione intelligibilis ; species vero dicitur similitudo objecti, quia per ipsam est praesens intellectui in ratione intelligibilis.
(c) Si respondeas. Hic ponitur responsio Henriei, quia Augustinus ubi supra, vult quod memoria ut memoria sit prior actu intelligendi, et non potest esse memoria perfecta prior actu intelligendi, nisi objectum sit praesens intellectui, vel in se ut in cognitione intuitiva,vel in aliquo repraesentativo ut in cognitione abstractiva: et tale repraesentativum, quod pertinet ad memoriam intellectivam ( ut memoria intellectiva est prior actu intelligendi, et principium formale productivum actus intelligendi) est tantum species intelligibilis. Dicit Henricus quod memoria est in parte intellectiva proprie sumpta, ut est principium productivum actus intelligendi et talis memoria est ipse intellectus, ut habens actum intelligendi confusum, ita quod talis notitia confusa objecti est intellectui ratio formalis producendi notitiam distinctam, sicut exposuimus mentem ipsius, supra dist. 2. parte 2.
(d) Contra opinionem. Henricus ponit quod universale, ut relucens in phantasmate est ibi quasi memoria, et ut movens ad actum intelligendi est ibi praesens quasi intelligentia, ergo per istam opinionem, nullus actus intelligendi est memoria. Et quod contradicat sibi Henricus patet, quia ponit quod objectum ut relucens in phantasmate, una cum intellectu dicitur memoria, et tamen prius dicit quod ipse intellectus, ut habens notitiam confusam objecti dicitur memoria, et proprie de ratione memoriae est movere intellectum ad actum intelligendi, et tamen dicit quod objectum ut relucet in phantasmate, et per consequens ut est in memoria, non movet intellectum ad actura intelligendi ; et ex alia parte dicit quod objectum ut est intelligentia, id est, in intellectu habente cognitionem objecti, movet ad actum intelligendi, id est, ut actu cognoscitur notitia confusa, illa notitia confusa est ratio gignendi notitiam distinctam ; et sic secundum ipsum nullus actus intelligendi esset a memoria ut memoria est, quia ut relucet in phantasmate non movet, sed esset ab intelligentia, quia ut intelligentia movet ad actum intelligendi, id est, ut actu intellectum movet ad actum intelligendi. Et sic patet quomodo sibi contradicit.
(e) Est etiam hoc contra Augustinum. Nam Augustinus vult quod nullus actus intelligendi ut sic, sive confusus, sive distinctus, sit actus memoriae, id est pertinens ad memoriam ; sed quod sit actus intelligentiae, id est,pertinens ad intelligentiam, scilicet ad actualem intellectionem, ideo dicit quod nihil intelligimus nisi per intelligentiam, id est, quod nihil formaliter intelligimus, nisi per formalem intelligentiam sive intellectionem inhaerentem nobis.
(f) Similiter arguitur ratione. Improbatur etiam opinio Henrici ratione, et formetur sic ratio: Aut ille actus, id est, cognitio confusa objecti, qua memoria est in actu primo, ut scilicet sit productiva actus secundi, est idem cum illo actu intelligentiae cujus est productiva, quia Henricus posuit notitiam confusam objecti pertinere ad memoriam, et quod illa notitia est ratio formalis producendi intelligentiam, sive notitiam distinctam , ideo quaerit Doctor si illa notitia confusa sit idem cum illa distincta, aut alia. Si idem, tunc idem erit ratio gignendi se, quod est impossibile. Si alia,quaero, aut erit simul cum notitia distincta, et tunc respectu ejusdem objecti erunt, simul notitia confusa et distincta, quod non est intelligibile, quia tu ne idem simul distincte et confuse cognosceretur ; aut non est simul, et tunc memoria formaliter gigneret quando non esset, patet. Si enim in eodem instanti quo producitur notitia distincta non est notitia confusa ; ergo notitia confusa quae pertinet ad memoriam non est productiva notitiae distinctae, quia tunc non est; et tamen productivum, quando actu producit est prius natura ipso producto, et de hoc vide expositionem, quam feci super dist. 1. quaest. 3. et dist. 15. q. unica secundi.
(g) Si etiam dicas, quod memoria est memoria per habitum scientialem. Hoc non stat cum opinione, patet, quia hic quaeritur de memoria ut in parte intellectiva tantum, ut scilicet objectum est praesens intellectui ut intellectus est, ita quod intellectus potest se convertere ad illum absque mendicatione virtutis phantasticae, ut supra patuit. Cum ergo secundum Henricum, per habitum scientialem objectum non sit praesens nisi in phantasmate, oporteret intellectum converti ad phantasma aJ hoc ut acta intelligeret, et sic in operando dependeret a potentia inferiori, quod est supra improbatum, et sic patet littera.
Contra conclusionem Doctoris arguit Occham, quod respectu notitiae abstractivae non est ponenda aliqua species intelligibilis, sed ponitur aliquis habitus praevius. Dicit enim Occham in 2. quaest. 14. et 15. quod intellectus ante cognitionem intuitivam objecti est in potentia essentiali ad cognitionem abstractivam ; sed habita cognitione intuitiva, est in potentia accidentali, ita quod potest in cognitionem abstractivam et prius non potuit, et habitus derelictus a cognitionibus intuitivis ponitur in intellectu, ut prior cognitione abstractiva, et quod talis habitus sic derelictus ponatur in intellectu respectu cognitionis abstractivae, non autem species intelligbilis, sic probat: Quando aliquid est in potentia accidentali respectu cognitionis, non oportet ponere aliud, quam illud per quod est in potentia accidentali ad eliciendum actum ; sed posito tali habitu in intellectu inclinante ad aliquam cognitionem, est intellectus in potentia accidentali ; ergo praeter talem habitum non oportet alium ponere in intellectu. Minor patet per Philosophum, tertio de Anima, ubi dicit quod aliter est intellectus in potentia ante addiscere et invenire quam post, quia ante est in potentia essentiali, et post quando per actum aliquem derelinquitur aliquis habitus, tunc est in potentia accidentali ad alium sibi consimilem ; ergo intellectus per habitum generatum ex actu est in potentia accidentali. Unde nunquam experitur aliquis se esse in potentia accidentali respectu intellectionis, nisi post intellectionem. Si enim ponantur mille species praeviae actui intellectus (si nullum actum habeat intellectus) non plus est, nec experitur, quam si nulla sit ibi species. Si enim non ponatur alia species, et tamen si actus intelligendi ponatur statim intellectus intelligit, et experitur se esse in potentia accidentali respectu alterius cognitionis ; ergo.
