9.
Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est
1264 Edd.,
sanctum est. At melioris notae Mss. juxta LXX,
sanctus est.
. Quid habemus adorare?
Scabellum pedum ejus. Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini
scabellum; et alii dixerunt,
suppedaneum. Sed videte, fratres, quid nos jubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur:
Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) . Ergo terram nos jubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus
terram, cum dicat aperte Scriptura:
Dominum Deum tuum adorabis (Deut. VI, 13) ? Et hic dicit,
Adorate scabellum pedum ejus; exponens autem mihi quod sit scabellum pedum ejus, dicit,
Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum
Domini mei, quia Psalmus mihi dicit,
Adorate scabellum pedum ejus. Quaero quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura:
Terra scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate
adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et
quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi
prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus
non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione ejusdem terrae loqueretur:
Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cujus pedum scabellum
est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subjecit,
Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. Quis sanctus est? In cujus honore adoras scabellum pedum ejus. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et
a spiritu non vivificeris:
Spiritus est enim, inquit,
qui vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat:
Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam. Scandalizati sunt discipuli ejus quidam, septuaginta ferme, et dixerunt:
Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait,
Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam
1265
aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de
corpore suo, et daturus illis, et dixerunt,
Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia
est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui
remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesseruut illi, tanquam
dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo ejus et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis,
Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae
locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-64) . Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri
illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit
vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est.