QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum movens et ultimus finis seu primum appetibile, ac primum intelligibile s.iut unam et idem numero. Optime probat ad mentem Philosophi. Sed rem hanc fuse tractat, 1. disp. 2. q. 2. art. 3. n. 19. ubi probat primum efficiens, primum finem, et primum eminens, esse idem numero, et de i. princ. c. 3. con. 15.
Dicendum, quod primum movens et primum appetibile coincidunt in idem numero. Primum enim movens est substantia, quia accidenti non debetur ratio movendi, nisi virtute substantiae. Primum etiam movensest substantia simplex,nam si esset composita mobilis esset substantia prima. Est etiam purus actus, nam si esset sola potentia non moveret, sicut nec materia, sed si esset in potentia non excluderetur a motu totaliter. Primum ergo movens est substantia simplex et actus. Sed in eodem coincidunt et primum intelligibile. Accidentia enim non intelliguntur nisi per substantiam, et inter substantias, substantia simplex est primum intelligibile: intellectus enim compositi dependet ex intellectu simplicium, et inter simplices actus prior est potentia, quia potentia non intelligitur, nisi per compositionem ad actum primum: igitur intellectus est substantia simplex et actus.
Praeterea, appetibile habet rationem perfectionis, unumquodque enim appetibile est secundum quod perfectum est. Sed inter entia major est perfectio substantiae quam potentiae, et ita patet, quod substantia simplex est actus primum movens, primum intelligibile, primum appetibile.
Ad primum argumentum dicendum, quod aliquis est finis, qui habet aliud esse in se, et aliter in intentione: sicut sanitas aliud habet esse in intentione medici, et aliud in materia, et talis finis non coincidit in idem numero cum efficiente, Unde Commentator dicit hic, quod si balneum haberet esse extra animam, finis et effectus in idem numero conciderent. Sed primum movens non habet esse in materia, et ideo bene potest esse efficiens primum et primum appetibile.
Ad secundum dicendum, quod primum intelligibile non est universale secundum praedicationem, nisi per respectum ad intellectum nostrum. Similiter primum intelligibile est, quod est a materia maxime separabile, tale est substantia prima, quae non solum separatur a materia secundum rationem, ut universalia et Mathematica: sed separatur a materia signata et communi, secundum rationem et secundum esse. Unde singulare inquantum singulare non repraesentat intellectum, sed singulare inquantum immateriale.
Ad tertium dicendum, quod primum intelligibile et primum appetibile sunt idem realiter: solum vero ratione differunt, quia intelligibile dicitur, eo quod ratio ejus habet esse in intellectu et in huod primo tendit appetitus; et propter istam diversitatem rationis dicit Philosophus, quod primum intelligibile est optimum vel proportionabile omni.
Quoniam et delectatio actus hujus, et propter hoc vigilatio sensus, et intelligibilia, et delectabilissimum. Species vero et memoriae propter hoc. Text. 39.