Item, omnia illa quae possunt salvari per speciem, possunt salvari per habitum: ergo superfluit species.
Item, quod habitus necessario requiratur ad intelligendum aliquod objectum, patet, quia si non requireretur, sed sufficeret tantum species ; ergo si species corrumpatur post centum mille intellectiones, non aliter posset intelligere illud objectum cujus est species, quam ante omnem intellectionem, quia habitus non ponitur, et species corrumpitur.
Si dicas, quod per multas cognitiones augetur species. Contra, tunc per augmentationem speciei semper inclinatur intellectus plus ad intelligendum, et per consequens superflueret totaliter habitus, qui ab omnibus ponitur. Et sic vel species superflue ponitur, vel habitus: sed habitus ab omnibus ponitur et non species, ergo videtur quod species superflua.
Item, si species ponitur, non ponitur nisi propter assimilationem, vel propter causationem intellectionis, vel propter repraesentationem objecti, vel propter determinationem potentiae, vel propter unionem moventis et moti, et propter ista maxime ponitur species, sed propter nullum istorum oportet ponere ; non propter assimilationem, quia illa assimilatio, aut est in essentia et natura intellectuali, per quam assimilatur objecto cognito, aut est assimilatio effectus ad causam. Non primo, quia intellectus intelligendo substantiam magis assimilatur in natura sua propria objecto quod est substantia, quam per speciem quae est accidens, quia minus assimilatur accidens substantiae quam substantia substantiae. Nec secundo, quia illa assimilatio passi ad agens est per hoc quod recipit aliquem effectum causatum ab agente ; sed isto modo assimilatur intellectus sufficienter per intellectionem causatam ab objecto, et receptam in intellectu.
Item, tanta assimilatio requiritur in notitia intuitiva quanta in abstractiva, sed in intaitiva non requiritur aliquid praevium cognitioni assimilans; ergo nec in abstractiva.
Item, repraesentatum debet esse prius cognitum, aliter repraesentans nunquam duceret in cognitionem repraesentat tanquam in simile ; statua enim Herculis nunquam duceret me in cognitionem Herculis, nisi prius vidissem Herculem, nec etiam scire possum utrum statua sit ibi similis, aut non ; sed secundum ponentes speciem, species est aliquid praevium omni actui intelligendi objectum.
Item, si ponitur propter repraesentationem objeeti, hoc non est nisi, quia distans non potest agere in distans, hoc autem falsum est, sicut post patebit. Nam si objectum distans non possit agere in intellectum causando intellectionem, nisi prius causaret speciem, quia oportet objectum esse praesens passo in se vel in alio ; ergo eodem modo objectum distans non potest causare speciem in intellectu, nisi causando aliquid praevium speciei, per quod objectum est praesens intellectui ad causandum illam speciem ; et similiter ante illam speciem oportet ponere aliam, et sic in infinitum: ergo objectum distans si potest causare speciem in intellectu sine aliquo praevio, per quod sit praesens, ergo eodem modo potest causare immediate intellectionem sine aliqua specie praevia repraesentante.
Nec debet poni species propter causationem intellectionis, quia secundum eos corporale et materiale non possunt agere in spirituale, et ideo oportet ponere talem speciem in intellectu.
Sed contra, sicut corporale et materiale non potest esse causa partialis immediata respectu intellectionis, quae recipitur in spirituali, quia in intellectu possibili, qui est spiritualis qualitas, ita nec materiale potest esse causa partialis in intellectu agente, concurrens ad producendum speciem, quae est spiritualis; et sicut tu ponis, quod corporale potest esse causa partialis ad causandum speciem in, spirituali, ita ego pono quod corporale est causa partialis ad causandum intellectionem in spirituali. Nec debet poni species propter determinationem potentiae, quia omnis potentia passiva sufficienter determinatur per agens sufficiens, maxime quando ipsamet potentia est activa, sed agens sufficiens est objectum et intellectus, ut probatum est. Nec debet poni propter unionem objecti cum potentia, tanquam moventis et moti, quia tunc eodem modo arguerem, quod ante illam speciem oportet ponere aliam, quia ad hoc quod objectum possit causare primam speciem in intellectu, requiritur .quod uniatur sibi, sicut requiritur unio ad Hoc quod causet intellectionem, et hoc erit per aliam speciem, et sic in infinitum. Sic ergo patet, quod habitus sit ponendus propter experientiam et non species ; hoc Occham ubi supra, et multa alia dicit, quae non sunt contra Doctorem. . Quidam alii arguunt contra positionem Doctoris, licet eorum argumenta minus valeant, quam argumenta Occham, arguuntque sic : Si species praecedit actum intelligendi, tunc in intellectu erunt duo recepta ordine quodam, scilicet species et actus intelligendi, et sic vel erunt ambo qualitates, vel species erit qualitas, et actus intelligendi erit passio, quoniam verius perficit intellectum quam species, cum species praesupponatur actui intelligendi tanquam dispositio ; erunt ergo ambo qualitates, (ut omnes concedunt) tunc, vel ejusdem speciei, vel diversarum ; et non possunt poni in diversis: speciebus qualitatis, ergo in eadem specie. Et tunc arguo, quod intellectus non esset denudatus a specie recepti, tanquam a medio recipiendi, quod est contra Averroem in multis locis.
