IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Sed quid Logice loquendo ? Doctor dicit quod Logice loquendo, ista: Christus fuit homo in triduo, est falsa. Et ratio est, quia de conceptu in se falso nihil vere potest praedicari, sicut etiam ista est falsa: homo irrationalis est animal, ut patuit in primo, dist. 2. quaest. 2. Si enim de conceptu in se falso aliquid posset vere praedicari, tunc haec esset vera: Majus Deo est, quod tamen est falsum, quia iste conceptus: majus Deo, est simpliciter incompossihilis, quia Deus est unum cogitabile sine contradictione, quo majus nihil cogitari potest sine contradictione, ut expositum est supra a Doctore in primo dist. 2. q. 1. Modo in proposito, Christus non dicit unum conceptum per se, patet, quia includit duas naturas perfectas, et in actu, ex quibus non fit unus per se conceptus, quia tunc una se haberet per modum actus, et alia per modum potentiae, ut supra patuit ; cum ergo Christus includat duas naturas, divinam et humanam, et in triduo non fuit illa humana, ut supra patuit, sequitur ergo quod in illo triduo non fuerit Christus, et per consequens de tali conceptu in se falso, nihil vere potest praedicari; et sic ista Logice loquendo est falsa: Christus in triduo fuit homo. Et addit, quod tamen ista est vera: Socrate nun existente, Socrates est homo, quia Socrates dicit unum per se conceptum priorem existentia ; Socrates enim est quid constitutum ex humanitate et haecceitate, et est vere in praedicamento Substantiae, et sic homo vere praedicatur in quid de Socrate, ipso non existente.
(o) Et si dicatur, quod haec est per se vera : Christus est homo, ut supra dictum est, dist. 1. q. 1. et si per se vera, ergo et necessaria ; et si necessaria, ergo et semper vera, et per consequens In triduo haec fuit vera: Christus est homo.
Respondet Doctor, quod si ad perseitatem propositionis sufficit quod subjectum includat, etc. Et nota, quod concedendo istam esse semper veram : Christus est homo, ex hoc quod includit causam praedicati ad subjectum, debet sic intelligi, quod iste conceptus Christus, includit naturam humanam, quae est causa inhaerentiae hujus praedicati, scilicet homo ad subjectum. Si dicatur, quod Christus non fuerit in triduo, quia non fuit homo in triduo, dico, quod accipiendo hominem conceptum, Christus non contractus ad aliquam existentiam includit hominem, et sic in triduo fuit Christus, et per consequens in triduo fuit homo.
Adverte etiam quod Doctor vult ad hoc quod praedicatum possit per se praedicari de aliquo subjecto, quod tale subjectum non tantum includat causam inhaerentiae praedicati, sed quod dicat unum per se conceptum, et per consequens ista non est per se vera: Christus est homo, quia Christus non dicit unum conceptum, sed plures, ut supra dixi. Et si dicit plures, oportet prius videre quod ratio talis conceptus sit in se vera, antequam aliquid verificetur de eo. Et in proposito iste conceptus Christus, in triduo non fuit verus, quia includit naturam humanam, quae in triduo non fuit.
Sed videtur quod Doctor sibi contradicat, quia prius dixit quod iste conceptus Christus, est in se falsas in triduo, quia significat naturam humanam et divinam, et natura humana non fuit in triduo, et ex alia parte concedit quod si ad perseitatem propositionis non requiritur unitas conceptus, sed sufficit quod subjectum includat in suo intellectu aliquid, quod sit causa in haerentiae praedicati, etc. quod tunc ista in triduo fuit vera: Christus est homo.
Respondeo, quod nulla est hic contradictio recte intelligendo dicta Doctoris, nam quando dicit quod ista est vera in triduo: Christus est homo ; accipit ibi Christum pro conceptu includente naturam divinam et humanam, sive tunc sit natura humana, sive non sit, iste conceptus significat naturam humanam, sicut si dicerem: album est per se coloratum, iste conceptus album, significat albedinem, quae est causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, sive albedo sit, sive non sit, semper iste conceptus album significat albedinem. Sic iste conceptus Christus, significat naturam humanam, etiam posito quod natura humana non sit, et hoc modo concedit istam esse veram in triduo: Christus est homo; sed quando negat Christum esse hominem in triduo, ideo negat, quia Christus vere includit naturam humanam et divinam ; et quia in triduo non fuit natura humana,ideo in triduo non fuit Christus, quia ibi accipit conceptum Christi,ni actu includit utramque naturam,et humana tunc non fuit. (p) Ad primum. Ad argumenta principalia, primo arguit Doctor, probando quod Christus fuerit homo in triduo. Et arguit sic : In triduo Christus fuit Christus etc. patet, quia si Christus in triduo non fuit homo ; ergo Christus non fuit Christus. Probatur etiam consequentia, arguendo ab inferiori ad superius, nam Christus est inferius ad hominem, ideo bene sequitur, Christus est Christus: ergo Christus est homo, sicut etiam sequitur: Socrates est Socrates ; ergo Socrates est homo.
Respondet] Doctor primo, negando consequentiam, et dat instantiam, quia non sequitur: homo albus est homo albus, ergo homo albus est homo. Consequens est falsum, patet, quia sequitur quod aliquis homo sit albus, nullo homine existente, quod est impossibile, accidens enim reale non inest, nisi subjecto actu existenti. Quod autem sequatur, patet, quia bene sequitur per conversionem simplicem : homo albus est homo, ergo homo est homo albus, ergo aliquis homo est albus, nullo homine existente, quia primum antecedens est verum, scilicet, homo albus est homo albus, nullo homine existente, patet, quia homo albus in subjecto et in praedicato tantum accipitur pro conceptu. Sic est in proposito, posito isto antecedente: In triduo Christus fuit Christus, ergo in triduo Christus fuit homo, sequitur per conversionem simplicem, quod aliquis homo in triduo vere fuerit Christus, homine tunc non existente.
Secundo respondet, negando antecedens, quia Christus includit duos conceptus, et significatum alterius conceptus non fuit in triduo, scilicet homo.
Tertio dat aliam responsionem, quod etiam concesso antecedente, consequentia, non valet ; et cum probatur ex opposito consequentis, dicit quod ex opposito consequentis non infertur oppositum antecedentis, nisi ratione alterius partis, scilicet hominis. Cum enim dicitur: Christus in triduo non fuit homo, quod est oppositum consequentis, ergo Christus non fuit Christus, verum est, quod non fuit Christus quantum ad humanitatem, quae tunc non fuit, et tunc accipitur Christus in antecedente tantum pro supposito divino includente tantum naturam divinam.
Secundo principaliter arguit: Christus in triduo habuit humanitatem ; igitur fuit homo. Antecedens patet, quia in triduo habuit animam, quae est forma hominis specifica ; sed forma dicit totam quidditatem rei, secundum Philosophum 7. Metaphys. text. com. 34. et 35. ubi Commentator sic dicit: Si igitur hoc nomen substantia dicitur simpliciter de materia substantiae compositae ex materia et forma, et de forma ejus et de composito, tunc forma substantiae dicetur esse substantia rei, cum ipsa declarat essentiam illius; et parum infra, differentia inter formam et materiam est, quoniam forma praedicatur per se de habente formam, secundum quod declarat quidditatem ejus substantialem. Hoc patet comment. 34.
Respondet Doctor, negando quod anima dicat totam quidditatem hominis, ut patet per Philosophum 6. Metaph. text. com. 38. vide ibi. Et cum dicitur, quod forma dicit quidditatem rei, dico (ut dicit supra) quod accipit ibi quidditatem sive definitionem pro notiori parte definitionis. .