Item, difficile esset dare illius speciei: necessitatem, cum non sit necessaria tanquam dispositio, nec tanquam medium inter puram ignorantiam et scientiam, nec ut causa actus intelligendi. Omnia enim argumenta, quae alteram harum partium probant, sunt debilia et non excedunt naturam sermonis dialectici. Facilius ergo dicendum puto, intellectionem esse speciem secundum eum, sed differre solum in modo et ratione; potest enim effectus comparari ad intellectum potentiae, et ad formam intellectus abstractam a materia, quae vocatur objectum intelligibile ; si enim intellectui comparetur, sic pastionis, et intellectionis nomen sibi, vendicat ; si autem objectum respiciat intelligibile cujus est similitudo, sic rationem speciei retinet, erit ergo una res absolute, licet modi intelligendi illam sint diversi.
Item arguit : Si talis species poneretur prior actu intelligendi, tunc intellectus esset in actu antequam intelligeret, quod omnes Peripatetici extraneum reputant. Et quod sequatur ipsum esse in actu probat, quia ex intellectu et specie fit verius unum, quam ex materia et forma ; et quod verius est unum, verius est ens, ergo intellectus et species sunt verius ens ; sed quod vere est, actus est, ergo intellectus per speciem informatus est actus vel in actu, et sic intellectus erit in actu antequam intelligat, quod est falsum: haec ille.
Respondeo primo ad rationes Occham. Et dico ad majorem primi argumenti, quod aliquid esse in potentia accidentali sive propinqua, potest dupliciter intelligi.
Primo, quia illud per quod aliquid est in potentia accidentali est ratio, quare actus prompte, faciliter et expedite elicitur, et per quod potentia magis inclinatur ad similes actus. Hoc modo intellectus per habitum causatum ex pluribus actibus dicitur in potentia accidentali, quia habens talem habitum promptius, facilius et expeditius elicit similes actus illis ex quibus causatur, sustinendo quod habitus non concurrat active ad actus exteriores, et ante illum habitum intellectus dicitur esse in potentia essentiali sive remota. Sustinendo vero quod habitus sit partialis causa actus sequentis, dico quod intellectus per talem habitum non tantum est in potentia accidentali ad prompte, faciliter et expedite producendum talem actum, sed etiam ad producendum perfectiorem actum intensive, ut patet a Doctore infra dist. 11.
Secundo aliquid potest intelligi esse in potentia accidentali, quia illud per quod est in tali potentia, est simpliciter ratio quare potentia intellectiva sit in potentia propinqua ad agendum absolute, sic quod ante illud nullo modo posset agere ; et hoc modo per speciem intelligibilem intellectus est in potentia accidentali respectu cognitionis abstractivae, ita quod ante illam nullo modo potest intelligere, cum tunc non habeatur praesentia objecti, et sic intellectus ut non habens speciem intelligibilem objecti, dicitur in potentia essentiali, sive remota, ut vero est habens illam dicitur in potentia accidentali sive propinqua, quia tunc habet omnia requisita ad causandam intellectionem. Et cum dicit, quod habitus sufficit, negatur, cum per habitum ut habitus est, non habeatur praesentia objecti, quae necessaria est ad actum intelligendi.
Et cum dicit, quod nos experimur quod per actum intelligendi, sive per habitum sumus in potentia propinqua, etc. non autem per speciem intelligibilem. Dico primo, quod bene per habitum experimur nos esse in potentia propinqua ad eiiciendos similes actus illis, ex quibus causatur habitus ad quos actus habitus inclinat, et tale hujusmodi non experimur per speciem intelligibilem alicujus, cum species intelligibilis objecti praecedat omnem actum intelligendi illius objecti.
Secundo dico, quod non est necesse habere talem experientiam seu cognitionem experimentalem, (ut etiam patet secundum ipsum de cognitione intuitiva objecti) quia si potentia habet objectum in se praesens, statim operatur circa illud, causando intuitivam cognitionem illius, et tamen patet quod ante illam cognitionem non habet aliquem actum cognitum experimentalem circa illud objectum, sic in proposito. Sufficit enim quod causae actus sint debitae approximaias et non impeditae, quibus positis statim sequitur actio.
Deinde quando dicit, quod si post centum mille intellectiones species intelligibilis corrumperetur, non posset intellectus cognoscere abstractive. Dico primo, quod casus non est admittendus, quia per aliam et aliam intellectionem intenditur species intelligibilis, ut infra patebit. Et cum dicit, quod tunc per illam magis inclinaretur ad actum intelligendi, dico, quod si loquatur de inclinatione naturali potentiae per quodcumque sibi adveniens, illa non intenditur, ut patet a Doctore in quarto, dist. 49. quia inclinatio naturalis est ipsa natura inclinata. Si vero inclinatio naturalis sumatur ex parte speciei, dico quod quanto illa intenditur in suo esse, tanto inclinatio naturalis intenditur, cum sit eadem res, et sic intellectus habens talem speciem magis inclinatur ratione talis speciei. Sed haec nihil ad quaestionem,quia si species intenderetur, tunc per illam posset perfectior actus causari.
Dico secundo, quod si talis species corrumperetur, ita quod in potentia nihil esset nisi habitus derelictus ex actibus, intellectus non posset cognoscere objectum abstractive, quia tunc non posset haberi praesentia objecti, quae est necessaria ad actum intelligendi; et sic non esset inconveniens, quod post centum mille intellectiones, destructa specie intelligibili, per quam solam habetur praesentia objecti in cognitione abstractiva, intellectus nullam cognitionem abstractivam haberet.de tali objecto; sicut non est inconveniens quod post centum mille visiones potentia visiva non possit videre album, destructa specie sensibili albi, per quam solam habetur praesentia albi in ratione objecti visibilis.
Oporteret ergo ponere, quod destructa specie intelligibili per habitum possit haberi praesentia objecti intelligibilis, in ratione objecti intelligibilis, quod non probat nec probare posset, cum objectum sub ratione qua intelligibile sit prius habitu, quia et prius actibus ex quibus generatur habitus.
Ad aliud, quando dicit quod si species ponitur, aut ponitur propter assimilationem, etc. Dico, quod quamvis species intelligibilis sit similitudo objecti sub ratione qua intelligibile, ut supra exposui, principaliter tamen ponitur, ut per illam habeatur praesentia objecti intelligibilis, quae aliter haberi non posset, et sic patet quod illa quae dicit de assimilatione, non sunt ad propositum.
Si tamen teneatur quod propter assimilationem ponitur, tunc ad objectiones quas facit, respondeo praemittendo unam, quod aliquid assimilari alteri contingit multipliciter :
Uno modo in ratione naturae, ita quod una natura est similis alteri, et sic species intelligibilis non ponitur ad hoc, ut intellectus fiat similis in sua natura objecto, nec e contra.
Secundo, dicitur aliquid assimilari alteri tantum accidentaliter, sicut dicimus quod Franciscus est similis Joanni albo ratione albedinis quam habet: et sic intellectus habens actum intelligendi dicitur similis objecto cognito, quia actus intelligendi est similitudo objecti cogniti ; et similiter per speciem intelligibilem est accidentaliter similis objecto intelligibili inquantum intelligibile, et sic aliter est similis objecto per speciem intelligibilem, et aliter per actum intelligendi; similitudo enim per actum intelligendi abstractivum necessario praesupponit similitudinem per speciem intelligibilem.
Tertio potest aliquid dici simile alteri, loquendo de similitudine proportionis, et sic intellectus per speciem intelligibilem magis proportionatur objecto intelligibili inquantum intelligibile, quam per aliquid aliud; et hoc modo loquendo de tali similitudine proportionis, patet quod species intelligibilis est necessaria, quia sine illa est simpliciter improportionatus objecto intelligibili ad ipsum attingendum per intellectionem. Et quod dicit, quod tanta assimilatio requiritur tam in notitia intuitiva quam in abstractiva, concedo, loquendo de assimilatione tertio modo ; et sicut in cognitione intuitiva ad hoc, ut potentia possit intuitive cognoscere objectum, requiritur praesentia objecti in se, ita in cognitione abstractiva ad hoc ut potentia possit cognoscere objectum, requiritur praesentia objecti; et quia in tali cognitione abstractiva non habetur in se praesens, sed per speciem intelligibilem habetur praesens, ideo hoc modo requiritur tanta similitudo.
Ad aliud quando dicit, quod repraesentatum debet esse prius cognitum, etc. dico, quod aliquid repraesentari potest multipliciter intelligi. Uno modo in ratione imaginati, sicut dicimus quod imaginatum cognoscitur per imaginem, et tale prius cognoscitur, ut patet de statua Herculis, etc. Secundo in ratione objecti intelligibilis, et tale prius non cognoscitur; modo per speciem intelligibilem habetur tantum praesentia objecti in ratione objecti intelligibilis, et de hujusmodi repraesentatione vide Doctorem in quaest. 14. quodlib. Concedo etiam quod repraesentatum prius cognoscitur specie intelligibili, cum species intelligibilis cognoscatur tantum actu reflexo, de quo alias.
Et quod dicit de distante, hoc nihil est. Tum, quia semper requiritur approximatio objecti secundum praesentiam, nam in cognitione intuitiva objectum debet esse approximatum secundum suam existentiam et praesentiam. Unde non credo,
quod intellectus Angeli existens in caelo possit iutuitive videre lapidem propter maximam distantiam, de quo in 2. dist. 5. quaest. 10. et 11. et in 4. dist. 45. sic in cognitione abstractiva requiritur approximatio objecti, qualis possit haberi, quae approximatio nihil aliud est, nisi objectum esse proportionaliter praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis; non potest autem esse praesens in ratione objecti intelligibilis, sub ratione universali nisi per speciem intelligibilem. Et cum dicit, quod sicut objectum distans potest causare speciem intelligibilem, ita et cognitionem, dico quod si intelligit, quod objectum distans, puta lapis, extra possit, ut causa propinqua causare speciem intelligibilem in intellectu nostro, negatur. Sed dicitur causare, ut causa remota, quia prius causat speciem sensibilem in sensu exteriori, deinde causatur species sensibilis in virtute phantastica, quae species dicitur phantasma, et ipsum phantasma una cum intellectu agente est causa immediata speciei intelligibilis, ut. infra patebit a Doctore. Datio autem quare objectum distans non potest immediate causare speciem intelligibilem sui, est propter ordinem potentiarum, de quo supra patuit quaest. 3. praesentis distinct. Si vero tale objectum comparetur intellectui non habenti essentialem ordinem ad virtutem phantasticam et sensum exteriorem, posset immediate causare speciem intelligibilem in tali intellectu, ut alias exposui super quaest. 11. dist. 3. secundi.
Ad aliud, cum dicit quod non debet poni species propter causationem intellectionis, respondeo, quod. specialiter propter hoc ponitur, ut inferius probabo per dicta Doctoris.
Et quod adducit de corporali et materiali, etc. quod non possunt producere aliquem effectum spiritualem, hoc non dicitur a Doctore. Imo vult ipse Doctor in 2. dist. 3. quod non tantum corporale possit movere intellectum nostrum ad sui cognitionem, sed etiam potest movere intellectum Angelicum, partialiter causando in eum cognitionem intuitivam. Et de hoc. quomodo corporale possit agere in spirituale, patebit infra in quaestione immediate sequenti. Bene verum est, quod non possunt agere in spiritum, causando nec, totaliter, nec partialiter effectum corporalem, cum talis effectus non possit recipi, in spiritu, ut patebit in 4. dist. 44. Et haec sufliciant.
Ad rationes alterius opinionis. Ad primam dico, quod sunt duae qualitates. Et cum quaerit in qua specie qualitatis, dico quod sub prima, cum species intelligibilis: sit qualitas de difficili mobilis ; et intellectio sit qualitas de facili mobilis (si tamen qualitas de difficili et de facili mobi-Iis sint ejusdem speciei, saltem subalternae, vel dicantur modi ejusdem rei) quod, forte magis videtur, ut patet in praedicamento Qualitatis Doctoris. Vel si ponantur diversae species, ita quod una sub habitu et alia sub dispositione, patet quod species intelligibilis ponitur sub specie habitus, cum sit qualitas de difficili mobilis, ut patebit in ista quaestione respondendo ad argumenta Henrici ; intellectio vero ponitur sub dispositione. Forte etiam possent poni in tertia specie Qualitatis, cum sint passiones spirituales secundum unum opinionem, et de hoc vide Doctorem in quodlib. quaest. 13. Et cum dicit, quod si ponantur in eadem specie, quod tunc intellectus non esset denudatus a specie recepti tanquam a medio recipiendi, dico quod licet hoc requirat prolixiorem tradatum, tamen pro nunc dico, quod si essent sub eadem specie generica, non tamen sub eadem specie specialissima; et posito quod sint ejusdem speciei specialissimae, adhuc una non esset ratio recipiendi aliam, et hoc infra declarabitur. . Ad aliud, quod tunc intellectus esset in actu antequam intelligeret, dico primo,: quod hoc est necesse ipsum esse in actu suo entitativo, et existentiae ante omnem intellectionem.
Et si dicatur, quod intellectus ante intelligere nihil est eorum, quae sunt, ut patet 3. de Anima, t. e. 5.
Ista auctoritas sic debet intelligi, quod ante intelligere aliorum non est de numero intelligibilium in potentia propinqua, ut diffuse Doctor exponit in 1. dist. 3. quaest. 7. et in 2. dist. 3. et in quodlib. Et quando probat quod esset in actu, admitto. Cum vero deducit, quod sit venus ens quam compositum ex materia et forma, non credo, quod Joannes de Janduno, qui fuit peritissimus Aristotelicas, hoc non intellexit, contra quem ista opinio arguit. Sed quomodo haec auctoritas intelligatur, vide Scutum in suis Universalibus.
Et quod dicit, quod species intelligibilis et intellectio sunt una res. Hoc dicit secundum opinionem Aegidii quodlib. 3. quaest. 12. et 13. quam opinionem Doctor improbat in quaest, immediate seq. Et miror, quod haec opinio non solvat argumenta Scoti, quibus probat necessitatem speciei intelligibilis.
(h) Ad argumenta principalia, facta in principio quaestionis, quibus probat nullam esse necessitatem ponendi talem speciem intelligibilem, respondet Doctor primo ad primum, quod si argumentum concluderet contra ipsum Doctorem, concluderet etiam contra omnem opinionem, quod nullo modo possit intelligi universale ; quia si tu dicis, quod illud quod imprimitur a singulari est singulare a quocumque imprimatur, (cum actio sit circa singulare) illud autem quod est singulare non potest repraesentare universale ; et si universale non est praesens in ratione intelligibilis, nullo modo potest intelligi, et sic per nihil impressum in anima (cum omne tale sit singulare) potest haberi praesentia objecti universalis, ac per consequens non erit intelligibile. Sequitur :
Ideo respondeo. Hic Doctor primo dat unam distinctionem, deinde respondet ad argumenta. Distinctio est haec, quod alia est ratio agendi, et alia est ratio agentis sive conditio agentis; ratio agendi est natura ut natura; ratio agentis est singularitas. Exemplum, haec albedo causat speciem sensibilem in organo visus ; ratio formalis causandi est quidditas albedinis, sive essentia albedinis propter quam haec albedo agit ; conditio vero agentis est singularitas agentis. Et nota, quod tota perfectio agentis inquantum agens, sumitur a formali ratione agendi et non a conditione agentis, et quanto ratio formalis est nobilior, tanto effectus producibilis per eam erit nobilior. Hoc praemisso respondet ad argumentum cum dicitur : Quaecumque species gignitur ab aliquo, repraesentat ipsum secundum illam rationem secundum quam gignitur ab eo. Dicit quod ista est vera, loquendo de ratione formali gignendi, modo ratio formalis gignendi est natura, ut natura: loquendo vero de conditione agentis gignentis, negatur illa propositio. Sed contra hanc responsionem arguit Doctor, quia videtur sequi quod species sensibilis possit repraesentare universale; patet, quia talis species, quae gignitur ab hac albedine, est a ratione formali gignendi, sive imprimitur a ratione formali gignendi.
Respondet Doctor ultimate, quod quando aliquid imprimitur ab aliquo (rationem formalem includente) sicut a causa totali (quae ratio formalis sit in singulari)repraesentat ipsum sub illa ratione sub qua gignitur, loquendo de ratione gignendi, et etiam repraesentat ipsum concomitanter sub ratione gignentis, aut saltem non sub ratione opposita rationi gignentis ; et ideo species in sensu non repraesentat objectum sub ratione universalis, quae est conditio opposita rationi gignentis singularis. Sed in proposito objectum non est causa totalis gignens respectu speciei intelligibilis, quia cum ipso agit intellectus agens sicut partialis causa.
In ista tamen littera occurrunt aliqua dubia.
Primum est de ratione formali gignendi, quia ex quo natura est prior singularitate, ut patet per ipsum in 2. dist. 3. hoc idem in isto primo dist. 5. quaest. 2. et 26. dist. et ut sic, habet tantum esse secundum quid, cum ut sic, sit prior existentia, et supra ostensum est, quod nihil habens tantum esse secundum quid potest esse ratio formalis agendi, respectu alicujus habentis esse simpliciter sive existens, modo species intelligibilis habet verum esse reale. Similiter quando Joannes producitur a Francisco, ratio formalis agendi in Francisco est natura ut natura, et ut sic tantum habet esse secundum quid, ergo non potest esse ratio formalis agendi vel producendi Joannem secundum verum esse reale absolutum, et actu existens.
Secunda difficultas est de conditione agentis, quae secundum Doctorem, est ratio singularitatis, quare perfectio agendi non etiam sumitur a singularitate,cum singularitas dicat ens positivum et reale, ut patet a Doctore infra dist. 5. q. 2. et 26. Est enim singularitas actus positivus, realiter actuans et perficiens naturam cui advenit, ut patet a Doctore, ubi supra, sed de hoc vide prolixius in 2. dist. 3.
Item circa idem occurrit alia difficultas, quia agens agit inquantum est in actu, et si agit vere actione reali, vere erit in actu reali 5 sed singularitas ut singularitas, est prior existentia naturae, imo praescindit ab omni existentia, ut subtiliter patet a Doctore in 2. dist. 3. et per consequens singulare agens non erit in actu, et sic nullo modo poterit agere.
Quarta difficultas est in hoc, quod dicit quod ratio formalis gignendi speciem intelligibilem est natura objecti, et conditio agentis est singularitas objecti: hoc videtur contra ipsum, quia infra quaest, penult. expresse vult quod ipsum phantasma sit causa partialis speciei intelligibilis, et per consequens natura phantasmatis erit ratio formalis gignendi speciem intelligibilem ; et sic species illa repraesentaret naturam phantasmatis, cum eo modo repraesentet, quo gignitur a ratione formali gignendi, ut patet per rationem Doctoris; ergo per speciem intelligibilem tantum habetur potentia naturae phantasmatis, quod est contra Doctorem.
Quinto dubitatur in hoc, quod dicit quod species sensibilis concomitanter repraesentat singulare; ergo species sensibilis primo et immediate repraesentat naturam in se; si sic, tunc arguitur sic : Eo modo quo habetur praesentia objecti in ratione objecti, eo modo potest cognosci; sed per speciem sensibilem primo et immediate habetur praesentia naturae ut naturae, patet, quia talis species eo modo repraesentat quo imprimitur a ratione formali gignendi: ergo actus sentiendi poterit terminari ad naturam in se, quod est contra Doctorem. Item in eo quod dicit, quod repraesentat singulare concomitanter, quaeritur an repraesentet singulare sub ratione singularitatis, aut sub alia ratione? Si primo, ergo per ipsam poterit cognosci singulare sub ratione singularitatis, quod est contra ipsum in primo Metaphysic. et in septimo. Si secundo, detur illa alia ratio sub qua repraesentat, non sub ratione universalis, ut patet. Si dicatur, quod repraesentat ipsum sub ratione singulari non distincta, seu quodammodo confusa, tunc arguo sic, et accipio hanc albedinem singularem, quae imprimat speciem sensibilem in organo visus, tunc sic : Eo modo species sensibilis repraesentat albedinem, quo imprimitur a ratione formali agendi albedinis ut a totali causa, ut patet a Doctore, et conditio agentis est singularitas propria ipsius albedinis ; si ergo primo repraesentat rationem formalem gignendi, et concomitanter conditionem agentis: sed illa conditio est singularitas propria albedinis, ergo per ipsam speciem sensibilem poterit cognosci haec albedo, sub ratione propria singularitatis.
Item occurrit alia difficultas, quia si teneatur quod sicut objectum intelligibile est tantum partialis causa speciei intelligibilis, sic similiter objectum sensibile erit tantum partialis causa speciei sensibilis (ut aliqui tenent) quomodo poterit salvari, quod species sensibilis impressa a ratione formali agendi a partiali causa, non repraesentet ipsam albedinem sub ratione universali ?
Respondetur ad primam difficultatem praesupponendo unum, quod quando Doctor dicit quod ratio formalis agendi est natura sive entitas quidditativa, ut etiam supra expositum est in dist. 1. quaest. 2. non vult quod sit ratio agendi alicui supposito nisi actu existat, quae existentia est idem realiter cum ipsa natura, ut patet ab ipso in 2. distinct. 1. et ibi diffuse pertractavi illam materiam. Existentia enim est gradus intrinsecus naturae, licet ergo ratio formalis agendi (cum sit ratio quidditativa) sit ipsa natura, nunquam tamen aliquod suppositum agit mediante ratione formali agendi, nisi talis ratio formalis actu existat: requiritur ergo existentia in natura, non ut ratio formalis agendi, nec ut pars rationis formalis agendi, sed ut. dispositio, sine qua impossibile est rationem formalem agendi habere actum sive actionem realem.
Ad secundam difficultatem. Concedo quod ratio singularitatis est actus perficiens naturam, negatur tamen quod sit ratio formalis agendi, quia proprie loquendo de ratione formali agendi est ratio quidditativa, ut supra patuit dist. 1. q. 2. Sicut enim proprie terminus formalis generationis est entitas quidditativa, per quam genitum est simile generanti, ita ratio formalis generandi erit entitas quidditativa, per quam genitum est sibi simile in natura ; ratio autem singularitatis, et si dicat perfectionem additam naturae, non tamen est ratio quidditativa.
Dico secundo, forte non haberem pro inconvenienti, quod entitas singularitatis sit ratio formalis agendi, et quomodo hoc posset intelligi, vide in expositione quam fecit super d. 3. q. ultima secundi.
Ad aliud, quod est de singulari agente, concedo . quod agens singulare agit inquantum est in actu, ita quod nisi sit actu existens non potest agere actione reali. Et cum dicis, quod per singularitatem non est actu existens, quia singularitas est prior existentia, dico quod si singularitas sit prior existentia, non tamen dicitur conditio agentis nisi actu existat ; non quod existentia singularitatis proprie dicatur conditio agentis, sed quia agens actu agere non potest, nisi actu sit singulare singularitate existente in eo, et eo modo requiritur existentia singularitatis, quo dixi de existentia naturae.
Ad quartam difficultatem, dico quod ratio formalis agendi respectu speciei intelligibilis potest dupliciter intelligi. Uno modo pro ratione formali agendi remota, a qua dependet ratio formalis agendi propinqua quantum ad suum esse. Alio modo pro ratione formali agendi propinqua. Primo modo, natura objecti pro statu isto est ratio formalis agendi speciem intelligibilem, quia ipsa est prima ratio formalis immutandi sensum exteriorem, quo immutato immutatur virtus phantastica, recipiendo phantasma talis objecti. Secundo modo phantasma est ratio formalis agendi speciem intelligibilem, loquendo de ratione formali partiali. Si tamen objectum comparetur ad intellectum separatum a corpore, natura talis objecti erit ratio formalis agendi proxima et immediata respectu speciei intelligibilis imprimendae in tali intellectu, ut patebit in 2. d. 3. q. 10. et 11.
Et quando dicitur, quod tunc species intelligibilis repraesentabit naturam phantasmatis, et si sic, tunc phantasma erit prius praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis quam ipsum objectum. Dico quod species intelligibilis primo et immediate repraesentabit naturam ipsius objecti, quia et si natura phantasmatis sit ratio formalis imprimendi talem speciem, non tamen est ratio formalis imprimendi immediate speciem propriam, sed tantum imprimendi speciem objecti, quia species intelligibilis si immediate imprimeretur ab objecto, esset tantum repraesentativa objecti in ratione intelligibilis: a quocumque ergo imprimatur talis species, semper repraesentativa ejusdem, sicut patet de specie intelligibili impressa intellectui Angelico,quae repraesentat Deum sub ratione Deitatis.in ratione objecti intelligibilis, et tamen immediate causatur a voluntate divina et non ab objecto, et in hoc dicimus quod voluntas divina supplet vicem talis objecti ; sic in proposito, phantasma supplet vicem objecti. An modo phantasma (cum sit vera res absoluta) possit causare aliquam speciem intelligibilem in intellectu possibili repraesentantem ipsum phantasma in ratione objecti intelligibilis, de hoc alias, quia hoc pertractare non est praesentis speculationis. Ad quintam difficultatem dico, quod species sensibilis repraesentat ipsam naturam, sed non absolute, sed ut in aliquo singulari, et sic dicitur repraesentare concomitanter singulare; non enim in aliquo priori natura dicitur repraesentare naturam in se, quin in illo repraesentet in aliquo singulari, et ideo potentia sensitiva, puta visiva, nunquam per speciem sensibilem habet naturam objecti sensibilis praesentem in ratione objecti sensibilis in se et absolute, sed tantum habet illam praesentem, ut in aliquo singulari. Et quando additur, quod tunc singulare sub ratione singularitatis potest cognosci, negatur consequentia, quia posito quod singulare sub ratione propria singularitatis producat speciem sensibilem, non tamen talis species sensibilis repraesentat illud singulare sub propria ratione singularitatis.
Ad ultimum dico, quod posito quod natura objecti sensibilis sit ratio formalis agendi et partialis, non tamen sequitur quod species sensibilis sic impressa repraesentet naturam ut natura est, sicut species intelligibilis. Et ratio est, quia si sensus concurrit partialiter ad speciem sensibilem, et intellectus agens ad speciem intelligibilem, non tamen sequitur quod sicut species intelligibilis repraesentat, naturam in se, quod etiam species sensibilis, quia intellectus agens est virtus immaterialis, et propter suam immaterialitatem est valde abstractiva: non.sic est de potentia sensitiva, quae cum sit virtus organica et immersa materiae quantum ad esse, et quantum ad operari, non potest dici virtus abstractiva, sive partialis causa causandi aliquam speciem repraesentativum alicujus abstracti, sive a singulari.
bus sive a conditionibus materialibus. Et sic patet responsio ad dubia.
(k) Ad secundum de praesentia. Ista responsio sic debet intelligi, quod in cognitione abstractiva, objectum prius est praesens praesentia reali, ut possit causare speciem intelligibilem, id est, quod ipsum phantasma repraesentans ipsum objectum cum conditionibus materialibus, et supplens vicem illius in causando speciem intelligibilem, dicitur objectum esse sic praesens, quia phantasma repraesentans ipsum, sic est praesens causando speciem intelligibilem.
Idem videtur dicendum in secunda praesentia in specie intelligibili, quod objectum dicitur praesens ut causativum cognitionis suae, quia species intelligibilis in qua relucet, sic est praesens intellectui ut possit esse causa partialis iniellectionis objecti. Vel sic intelligo quando Doctor dicit, quod duplex est praesentia objecti, scilicet realis et intentionalis; et per primam praesentiam sive approximationem talem, potest gignere speciem talem in intellectu, quod sufficit ut sit praesens praesentia reali alicui sensui exteriori, quia si talis praesentia non haberetur, nunquam posset intelligi via naturali propter ordinem potentiarum ; posita ergo prima praesentia alicujus sensibilis, respectu potentiae sensitivae exterioris, per talem praesentiam habetur species sensibilis in organo.sensus, qua habita tunc causatur phantasma ejusdem sensibilis in. virtute phantastica, et ultimate ab.illo phantasmate, ut a partiali causa causatur species intelligibilis repraesentans ipsum sensibile sub ratione universali.
. Est etiam praesens praesentia intentionali, hoc est, per aliquam speciem sicut visibile extra dicitur primo praesens potentiae, visivae praesentia reali, qua causatur species sensibilis in organo visus ; secundo per illam speciem dicitur praesens praesentia intentionali,sive praesentia objectali, et nisi esset praesens ipsa praesentia numquam posset videri, sed respectu virtutis phantasticae dicitur primo praesens praesentia reali, non imprimendo aliquid in virtute phantastica ; sed ex hoc solo dicitur praesens tali praesentia reali, quia est praesens tali praesentia sensui exteriori, imprimendo speciem sensibilem ; ad quam sequitur causatio phantasmatis, per quod phantasma dicitur sensibile esse praesens virtuti phantasticae praesentia objectali, quia ut sic praesens immediate potest cognosci a virtute phantastica, et sic ista praesentia secunda praesupponit primam praesentiam. Similiter dico respectu intellectus, quod non potest haberi praesentia secunda, qua objectum dicitur praesens in ratione intelligibili, nisi habeatur prima praesentia objecti imprimentis realiter aliquid praevium, saltem in potentia inferiori, ut supra exposui. Et sic patet quomodo prima praesentia non est sufficiens ad hoc, ut objectum possit intelligi.
Et nota in ista littera ista verba Doctoris cum dicit: Dico, quod objectum respectu potentiae habet primo praesentiam realem, scilicet approximationem talem, ut possit gignere speciem talem in intellectu, quae est ratio formalis intellectionis.
Hic apparet quomodo vult, quod ratio formalis gignendi intellectionem abstractivam sit species intelligibilis, et non objectum relucens, licet tamen aliquis velit dicere ex intentione Doctoris quod species non moveat intellectum, sed tantum objectum relucens, quod non credo esse verum ; tum, quia objectum, ut ibi tantum habet esse secundum quid, et nullum esse reale. Cognitio vero abstractiva est verum ens reale absolutum de praedicamento Qualitatis, positum in prima spe. cie Qualitatis, ut patet a Doctore in quodlib. quaest. 13. modo verum ens reale non potest causari, nec totaliter nec partialiter ab aliquo habente tantum esse secundum quid, quod est esse repraesentativum. Nec valet dicere, quod non causat sub illa ratione formali, qua est repraesentata, sed sub ratione absoluta talis naturae, posita tamen praesentia illius per speciem intelligibilem. Sed hoc nihil est, quia etiam talis natura ut sic, nullam existentiam dicit, ut patet.
Multae aliae essent rationes ex dictis. Doctoris, quibus patere posset, quod re--spectu cognitionis abstractivae tantum species intelligibilis est ratio formalis partialiter causandi, sed quia patet expresse intentio ejus quod species intelligibilis sit hujusmodi ratio formalis, ideo illas rationes pro nunc praetermitto. Et quod haec sit expresse intentio ejus, patet hic in praesenti littera, patet etiam ex titulo quaestionis quando quaerit: Utrum in parte intellectiva proprie sumpta sit memoria proprie, id est, habens speciem intelligibilem, priorem naturaliter actu intelligendi, ubi vult expresse quod species intelligibilis pertineat ad memoriam, ut memoria est productiva actus intelligendi. Hoc etiam patet in exponendo auctoritates Augustini, ubi loquitur de memoria, ut in dist. 2. part. 2. et dist. 27. hujus.Sed expresse hoc patet infra d. 18. et in 2. dist. 3. q. 10. vel 11. Et clarissime hoc dicit in quodl. et in 4. d. 12. q. 3. in responsione ad ultimum argumentum principale.
(I) Ad tertium,Augustinus ponit memoriam esse multorum, etc. Ideo respondeo sicut dictum est de primo cognito. Hic dicit Doctor quod ex quo sunt plura cognita habitualiter, et non accipitur hic habitualiter cognito pro habitu scientiae, sed propter quamdam similitudinem ad aliquam scientiam,quia sicut habens habitum scientiae prompte et expedite potest operari, ita habens praesentiam objecti in ratione intelligibilis prompte et expedite potest intelligere illud. Dicitur ergo cogntum in proposito, quando est praesens potentiae in ratione objecti, et in cognitione abstractiva est praesens per speciem intelligibilem, et sic species intelligibilis potest dici habitualis cognitio, quia est ratio formalis causandi notitiam actualem illius objecti. Quia ergo sunt plures species, secundum quas dicuntur plura objecta habitualiter cognita, quaerit Doctor quare habetur cognitio unius, et non simul habetur cognitio alterius ?
Dat singularem responsionem, quod tunc illud objectum actu cognoscitur, cujus species intelligibilis fortius et efficacius movet intellectum; et illa species intelligibilis fortius movet, cujus singulare objecti intelligibilis fortius movet sensum, et causam hujus supra exposui q. 1. praesentis dist.
Et nota, quod Doctor in ista littera aliqua tangit, quae alibi solvenda sunt. Primum, quod posito primo actu intellectionis alicujus objecti,est in potestate nostra cognitio actualis cujuslibet habitualiter noti. Quomodo hoc intelligatur, vide litteram Doctoris in 2. dist. 42. et expositionem, quam ibi feci, et etiam in eodem secundo, dist. 9. et forte infra etiam exponetur dist. 6. Secundum, an plura simul intelligi possint? Et oportet dicere quod sic, secundum Doctorem, quia ponens differentiam inter aliqua duo, simul cognoscit illa duo; est tamen dubium quod non aeque perfecte cognoscit aliqua plura simul, sicut quodlibet seorsum sumptum, ut exposui supra dist. 2. q. ult. et in 2. dist. 3. quaest. 10. vide ibi multas difficultates.
Ad Algazelem dico. Haec littera patet, quia licet aliqua in suo esse reali repugnent ad invicem esse in eodem subjecto, ut duo contraria, intentiones tamen eorum, sive species intelligibiles, sive intellectiones non repugnant in eodem, cum una formaliter non contrarietur alteri.
(m) Ad quartam dico, quod non tantum intellectus patitur ab objecto reali, etc. Nota pro intelligentia litterae rem, id est, objectum movere animam non motu Physico, sed potius metaphorico contingit dupliciter. Primo movet ad ipsam per speciem intelligibilem impressam in anima, quae species impressa dicitur motus, et inquantum objectum relucet in ea, dicitur movere per illam tantum intentionaliter et motu metaphorico. Intellectus enim agens et phantasma realiter movent, quia vere causant speciem intelligibilem, quae est qualitas realis, et intellectus recipiens illam realiter patitur ab intellectu agente et phantasmate ; ut vero objectum inquantum relucet in specie intelligibili, dicitur movere tantum motu metaphorico, et intellectus ut comparatur ad objectum, inquantum relucens in specie intelligibili, dicitur moveri metaphorice. Similiter quando intellectus agens et species intelligibilis causant intellectionem objecti, imprimendo illam in intellectu possibili realiter movente intellectum possibilem, quia causant ibidem veram qualitatem, quae est intellectio, ut patet a Doctore q. 13. quodlib. Et sic intellectus possibilis recipiens intellectionem ab intellectu agente et specie intelligibili, dicitur realiter pati ab illis. Quia vero objectum per hujusmodi intellectionem habet esse cognitum, tunc dicimus quod objectum ut sic cognitum, metaphorice movet intellectum possibilem, et intellectus possibilis ut comparatur ad tale objectum, dicitur moveri metaphorice ; et hoc modo potest dici, quod intellectio est motus rei ad animam, sive quod est motus objecti ad ipsam animam, loquendo de motu metaphorico, et quod hic sit sensus Doctoris, vide in quodlib. q. 15.